CAPVT IV.

CAPVT IV.

De nonnullis aliis Inquisitorum Indicorum obligationibus in conscientiæ foro.
27
*DIco primò. Inquisitores Indici pec
care grauiter possunt reorum custodiam hominibus committentes, qui perspectæ fidei non sint. Cùm enim ad Indias diuersi homines conuolent, non est obuium moribus integros inuenire; vnde examine opus est nec breui, nec leui, vt ei officio fiat satis, & id impleri absolutè possit, quod Clemens V. in priori de Hæreticis Clementinâ requirit, §. Sanè, vbi sic ait: Quia circa custodiam carcerum hæreticalium multas fraudes dudum intelleximus perpetratas: Nos volentes super hoc prouidere, statuimus vt quilibet talis carcer duos Custodes habeat principales, discretos, industrios, & fideles, &c. Et fraudes similes etiam in Indiis perpetratæ sunt, vt meritò debeat circa hoc DD. Inquisitorum prouidentia indefessè vigilare.
28
*Dico secundò. Peccari etiam non leui
ter potest, si carcerati permittantur liberiùs inter se agere. Circa quod quia non accuratè prouisum, grauissima sunt damna subsecuta annis non pridem elapsis: sic enim pestilentes homines ex Iudæorum fæce concilium fecerunt in vnum perdendi multos, & falsa sunt testimonia meditati, quibus & vsi: vnde & horrenda confusio quamplurium depositionibus retractatis. Damnum autem huiusmodi cùm præuidisset Viennense Concilium, sic in citatâ Clementinâ. §. Porrò, disposuit: & quòd alicui incarcerato nihil vnus in
Clem. II. de hæreticis.
secreto loquatur, quin hoc audiat alter Custos. Sic iurare illos iubet: si ergo Custos vnus incarceratorum neminem alloqui sine teste potest; neque etiam poterunt incarcerati ipsi sine testibus inter se miscere colloquia, in quo maius constat periculum inueniri. Neque enim credendum est ad hoc se Concilij prouidentiam non extendisse, cuius ore Ecclesia loquebatur, cùm illa eiusdem vox sit in Concilio Lugdunensi: Vbi periculum
Cap. 3. de Elect. in 6.
maius intenditur, ibi proculdubio est pleniùs consulendum. Sic Cap. 3. de Electione in 6. Circa prædictam autem Constitutionem sic scribit Glossa: Nec sumitur tam amarè hoc verbum, quin alter Custos in
Glossa Clement.
absentiâ alterius, captiuum alloqui poßit de non secretis ipsis incarceratis. Sic illa: quibus addi potest, etiam de secretis alloqui posse, quæ ad eorum caussam non spectant, neque facere aut officere possunt, vt de obitu aliquorum, de bonis nuntijs circa res Christianas, & similibus. Et quidem | quod de allocutione sine custodis præsentia in citato Capite disponitur, tunc procedit, cùm carcer Episcopo est & Inquisitori communis, & vterque suum habet à se custodem designatum: vnde cùm carcer non est communis, non videtur esse obligatio duos designandi. Immò neque certum est, etiam cùm carcer est communis, duos debere designari, ex iis, quæ affert Glossa §. Sanè, citato v. Duos. Constitutionem inquam duos designandos statuere, nisi de vno Episcopus & Inquisitor con
Notanda eiusdem sententia.
cordarent: in casu enim discordiæ manasse videtur hæc prouisio. Pro quo adducitur Cap. Cùm speciali, de Apellationibus, in quo tamen pro casu præsenti nihil ex quo possit talis sententia fundari, quæ non improbabilis; minùs tamen verosimilis est: vnde Glossa ipsa duos necessariò designandos probat. Sed in casu loquitur, de quo & Clementina, licèt probatio plus intendere videatur. Ad
tollendos autem scrupulos, eiusdem Glossæ doctrina succurrit circa citatum §. Porrò, verb. Pro dicto crimine. vbi sic ait: De incarcerandis etiam pro alijs criminibus non iurant Inquisitori. Sic Glossa verbis præfatis innixa. Dispositio ergo Clementinæ de incarceratis pro crimine hæresis procedit, & de iis, quæ hæreticæ prauitatis nomine cōprehendunturcomprehenduntur; non sic de aliis; licèt quod ad qualitates custodum spectat, generaliter debeat obseruari, vt scilicet tales sint, quales Pontifex delineauit.
