De Sanctis Georgio, Alexio, Aconia, & Terentia.

284
*VIdetur difficile quomodo S. Georgij
De Reliquia S. Georgij Mart.
Reliquia potuerit obtineri. Vbi enim passus sit locus videtur ignotus, vnde illius in Martyrologio mentio nulla, sic enim die 23. Aprilis: Natalis S. Georgij Martyris, cuius illustre martyrium inter coronas Martyrum Ecclesia Dei veneratur. Vnde in Officio sacro nullæ de illo Lectiones: quod est incertitudinis eorum, quæ ad ipsum spectant, argumentum. Sed certè hoc obstare nequit quominùs huius præclari Martyris Reliquiæ fidelium pietate dignissimæ habeantur, & aliarum instar Sacris Officijs honorantur. Diuina siquidem est prouidentia dispositum vt ad Christianas regiones & ciuitates deuenerint, in quibus & deuotionem eas colentium augeant & salutem. Coloniæ in Ecclesia eius nominis Brachium ipsius asseruatur & gladius. In Ecclesia S. Barbaræ magna pars brachij, sic Beyerlinck attestante citata pag. 281. Lit. D. & 282. Lit. F. & in Tornacensis Ecclesiæ sacrario etiam aliquid, vt idem. pag. 291. Lit. E. & quod plus est, Romæ in Ecclesia S. Georgij vexillum, lancea, & Caput eiusdem inclusum capsæ aureæ. pag. 302. Lit. B. Ad eamdem ergo est prouidentiam referendum, si pro Indijs aliquid huiusmodi prouiderit, quæ tanti Ducis, & Vexilliferi Christi indigent protectione.
285
*Et diuina item prouidentia constitit, vt
cum S. Georgio S. Alexius conueniret, & vnius illius magna pars, huius integrum magnum os. Omnia magna, quia & magni ambo ante Deum, & magna possunt nobis beneficia promereri. Vbi hic mortuus, audita vox, quæ ipsum quærendum hortaretur, & patrocinium cæleste, eo orante, polliceretur, quod & Nobis possumus tanto dignati magni ossis pignore polliceri. Suum cœlestis Pastor ardet Alexium, Delicias Domini, cuius deliciæ sunt esse cum filijs hominum; neque enim nisi amore eximio eum prosequi credendus est eum, qui propter eximium IESV Christi amorem relinquens intactam sponsam &c. Vt in sacris eius Officijs Ecclesia prædicat. Reliquit intactam sponsam, id est nuptiales delicias, inter mundanas habentes principatum, propter eximium IESV Christi amorem, quia videlicet delicias suas in eo collocârat. Ille ergo, cuius deliciæ sunt esse cum filijs hominum, quomodo in hoc inter hominum filios singulari non etiam suas delicias collocaret? Qui ergo fieri possit vt petenti non annuat, aut quomodo ille non petat pro ijs etiam petentibus, apud quos magna sui corporis parte requiescit?
286
*S. Aconiæ Virginis & Martyris, cui
De S. Aconia Virg. & M.
23. Iulij est assignatus dies, mentio in Martyrologio nulla. Vt autem sic actum fuerit, de ipsius passionis die aliqua forsitan accepta notitia; sin minùs non debuit S. Apollinaris â sua possessione diuelli; qui si in sequentem transferatur diem, erit aliquando Dominica, & Octauis succedentibus longam translationis expectationem, sui sanctè solicitus Festi sustinebit. Neque enim existimandum est sanctos in cælo circa ea, quæ ipsos attinent, dormitare: cùm enim eorum glorificatio in terris in Dei etiam gloriam cedat, qui
Psal. 88. v. 8.
glorificatur in consilio sanctorum. Psal. 88. v. 8. de quo à Nobis circa eum locum in Amphitheatro nu. 660. sic dictum: Tanta namque est sancto
rum gloria, vt Deus in medio illorum habitans, ex illius reddatur consortio gloriosus. Licet enim tota sanctorum gloria, quanta illa est, à Deo sit, quodam quasi reuerberationis modo ad dantem reuertitur, vt illius lux splendidior quodammodo videatur. Hæc ibi. Et alijs quidem possem in præsenti verbis vti, neque enim verborum exhaustus fons; placuit tamen præfata inde huc transferre, quia instituto possunt præsenti deseruire, & cùm iam communis iuris facta sint, quasi aliena possunt allegari.
287
*De S. Terentia etiam Virgine & Mar
De S. Terentia Virg. & Mart.
