*Nihilominus non debet vt iniqua talis
Pragmatica condemnari, in quâ probabiles rationes occurrunt, vt possit sustineri. Falsitatibus enim, vt potest, per eamdem occurritur: & si
non omnia, aliqua publici statûs damna saltem
euitantur. Et pretium quidem maius est quàm
esse deberet, expensarum habitâ ratione
: quod
tamen iustificari manifestiùs potest quoad papyrum primi signi
: quia cùm illa pro gratiis & muneribus Regiis, aut eius auctoritate impartitis deseruiat, potest illis Rex grauamen illud, leuissimum sanè donatariis, imponere
: vt scilicet in talis pretij papyro titulos sint, & non aliàs, accepturi
: quemadmodum onus mediæ annatæ imponit, quod nequit iniustum reputari. Quoad
papyrum autem signi quarti, dictum iam
n. 204.
Quoad tertij, excessus non est notabilis, & ita
ob auctoritatem Regij signi potest illo digna duci, quando etiam stipendium est iis tribuendum,
qui in eius distributione, venditione, & curis aliis
circa eamdem occupantur. Et ex multorum auctoritate etiam constat ex Regio signo monetæ
valorem augeri, vt videri potest per citatos à Diana
Parte 6.
Tract. 8.
Resolut. 1. §.
Ad secundum,
quod & ipse admittit quando excessus est modicus. Est autem eadem in papyro ratio. Restat
ergo solùm papyrus secundi signi, sex inquam
regalium. Et hæc cùm ad res momenti maioris
adhibeatur, & rarior illius vsus sit, maiori pretio venit æstimanda, quia minus est hac ratione
in illo grauamen, estque bifolium, & ita quasi
duæ chartæ, & duo signa, quorum auctoritas
exigit, vt non vili pretio diuendantur. Sic ergo apparet pretio non esse excessum talem, vt
manifesta in eo iniustitia, re attentiùs expensâ,
valeat deprehendi. Quod verò de pauperibus
dicebatur solui ex eo potest, quòd licet aliquale
in eo iniustitiæ videatur esse periculum, non est
generaliter præsumendum; cùm in litibus incerta iustitia sit; & etiam si facilis succurrat litigandi
modus, potentiores armis validioribus certant,
vt frequentiùs debeant infeliciorem litis exitum
sibi pauperes ominari. Quod malum remedio
caret. Quæ autem circa instrumentorum fidem
versatur falsitas, perniciosissimum malum est,
cùm ex eorum fide totus ferè Reipublicæ status
pendeat. Pro quo videri potest P. Fragosus
Tomo
1.
pag. 728.
n. 295.