Dico tertiò. In Indiis curare speciali animad
uersione Inquisitores debent, vt idoneos Qualificatores eligant: est enim pro electione ista specialis ambitio, & periculum est ne fauore potiùs, quàm sufficientiæ respectu illa fiat. Video facilem excusationem occurrere; quòd scilicet munus hoc ad honorem magis quàm ad exercitium talibus minùs dignis conferatur. Id quod etiam supremi Tribunalis praxis videtur comprobare. Sed certè, quidquid de supremo Tribunali sit, cuius actiones discutiendæ non sunt, sed reuerenter suspiciendæ; in aliis inferioribus non videtur idem posse conuenienter exerceri, cùm in eo deformitas specialis appareat, quæ in quocumque alio Tribunali minimè sustinenda videretur. Quòd scilicet ad officium aliquod eligatur, qui pro illo ineptus est; vt honorem tantùm officij habeat, non exercitium: quandoquidem officia ipsa propter exercitium instituta sunt, & proptereà honore digna, iis dari solito, qui exercere illa pro dignitate possunt. Et in officio etiam S. Inquisitionis non sunt Inquisitores, Consultores, Secretarij, Aduocati, Receptores, de solo titulo: sicut neque in Vniuersitatibus Doctores, Magistri, aut Licentiati honorarij; nisi penitus in illis leges sint Pontificiæ & Regiæ relaxatæ. Quia verò puritas sanguinis ex admissione ad officia Tribunalis sancti redditur manifesta; si quis ad illa ob talem finem adspiret, admittatur vtique, sed ad ministerium aliud, Familiarium, Honestorum, aut similium. Nec pro sufficientiâ solum Theologiæ
studium aut professio suffragatur, si maturitas iudicij desit, & præceps in absurdas opiniones ingenium sit repetitis actibus deprehensum. Tunc maximè cùm ex illis aliquæ ad Tribunal sunt delatæ potiùs quàm probatæ, sine maturitatis spe, vt stat illud: Naturam expellas, furca tamen ipsa recurret. Pro prædictis autem est Instructio Toletana 1. Ann. 1561. in quâ post alia sic habetur:
Instructio Toletana.
Debese consultar con Theologos de letras, y conciencia, en quien concurran las calidades, que para esto se requieren. Sic ibi.
29
*Facit etiam pro eodem, quòd licet Qua
lificatores non sint iudices absolutè loquendo, virtualiter tamen tales sint, quia ab eorum non est assertionibus recedendum, & iuxta eas est iudicandum, sicut tradit Ioannes Rojas de hæreticis, Parte 1. num. 384. sic locutus: vsu & consuetudine iam diu receptâ, indistinctè & absolutè cuiusuis propositionis declaratio ad Theologos spectat, & attinet; & ab eorum assertionibus in causis fidei iudicandis minimè
Ioan. Rojas
est recedendum, vt per prudentißimos Consiliarios supremi Concilij generalis Inquisitionis pleniùs decretum est. Sic ille. Cùm ergos iudices virtualiter sint, circa id quod iudicant instructissimos esse oportet & competenti doctrinâ præditos, sicut de iudicibus communis scribentium consensus firmat, vt videri potest apud Bonacinam Tomo 2. Disput.
10. Quæst. 2. Puncto 3. num. 1. vbi citatis multis statuit in hunc modum: In iudice necessaria est scientia, quâ rectè sciat suo munere fungi. Ita communiter Doctores. Ratio est. Quia quilibet scire tenetur,
Bonacina.
quæ pertinent ad proprium officium, sine quorum cognitione suum munus & officium exercere non potest. Quamobrem Instit. de Obligationibus, quæ ex quasi delicto nascuntur, obligatur iudex ex imperitiâ malè iudicandi ad interesse parti læsæ, & ad expensas litis. Addo huiusmodi iudicem non debere absolui, nisi factâ officij renuntiatione, aut nisi firmum habeat propositum renuntiandi. Ita S. Thomas 2. 2. quæst 76. art 2. Caietanus, &c. Et pro Inquisitoribus id specialiter tradunt, qui de iis agunt, vt videri potest apud Carenam Parte 1. Titulo 5. num. 20. vnde est notanda doctrina, quam ex Pegnâ, Rojas, & Farinacio proponit idem Titulo 8. num. 57. dicentibus Consultorum consilia, si mala sint, non excusare Inqui
sitorem à culpa. Ex eo vtique, quia iudex est, & non debet cœcorum more ab aliis manuduci. Ex quibus satis apparet quid debeat de Qualificatorum peritia censeri, cùm sint iudices virtuales: pro quo etiam videri potest Diana Parte 4. Tractat. 8. Resolut. 84. & 106.
