*Sic autem accepta Bulla non solùm
pro mendicitatis tempore suffragabitur, sed pro
toto spatio publicationis, ita vt habita pecuniæ
copia non sit opus aliam ad omnes illius effectus
vendicare: quia cùm sumitur, absolutè pro eo
traditur. Quod & dicendum pariter de ijs, qui
priuati cùm essent, illam acceperunt, & currente
publicationis tempore ad munus sunt prouecti
|
aliquod, quo qui potiuntur, maiorem pecuniæ
summam debent exhibere. Et idem de Nouitijs
dicendum, qui Bullam sumere possunt eadem
pecuniæ taxa tradita, quam & Professi possunt,
more pauperum. Si enim habitum deserant, Bulla vti poterant, quia omnibus Religionis priuilegijs gaudent, vt videri potest apud P. Mendum
Disp. 24.
nu. 71.
& 72. & multò id potiùs in dimissis à Societate post vota biennij. Videnda etiam quæ diximus
citato Tract. 5.
nu. 258. Qui &
dispensati circa irregularitatem ob defectum natalium celebrare etiam dimissi possunt, quia dispensatio absoluta fuit, & suum habuit effectum:
ex quo & resolutio circa Nouitios roboratur. Videndus P. Suarez
Tomo 5.
in 3.
p. Disp. 50.
Sect.
5.
nu. 14. P. Palaus
Tomo 2.
Tract. 16.
Disput. 2.
Puncto 8.
num. 11. P. Layman
Tract. 5.
Cap. 10.
nu. 4.
lib. 4. illum secuti, sicut & P. Thomam
Sancium
lib. 5.
in Decalogum cap. 5.
nu. 13.
& 14.
& quidem Bullæ ipsius tenor omnem potest dubitationem vel solus propulsare, sic enim ille
:
Y por quanto vos N. distes dos tomines de plata ensayada, que es la limosna, que auemos tassado y de
clarado, y recebisteis esta dicha Bulla, escrito en ella
vuestro nombre, declaramos que aueis conseguido, y
se os conceden las dichas Indulgencias, gracias y facultades, y que podeis vsar y gozar de todas ellas en
la forma susodicha. Vbi quidem concessio absoluta est, & sine limitatione vlla, quæ verificari
non potest, nisi, vt dicitur,
Podeis vsar y gozar,
vsus & fruitio ad totum publicationis tempus extendatur. Circa hoc ergo non videtur posse rationabiliter dubitari. Ergo ad alia.