*Sit ergo constans & firmum iuxta Re
gulam dictam Principis beneficium decere vt sit
mansurum, quamdiu voluntas eius mansurum
esse disponit, cui nemo se debet opponere, quia
id stare nequit sine maiestatis eius offensione
:
salua semper eiusdem pro moderatione aut reuocatione omnimoda, potestate, qua semper vsi
Pontifices, vt videri potest in Canonibus citatis,
ex quibus grauissimus ille, qui extat
Cap. Clericis,
de Immunit. Ecclesiast. in quo sic Bonifacius
VIII.
Non obstantibus quibuscumque priuilegijs,
sub quibuscumque tenoribus, firmis, seu modis, aut
verborum conceptione, concessis Imperatoribus, Regibus, & alijs supradictis, quæ contra præmissa in
nullo volumus alicui, vel aliquibus suffragari. Sic ibi.
Nec aliud sibi volunt Bonacina & P. Suarius citati ab illo, ex quibus hic pro certa in hac parte
doctrina loquens
Lib. 8.
de legibus Cap. 37.
n. 7.
& 10. de priuilegijs, quæ consistunt in facultate
vel licentia operandi aliquid præter commune ius
aut contra illud, ait posse illa à concedente reuocari omnino licitè, & sine caussa, saltim cogente,
aut necessitatem inducente, pro quo sic subdit
post allegatos Auctores;
& in hoc sensu probant
assertionem consuetudo, & omnia iura allegata in
dictis Glossis. Ratio verò est, quia hoc priuilegium
non transit in dominium subditi, & ita semper pendent ex voluntate Principis:
per illam ergo possunt
reuocari. Et nonnullis interiectis sic prosequitur:
Dices, si priuilegium hoc fuit legitimè datum, contra
rationem videri illud reuocare sine caussa:
ergo non
potest absolutè dici posse reuocari sine caussa. Respondeo. Dupliciter intelligi valet illud, Posse;
primo vt reuocatio valida sit;
& hoc est præcipuè intentum, & conuincitur rationibus factis:
& quia talis reuocatio non continet iniuriam, saltim contra
commutatiuam iustitiam. Secundò potest intelligi
vt etiam licitè fiat, & sic quidem necessaria est aliqua honesta caussa vt reuocatio decenter fiat, quia non
decet Principem reuocare priuilegium à se concessum
nulla noua insurgente caussa:
argumento Cap. Decet
de regulis iuris in 6.
& significatur in Cap. suggestum, de Decimis. Vnde si Princeps sic faciat, actus non est vndique honestus, quia indecenter operari aliqua culpa esse videtur, saltem venialis &c. Et si quælibet ratio honesta intercedat & intendatur, nullum
erit peccatum. Sic ille, de ijs sanè priuilegijs locu
tus, quæ Religiosis conceduntur, & in facultatibus ac licentijs præter ius commune, aut etiam
contra illud, consistunt. Cùm ergo & reuocationem validam absque caussa esse affirmet, & vt
iusta sit, quamlibet honestam rationem sufficientem esse determinet, quis nisi temerè asserere audeat reuocationem futuram nullam: pro qua assertione nulla alia intercedit ratio, nisi illa de iure
quæsito, cùm hoc ipsum ius sine peccato vllo
possit auferri, qualibet honesta ratione sibi à reuocante proposita
? Quomodo enim credibile sit
Pontificem magno semper cum consilio procedentem, in reuocatione huiusmodi, quæ non leuis momenti res est, aliqua honesta ratione non
ductum, quod de viro priuato ac prudente, notæque probitatis, esset temerarium suspicari? Præ
stat ergo in talibus humiliter obsequi, & Deo, ac
eius Ecclesiæ, iuxta modum ab eadem Ecclesia
dispositum, fiducia in illo collocata, seruire, qui
faciet cum reuocatione prouentum, vt labores
Religioni cuique congeneos possint earum alumni sustinere. Et ego quidem pro ea quam Societas nostra erga Sedem Apostolicam peculiarem
obedientiam profitetur, doctrinas huic instituto
conformes, quamuis oppositæ probabiles appareant, libenter amplector
: quantò id potiùs cùm
contra illas agitur, quæ communiter non benè
audiunt, solido carentes fundamento, ac solummodò sunt de nouitate, intrepidantia, ac laxitate
plausibiles
?