30
*Dico quartò. Inquisitores Indici graui
ter delinquere possunt, si circa contractus, etiam ratione officij celebratos, aliquid agant quod alijs non liceret. E.Exempli g.gratia, si res velint minori pretio sibi vendi, & sine assignatione pretij recepti, minus soluant, quàm communiter, aut secundum vendentis vsum licitum æstimantur. Ratio est obuia. Quia auctoritas officij nihil ad rem, de quâ agitur. Vnde neque Rex ipse, cùm emit aliquid, quidquam de iusto solet pretio detrahere. Et est re
cepta doctrina, quod Fiscus faciens aliquem actum, ligatur legibus de illo actu loquentibus, vt ex Petro Sardo Decisione 13. num. 5. tradit Petrus de Luna Consilio 18. in Additio. num. 1. Est autem Consilium dictum Octauij Corsetti. Neque obstat res paullò ante celebratum contractum minori pretio vendi solitas; si quidpiam posteà accidit, ex quo pretium iustè potuit augeri: cùm receptissima apud scribentes doctrina sit rerum pretia ex accidentibus variari. Et quidem si res paullò antè magno haberentur in pretio, & propter superue nientem caussam, minori in æstimatione esse debeant, prius illud pretium à se exigi non | paterentur emptores, qui eas pretio non conuento recepissent: ex quo fit similiter esse contrario in euentu dicendum. Sed de hoc iterum num. 39. & 40.
31
*Dico quintò. Si in huiusmodi emptio
nibus aliquis ex parte vendentium interueniat excessus, circa quem oporteat correptione vti, grauiter peccare Inquisitores possunt, si tales ad Tribunal iubeant adduci more eorum, qui ob caussas ad illud cum infamiæ notâ spectantes adducuntur. Possunt quidem Inquisitores punire illos, qui factis aut verbis iniuriam ipsis irrogarunt, vt citatis aliis firmat Diana Tract. 4. citato Resolut. 91. & P. Fragosus Tomo 2. pag. 531. num. 9. Sed eorum pœnæ iuxta delicti sunt moderandæ qualitatem; & pœnæ non leuis pars aduocatio est ad Tribunal, ex cuius modo nota solet non leuis incurri, vt experientiâ est notum. Quod est speciali consideratione dignissimum,
cùm is, qui aduocatur, honesta persona est, quæ ex leui suspicione, etiam in caussa hæresis, trahi ad iudicium non debet, per adducta à Dom. Solorzano Tomo 2. Lib. 3. Cap. 4. num. 58. vel Religiosus, qui rebus, quæ ad Religionem spectant, vendendis est præpositus, aliquid forsan minùs consideratè protulit, dum à ministris Tribunalis sancti plusquàm deceret, vrgetur. Et quod ad ad pœnas attinet delictis esse commensurandas iam vidimus num. 24. In actionibus autem iniuriarum, cùm illæ excusari variis modis possint, & debeant multoties excusationes admitti, vt cum
multis ostendit eruditus Doctor Dom. Petrus Marin de Rodezno, Inquisitor Granatensis in Decisione quam adducit Cæsar Carena pag. 375. num. 83. non debet statim gladius vtraque parte acutus distringi, acsi de iniuria prorsus qualificatâ constaret; cùm ex ministrorum relatione id tantùm habeatur, qui fortè in eo culpabiliores extiterunt: & vbi iniuria occasionem iniuriæ dedit, sic rependens non est statutâ pœnâ tribunali in quolibet feriendus. Stat enim præclara Diui Hieronymi sententia & habetur in Cap. Esto subiectus 95. dist. sic dicentis: Episcopi honorent Clericos quasi Clericos, vt ipsis Episcopis à Clericis, quasi
