CAPVT I.

CAPVT I.

Circa Capitula Indicarum Cathedralium adnotantur nonnulla ad forum conscientiæ pertinentia, cùm Sedes plena.
1
*DIco primò. Capitulum
circa distributiones, in quibus sunt Præbendæ constitutæ, nequit sine Episcopi consensu disponere, modum in eo seruandum statuendo. Sic colligitur ex Dom. Barbosa Allegat. 53. num. 139. qui pro se adducit Monetam: & de distributionibus quotidianis agunt, vnde ad ampliores, quales sunt illæ, de quibus loquimur, fit euidens consequentia. Probatur ex Concilio Tridentin. Seßione 21. Cap. 3. vbi cùm distributionum deductionem statuat, quæ sunt interessentibus tribuendæ, sic subdit: Iuxta diuisionem ab Episcopo, etiam
Conc. Trid.
tamquàm Apostolicæ Sedis Delegato, in ipsâ primâ fructuum deductione faciendam, diuidantur, &c. Prætereà hoc spectat ad regimen in diuinis officiis habendum, quod valde ex fructuum distributione dependet: illud autem ad Episcopum spectare, dum Prouincialis Synodus non prouidet, ex eodem Concilio habetur Seßione 24. Cap. 12. de Reformat. in fine, ibi: Cetera, quæ ad debitum in diuinis officiis regimen spectant, &c. P. Azor Tomo 2. Lib. 7. Cap. 17. in fine, cùm proponat quæstionem: an Capitulum sine Episcopo possit statuta condere de distributionibus certâ ratione & modo diuidendis, sic resoluit: Respondeo posse, quando
nihil contra Episcopi iurisdictionem, aut contra Ius commune constituit. Sic ille adducens Francum in Cap. Consuetudinem. §. Statuimus de Cleric. non resid. in 6. Quod videtur difficile: nam stante Assertionis propositæ veritate, quòd scilicet circa prædicta statuere ad Episcopum pertineat, & non ad Capitulum sine illo: contra ipsius iurisdictionem fit, & contra ius commune, in Concilio stabilitum citatis locis: ergo nequit stare quod Capitulum statuat, & prædicta non sequantur. Vi
Mens explicatur Auctorum.
detur autem dictorum Auctorum mens, vt id, quod statuto Capituli disponitur, contra Episcopi iurisdictionem non sit, neque contra Ius commune; tunc enim ipsum statutum non debet iniquum reputari. Quod saluari ex eo potest: nam cùm Episcopus non disponit, neq;neque dispositis contradicat, non est cur debeat dispositio vt illegitima repudiari. In hoc ergo non videtur grauiter Capitulares delinquere: quod tamen tunc accidet, cùm contradicente Episcopo id facient, quia in re graui ius illius violatur; nisi eo animo faciant, vt non velint statutum suum contra Episcopum defendere, sed vt conueniens condere, quod tamen sciant posse per Episcopum infirmari. In quo si res ex fine communis boni, & ex proprij commodi intuitu transigatur, turbis & simultatibus vitatis, facilè poterit in istis peccatum euitari. De hoc etiam Santarellus quæst. 3. n. 8. & alij, quos adducit & sequitur Bonacina Tom. 2. disp. 1. quæst. 1. Puncto 3. n. 30. quatenus concedunt Capitulum sine consensu Episcopi facere statuta posse, quæ ad bonum regimen, & ordinem ipsius Capituli pertineant, cum exceptione quadam apud illum videnda.
2
*Dico secundò. Capitulum grauiter pec
care potest in Ecclesijs Indiarum, si Episcopum recipiat non ostensis litteris Apostolicis, vt proprio nomine suscipiat Ecclesiæ administrationẽadministrationem. De hoc dictum Titulo 13. numer. 23. & seqq. Et spectare potest ad Sedem plenam, quatenus iam Episcopi confirmatio supponitur. Est autem pro Indiis id speciale, quia propter distantiam aliquæ circa hoc possunt esse fallaciæ. Potest autem Capitulum humano aliquo respectu aut timore ductus, grauissimam Apostolicæ Sedis dispositionem, dum inconsideratè recipit, violare. Neque videtur timor talis esse posse, qui cadit in constantem virum, quandoquidem nihil Episcopali auctoritati detrahitur, dum ei gubernatio iuxta Regia rescripta traditur, neque Episcopo displicere potest Canonica iura seruari, quorum ob|seruantiam debet ille præ aliis promouere. Si verò spiritu à sua alieno dignitate feratur, eo ipso constantiùs renitendum, & se ad patiendum aliquid pro Ecclesia non dubitandum exponere, quam Christus ipsis regendam commendauit. Pro quo videri potest Dom. Villaroël Parte 1. Pacificæ gubernat. Quæst. 1. Art. 12.
