*Quid ergo dicendum? De possibili
tate iam dictum, siue per creationem, siue per
conuersionem miraculosè peractam. Quod si
reuera ita sit, inconueniens illud de distinctione
ita temperandum, vt nouæ partes additæ, vtpotè
loco aliarum à Deo substitutæ, eadem virtute
polleant, & simili sint veneratione condignæ, vt
hîc locum habeat vulgare axioma, quòd subrogatum sapit naturam eius, in cuius locum subrogatur, pro quo D. Barbosa
in Tractatu de Axiomatibus Iuris Axiom. 213. Cui tamen opponi potest
id, quod citatus scriptor cum alijs tradit.
num. 2.
Scilicet subrogatum id, quod est dictum, tunc
habere, quando subrogatum habet qualitates
eius, in cuius locum subrogatur; quia si qualitas, vel vnum ex requisitis necessarijs subrogato
deficiat, vel diuersa inter vtrumque datur qualitas, eius naturam, in cuius locum subrogatur,
non sapit. Tunc sic. Subrogatis partibus deficit
qualitas præcipua, ratione cuius Crucis lignum
est veneratione dignissimum, scilicet contactus
Corporis Christi
: ergo non sapit naturam ligni
eiusdem, & ita neque similem cultum promeretur.