tyre die eiusdem mensis 24. sancti inquam Iacobi Vigilia, in qua & virgo alia & Martyr Christina, dignissima sanè singulari celebratione, eius enim martyrium tale est, vt nullum VirginũVirginum aliarum videatur illustrius, cùm & multas ex illustrissimis constet superare. Et doleo quidem, Ec
clesiæ semper iudicium proprio, vt fidelem decet filium, anteferens, cùm gloriosissimas Virgilas video omnium infimo ritu celebratas, vt vel commemorationem tantum, sicut S. Vrsula & sociæ, S. Barbara, vel cum adiecta lectione, vt S. Thecla Protomartyr illarum. Forsitan illis feliciora succedent tempora, sicut Diuis Martinæ & Bibianæ, & inter non Martyres Catharinæ. Est ergo Christinæ adiuncta Terentia, de qua in Martyrologio Romano tacetur penitus. Est tamen Terentia alia in Martyrologio Francisci Mariæ die 10. Augusti, sed non Romæ, sed alibi cum multis alijs sacris feminis coronata memoratur. Vbi & quædam apponitur titulo valde
singulari, scilicet Maria Virgo Dei, circa quem doctus ille scriptor cum eruditione discurrit. Doctus quidem, sed nescio an alicubi, dum crisim circa Romanum Martyrologium exercet nimiam, plus sapiens, quàm oporteat sapere, cùm oporteat sapere ad sobrietatem, iuxta cœlestis Magistri vtilissima documenta: Illo ipso die Felicissimi memoria inducta, qui cum S. Sixto passus die 6. qui & Diaconus dicitur, sicut & Agapitus, aliunde adscitum asserit, vnde & veritatem narrationis ab Ecclesia propositæ constat infirmare. Sic etiam admonitione 10. in suo Martyrologio non legendos affirmat aliquos, qui in alijs positi, & in Romano aliqui, vt Theododotus Laodicenus, de quo cum eximia commendatione die 2. Nouembris. Barsanuphij, de quo die 11. Aprilis. Sulpicij Seueri, de quo die 29. Ianuarij, virtutibus & eruditione conspicui, vt ibidem dici|tur, quem Admonit. 11. ab Vrbano VIII. expungi iussum attestatur, cum prodigioso illo casu, ex quo D. Brunonis conuersio originem dicitur habuisse, & in eius legebatur Officijs, vtpotè quod non ea dignum fide, qua præstare opus est ea, quæ in illis ab Ecclesia proponuntur. Et sanctum quidem Sulpicium Ecclesia S. Martini Turonensis peculiari Festo celebrat simul cum S. Hilario, vt affirmat P. Guyetus Lib. 1. Cap. 11. Quæst. 3. vers. Horum nihilominùs. Vide infra. n. 363. & seqq.
288
*Quidquid hoc sit, ad S. Terentiam sty
lum conuertentes, in illo, quem diximus, Sancta est Virgo reposita, pro quo, vt de S. Aconia dictum, aliqua fortè sic disponentibus lux affulsit; aliàs non apparet conueniens dies quomodolibet occupatos ad huiusmodi voluntarias celebrationes assumere: sine caussa enim ordo ab Ecclesia præscriptus, & officij sacri series peruertitur à Pontificia Sede vti inuiolabilis imperata. Et in Hispania quidem quæ ad S. Iacobum eius Patronum spectant speciali oportet attentione translari, & Matricis exemplum amplecti Ecclesias illas, quæ illi subiectæ sunt, vti est ea, de qua agimus, quoad visitationem, & alia, de quibus in Thesauro Tomo 2. Tract. 17. Cap. 7. & cùm Ecclesia S. Iacobi sit, quod de Hispania dictum, in illa videtur plus vrgere, vt scilicet pro sui Patroni gloria, quòd ad ipsam ampliùs potest conducere libenter & diligenter exequatur. In Ecclesia quidem huius nostri Collegij D. Pauli aliter dispositum, cuius Dedicatio die 17. Iulij celebrata in die Vigiliæ præfatæ suam habet Octauam. Quod equidem forsan potuit aliter non minùs bene disponi. Sed quia tunc eius constructio perfecta, neque expediebat vt Festum S. Ignatii instans cum Dedicatione concurreret, aut in veteri Ecclesia eius perageretur festiuitas, ea est peracta die, & ita quasi necessitate compellente dies est S. Iacobo propria aliquatenus vsurpata.
289
*Non sunt res istæ incuriosa animi laxi
tate pertractandæ, in quibus magnum constat constitutum esse momentum, vt meritò dicere quisque possit, quod magno est suo compendio perfecturus: Domine dilexi decorem domus tuæ, & locum habitationis gloriæ suæ. Psal. 25. v. 8. Circa
Psal. 25. v. 8. & 9.
quæ Cardinalis Bellarminus fructum eius dilectionis expendit, dicente statim vate Regio: Ne perdas cum impijs Deus animam meam &c. v. 9.
Cardinalis Bellar.
sic enim ille: Concludit orans, vt pro eo sententia proferatur. Quænam autem sententia? Illa profectò iudicis cœlestis extrema, cùm dicet: Venite
benedicti Patris mei &c. Matth. 25. v. 34. Est siquidem eximium æternæ benedictionis indicium studiosa circa Dei cultum, & delicata solertia: animi proculdubio erga Deum benè affecti, pignus nobile futurorum bonorum, de quibus, & pro quibus Christus aßistens Pontifex. Hebr. 9. v. 12.
Hebr. 9. v. 12.
Sic eum vidit ille, quem deduxit per vias rectas, & ostendit illi regnum Dei. Sap. 10. v. 10. Iacob
Sap. 10. v. 10
inquam, quando vidit Dominum innixum scalæ, & Angelos ascendentes & descendentes per eam. Genes. 28. v. 12. & 13. Vbi statim sequitur: &
Genes. 28. v. 12. 28. & 29.
dedit illi scientiam sanctorum: Sanctorum inquam in neutro genere: sic enim vox Græca significat. Quia scilicet docuit eum Dominus modum colendi ipsum in sibi dicata domo: vnde surgens mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, & erexit in titulum fundens oleum desuper. Appellauitque nomen vrbis Bethel. v. 28. & 29. Bethel siquidem idem est ac Domus Dei. Vbi ergo cura circa Dei domum, ibi cæleste regnum apparet apertum: ibi & Pontifex futurorum bonorum Christus assistens eiusdem regni possessionem ministerijs promouendam Angelicis pollicetur.
Loading...