D. Hieronymus.
Episcopis honor deferatur. Scitum est illud Oratoris Domitij: Cur ego (inquit) te habeam vt Principem cùm tu me non habeas vt Senatorem? Sic ille in Epistola ad Nepotianum. Pro quo & alia eruditè congerit Tiraquellus de legibus Connubialibus, Glossa 1. Parte 15. numer. 41. Sic, cùm inter Commissarium S. Inquisitionis, & Vicarium generalem in quadam Indiarum ciuitate grauis fuisset verborum rixa, & Commissarius apud S. Tribunal grauiter conquestus fuisset, Vicarius fortiter obstitit se defendens ex eo quòd Commissarius auctoritate officij, peculiarem aliquam ad inferendas iniurias minimè recepisset. Et quòd, cùm Tribunal illud sanctissimum om
ni sit veneratione dignum, eam non iniustis terroribus, sed paternâ quadam debeat grauitate tueri. Pro quo sic citatus Granatensis Inquisitor: n. 103. Et quia hoc sanctum ac venerandum Tribunal præcipuè Patris officium exercet, studiosius emenda
tionem atque correctionem delinquentis, quàm iudicis seueritatem affectans; habens æquitatem ante oculos, inquit l. Quòd si Ephesi in fine ff. de eo, quod certo loco. Sic ille. Præfatis accedit iniuriam non factam in odium seu contemptum Tribunalis mitiùs esse iudicandam; & tales sunt quæ frequentiùs accidunt. Pro quo P. Fragosus suprà.
32
*Dico sextò. Inquisitores Indici, si sciant
etiam extraiudicialiter Scriptum aliquod perniciosum circumferri, cuius materia ad S. Tribunal spectet, qualia solent multa ex Europâ deferri, tenentur ex officio illud prohibere. Dixi si sciant; quia non ex notitia qualibet moueri debent ad edictum publicandum, sed ex certo fundamento. Quia verò vbi rumor aliquis extitit, nec vanus, nec leuis, præcaueri extraiudicialiter potest ne damnum serpat, quod cautione non adhibitâ difficilè poterit reparari, ad diligentias
accommodatas tenentur. Fidei enim muros tutantur; eiusdemque fidei indagatores & exploratores sunt, vt scribit Petrus Gregorius Lib. 47. Syntagm. Iuris Cap. 36 num. 6. Qui autem tutantur muros, non debent hostium ingressum permittere, & ingressos expellere; sed ne ingrediantur omnimodis impedire. Sic enim scriptum à Senecâ memini, arcendos hostes à muris, nam ægrè excluduntur admissi. Cuius & illa præclara sententia
Seneca.
est. Epist. 85. Quomodo ad id finiendum satis valeo, ad quod prohibendum parum valui? Cùm facilius sit excludere, quàm admissa comprimere. Sic ille.
33
*Dico septimò. Præfati Domini graui o
bligatione tenentur circa Commissariorum agendi modum vigilare, de quorum qualitatibus videndus P. Fragosus Tomo 2. pag. 519. §. 71. vbi cum aliis, quos citat, easdem ait debere esse, quæ pro Inquisitoribus exiguntur. Solent enim graues excessus in sui muneris administratione
Vide infra n. 52.
committere, Vnde Tribunal sanctum odiosum redditur; cùm omnino curandum sit vt Fideles non solùm veneratione illud, sed & amore prosequantur. Hac de caussa Clement. 1. de hæreticis prodiit, vt ex illius constat exordio, dum sic ibi: Multorum querela Sedis Apostolicæ pulsauit audi
Clement. 1. de hæreticis.
tum, quòd nonnulli Inquisitores per Sedem eamdem contra prauitatem hæreticam deputati, metas sibi traditas excedentes, sic interdum extendunt suæ potestatis officium, vt quod in augmentum fidei per circumspectam eiusdem Sedis vigilantiam salubriter est prouisum, dum sub pietatis specie grauantur innoxij, cedat in fidelium detrimentum. Sic cum Concilio generali Pontifex. Quod equidem non tam ad Inquisitores, quàm ad illorum Commissarios referendum, qui metas excedere soliti, vt non dubitauerit Dom. Villaroël asserere Commissarios aliquos respirationem ipsam; nobis El resollar, negotium Inquisitionis esse velle. Quæ exaggeratio pro multorum indole declarandâ deseruit. Et tales amouendi profectò sunt; nihil enim magis Apostolicæ Sedis menti contrarium: vel, si spes emendationis sit, seueriùs admonendi, cum læsorum satisfactione: læsa enim iustitia satisfactione est congruâ reparādareparanda, ex iuris diuini irrefragili præscripto, quod in omni debet tribunali Deo militante seruari. Diligite iustitiam qui iudica
Sap. 1. v. 1.
tis terram. Vox est Iudicis omnium iudicantium. Sap. 1, v. 1. & illa Sapientiæ Librum auspicatur, vt iustitiam ad supremos iudices præ aliis omnibus doceat pertinere.
Loading...