*Dico quartò. Circa bona naufragorum,
quæ pro derelictis habentur, faciliùs præmissa Positio procedit, quia in illis occupationem
etiam concedunt, qui de aliis negant, vt videri
potest apud Sayrum
suprà. §.
Hæc autem, & seq.
vbi varias adducit coniecturas, vt res pro derelictis possint reputari. Vt si statim perituræ, ceu
saccarum vasis inclusum; vel sint remedio amittendæ
vllo, vt metalla in medio mari proiecta,
vel liber apertus: addit autem secus esset, si clausus, aut pannis inuolutus, ex Glossa in
L. Falsus D. de fortis. Sed hoc tunc videtur locum habere posse, quando aliqua est spes ob terræ propinquitatem; aliàs quis non videat librum breui
periturum, aut reddendum inutilem. Item, si
dominus rei post illam proiectam tacet, & neque per se, nec per alium illam quærit. Quod videtur ineptum. Quis enim in mare proiicit aliquid, vt quærat per se, aut per alium? Cur autem non taceat, qui nullam habet caussam vt loquatur? Nisi dicat rem ab alio proiectam, tacente illo, & non quærente. Sed certè in eo euentu
|
tacere & non quærere, non est argumentum voluntariæ derelictionis, sed impossibilitatis recuperandi rem, neque audentis violenti proiectoris se opponere voluntati. Est insuper derelictionis indicium, quando extra tempestatem aliquid
proiicitur. Sed quis ita insaniat? Verùm & id
potest contingere, si quis ex affectu aliquo, qui
cum absolutâ voluntate constet, quidquam proijciat. Et hæc iuxta Auctorem dictum, qui ea ex
alijs adducit. Licet autem, cùm res statim est
peritura, aut in maris profundum abitura, nihil videatur ad morale negotium, de quo agimus, conjectura talis deseruire: nihilominus conferre potest propter casum aliquem rarò contingentem,
in quo aut conseruetur quod statim periturum
putabatur, aut ex profundo educatur à pisce aliquo ingentis magnitudinis, qui mortuus eiicitur
in littus, & in eius ventre tandem inueniatur.
Quamquam Couarrubias
citato §.
De legibus, nihil
ita pro derelicto habendum existimat, vt eius
dominus non velit illud vtiliter pro eo expendi:
quia si ipse illud inueniret, eximiè gauderet: qui
affectus ostendit, dum possibilis est inuentio,
dominium perseuerare. Sed vt hoc in rebus perditio locum habere possit, negari tamen nequit
quin aliqua pro derelictis habeantur: quia & Iura, & Doctores ita tradunt, & ipsa experientia
persuadet. Pro bonis autem nauigantium extat
Honorij Secundi luculenta sententia scribentis
Episcopis suffraneis Metropolis Turonensis
: &
est
Epistola 66. inter alias S. Hildeberti, vbi ita
scribit
: Piorum Imperatorum emanauit auctoritas, vt
etiam earum rerum, quæ in tempestate maris, leuandæ nauis caussâ eiiciuntur, non amittatur dominium:
non enim eas aliquis eo animo abiicit, quod habere nolit, sed quo periculum effugere poßit, & qui res ipsas
lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Sic ille
iuxta
L. Rhod. D. de iactu. Lib. 1. §.
finali, & alias.