*Dico primò. Generaliter loquendo, licet
per confirmationem vacare censeatur Ecclesia,
vbi certa illius habetur notitia, & Episcopi consensus accedit; non tamen Capitulo succedit auctoritas, donec Episcopus extra diœcesim sit, vel
si sit intra ipsam, à gubernatione velit penitus
abstinere. Primum constat ex manifesta declaratione Innocentij Tertij in Cap.
Inter Corporalia,
ex quo habetur per confirmationem coniugium
spirituale cum
Ecclesia contrahi, cuius dissolutionis potestas soli Pontifici reseruatur.
Vnde cùm
non sit maius vinculum Episcopi ad Ecclesiam, quam
Electi;
maximè cum fuerit confirmatus: immò idem
penitus & non aliud, idem iuris obtinet in vtroque
&c. Verba illius sunt. Spirituali ergo contracto
coniugio, apertè sequitur quod prius fuerat dissolutum; quando quidem spiritualis esse bigamia
nequit, vt ibidem pronuntiat Pontifex verbis illis:
Ad secundam priori vinculo perdurante non poterit Canonicè consecrari. Secundum autem iuxta
complurium Scriptorum sententiam est, quos
Citati adducunt asserentes administrare posse,
donec nouæ Cathedræ accipiat possessionem:
dum enim totum illud concedunt, hanc necessè
est partem consequenter admittant: quòd scilicet dum intra diœcesim sunt, administrare queant.
Neque obstat quod ex Mossobrio adducit Diana
suprà Resolut. 55. §.
Terminus, testante resolutum esse
Episcopum debere, ab exercitio ordinariæ iurisdictionis abstinere, & Capitulo illam
conuenire, vbi primùm absolutionis suæ testimonium authenticum habuerit
: neque enim de
resolutionis illius qualitate constat, cuiusnam
illa, aut qualis: vnde communi sententiæ non
debet obstare.
Et pro Indiis illud speciale succur
Quid speciale pro Indijs.
rit, quòd scilicet Reges nostri cum gratia præsentationis schedulam ad Capitulum remittunt
Ecclesiæ, pro quo est illa facta Prouisio, vt eidem
gubernationem attribuat; cui in mandatis datur
vt statim se ad illam conferat, ne oues damna diu
experiantur, quæ ex absentiâ solent cumulari
Pastoris. Sicut ergo ante confirmationem ob
prædictam caussam administrare potest, ita & ad
aliam
Ecclesiam promotus, dum in priori existit:
quia eadem ratio est, & ita etiam eadem Pontificis, Regisque dispositio, & satis verosimiliter præsumpta voluntas. Tertium eos habet Patronos,
qui apud Citatos occurrunt, dum necessariam
non esse possessionem affirmant.
Et pro eo maximè faciunt, quæ adducit Dom. Solorzanus
num. 88.
& seqq. & in Politica
pag. 611.
& seq.
Est enim tacita renuntiatio, non verbis, sed opere ipso facta, quæ non habet minorem efficaciam.
Quòd si de voluntate contrariâ constet, non est
de illa curandum, quando opus ipsum verbis contrarium habetur: est enim absoluta desertio
Ecclesiæ, vnde & administrationis, pro qua iam titulus nullus extat, & ita si prætendatur, nullum
talis prætensio potest legitimum
effectũeffectum habere.