*Tandem arguo ex Textu non obuio
apud Auctores recentes de hac materia tractantes,
qui habetur in
Cap. Consultationi. De priuilegijs,
vbi sic Gregorius Nonus:
Consultationi vestræ breuiter respondèmus quòd terra, de qua non extat memoria quòd aliquando culta fuisset, redacta per Religiosos viros nouiter ad culturam, perpetuo debet quoad
immunitatem de non soluendis decimis noualium iure
censeri. Cùm aliàs nonnumquàm contingeret indulgentiam de noualibus plus eis dispendij quàm vtilitatis
afferre. Sic ille, vbi aliqua obseruanda.
Primum.
Religiosos, quorum opera redacta est ad culturam, de fructu sui laboris fuisse solicitos, an scilicet priuilegio noualium semper esset fruitura: si
enim non ita contingeret, ab huiusmodi labore
|
satiùs ducerent temperare. Ideò Pontificem consuluerunt, qui de perpetua immunitate securos
eos, aliosque pariter laborantes reddidit. Debet
ergo stare talis immunitas, dum expressè non aboletur; aliàs non stabit quæ pro Religiosorum
bono, & communi vtilitate, in quam semper religiosorum prædiorum cultura resultat, promissa
securitas.
Secundum, valde durum Religiosis futurum, si id quod spe immunitatis elaboratum ab
ipsis, magnis curis, sudoribus, & expensis, minus
vtile, sublata immunitate reddatur. Quod quidem attendens Pontifex, immunitatem perpetuam pollicetur. Hoc ergo, quod adeò durum
est, quomodo credibile fuerit non attendisse Pontifices, cùm priuilegium decimale nostris Regibus indulserunt. Vbi maximè attendendum est,
ob necessitatem maiorem in terris nouis ad sustentationem, & nauatam strenuè operam conuersioni.
Tertium, rationem illam à Pontifice
redditam singulari esse consideratione dignissimam.
Cum aliàs nonnumquàm contingeret indulgentiam de noualibus plus dispendij, quàm
vtilitatis afferre. Circa quæ Glossa.
Puta per ma
gnas expensas, quas facerent in reducendo terram illam inutilem ad culturam, spe scilicet perpetuæ
indulgentiæ. Non equidem sic semper accideret,
sed quia aliquando accidere poterat, immunitatem perpetuam fore decernit Pontifex. Adeò
enim piè & benignè erga Religiosos agendum
putat, vt vel rarum grauamen auertendum velit
indulgentia continuata. Non ergo aliter de Alexandro VI. existimandum. Tandem, iuxta Glossam,
hæc videbatur fortè dubitatio, si post longa tempora, quæ sufficerent ad præscriptionem Canonicam
debet talis terra dici nouale, vt posteà censeretur iure
communi cum alijs, vt decimæ posteà soluerentur:
quod
hîc determinatur. Iuxta quæ iuuat etiam vrgere.
Si enim præscriptio, quæ tanti ponderis est, vt
contra ius, decimandi præualeat, de quo Doctores apud citatum Ioannem
GutierezGutierrez Capite illo
21.
nu. 59. non potest noualis prærogatiuam obruere: ergo neque generalis concessio, quæ optimè stare cum prædicta immunitatis prærogatiua potest. Si enim in fauorem præscriptionis nequit Pontificis voluntas allegari, cur non & in
generali concessione, quæ limitationes solet habere complures, similiter faciendum?