3
*Dico tertiò. Etiam potest grauiter pec
care Capitulum renuens comitari Episcopum, quando iuxta consuetudinem & statuta id facere debet, si præsertim ex eius renitentiâ diuina Officia differantur, & scandalum in populo suboriatur. Sic accidit aliquando, me spectante, cùm solemnitas funebris Principis Hispaniarum instaret, tumultuariè hac ex caussa peracta, cedente Episcopo, reluctanti Capitulo in ea occasione; qui tamen posteà suâ est vsus potestate, appellationis iudice sententiam comprobante. Et fuit tunc nescio quis de sui contemptu prætextus, cuius quærelæ locus esse deinde potuit; sed non ideò debuit dolor talis in singularem adeò demonstrationem erumpere, eo quòd & Pontifex longissimè absit, & Regalis prouidentia nequeat semper opportunum remedium adhibere. Sit ita, vt Episcopi aliquoties in modo præci
piendi deficiant, & quòd circumstantiæ occurrant, quibus communis parendi obligatio videtur variari. Obtemperandum tamen pro re nata, quando inconuenientia dicta aut similia concurrunt: quia Capitulum congeries subditorum est, & pro obedientia exigendâ Episcopus fundatam habet intentionẽintentionem. Nec deneganda illi ob quemcumque apparentem respectum, qui etiamsi fundamento non careat, obstare non debet, vt turbæ & scandala caueantur. Pro quo est id, quod circa Regios Auditores adnotat Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 3. num. 40. cùm à Proregibus quidquam obstinatè decernitur, negatâ appellatione in caussis ad gubernationem spectantibus, sic enim scribit: Quamuis si in suis sen
tentiis tenaciter hæreant, & Regias Audientias ius de illis cognoscendi non habere contendant, quasi meræ & absolutæ gubernationis sint, nihilque contentiosæ iustitiæ admixtum habeant; vel ex aliis caußis, iis, quæ
Dom. Solorzanus.
ipsi iusserint, standum sit, vt occasiones scandali præscindantur, & ad Regium Senatum caussa remitti debet, cum protestationibus modestè ab Auditoribus factis, & rationibus ac motiuis, quibus vtraque pars suam iurisdictionem asserit, & defendit: vt in eodem Senatu ei, cui competere visa fuerit, demandetur. Sic ille. Quod equidem & Capitulo faciendum, quod comparatione Episcopi minorem multò auctoritatem habet, quàm Regium Prætorium Proregis comparatione; vt est perspicuum. Vnde & Collegium Præbendariorum Capitulum dicitur, quasi paruum Caput Episcopo comparatum: vt ex quadam Glossa affirmat P. Azor suprà Lib. 3. Cap. 37. §. In præsenti.
4
*Dico quartò. Capitulum etiam lethale po
test peccati vulnus incurrere, si salaria Ministris competentia non tribuat. Vnde & cultus diuinus minùs decenter peragatur, dum Capitulares sciunt id, quod ex ea parte decimalis portionis plus habetur, eisdem accrescere. Quomodo autem ex hoc obligatio restitutionis emergat, dictum à nobis Titulo præced. num. 91. In quo quidem Decani, aut eo non extante, eius, qui Choro præest, maioris inquam Dignitatis, aut antiquioris Canonici, iuxta ea, quæ cum aliis tradit P. Azor supra Quæst. 3. conscientia præsertim grauatur, quia ad eum specialiter hæc cura spectat, quâ maior nulla. Et ita vt nulla ex parte diuinus minuatur cultus, quisquis ille est, qui Choro præsidet, solicite curare debet, vt ex Concilio Tridentino habetur Seßione 21. Cap. 3. de Reformatione. Et ex manifestissimo lumine rationis.
5
*Dico quintò. Capitulum graui item potest
turpari delicto, si ob humanos respectus administrationem decimarum, aut locationem iis faciat committi, quibus plenè confidi nequit, ob amicitiam videlicet, cognationem, aut auaritiæ labem in aliquo, aut aliquibus: quod damnum in Indiis solet esse non infrequens. Et ex eo o
Obligatio inde restitutionis.
bligationem restitutionis oriri, satis videtur apertum, si damnum in prædictis obtigerit. Et quidem si omnes cum plena personarum notitiâ facto consenserunt, nulli est restitutio facienda, quia scienti & volenti non fit iniuria. Si autem dolo & fraude res acta, illis debere fieri à fraudulentis & dolosis, iuxta communem in hac materiâ doctrinam est. Quia verò non soli Capitulares damnum passi, sed alij etiam, quibus minora emolumenta proueniunt, illis satisfactio reddenda à Capitulo, iuxta reddituum, quibus potiuntur singuli, proportionem. Ita vt Dignitates plus Canonicis reddant: & Canonici plusquàm Portionarij, qui & in rebus istis solent habere suffragium. Sed quando hæc erunt? Nescio sanè. Illud tamen scio, futurum tempus, in quo reddatur vsque ad vltimum quadrantem. Et vt nullus sit, cui restitutio sit facienda ex Ecclesiæ Ministris; facienda quidem Ecclesiæ ipsi, iuxta prudentis arbitrium, iuxta dicta num. 91. Tituli præced.
Loading...