*Dico quartò. Prælati Religiosi graui
ter peccant, si doctrinas in titulum Patribus grauioribus conferri faciant, dum eos ad illas nominant, Indicum Idioma non callentibus, alium illis
associantes in eo peritum, vt Parochiales per eum
functiones obeantur. Sic Dom. Solorzanus
Cap.
17.
num. 26.
& seqq. & in Politicâ
Pag. 651. vbi
& Motum proprium sæpiùs adductum, & Textus alios expendit, ex quibus constat peritiam linguæ in Parocho necessariam esse, vt per se ipsum
administret: pro quo & faciunt adducta
Titulo
præced. numer. 3.
& Titulo 13.
num. 4. & speciale
Rescriptum Philippi III. in propriis terminis casum decidentis. Estque id adeò perspicuum, vt
mirum sit apud viros doctos & pios tale quid accidere potuisse. Et videtur sanè peccatum tale
commune trium
: Prælati inquam proponentis,
Patroni præsentantis, & Episcopi approbantis ac
Canonicè instituentis. Cùm enim debeat examen præcedere, & reuerà non præcedat quale
necessarium est, sic enim de linguæ defectu constaret; dum ita omnes ad huiusmodi absurdum
concurrunt, in eadem sunt pariter damnatione.
Nisi fortè Religiosus socius examen subeat, &
præsentetur, atque approbetur, eique Canonica
institutio fiat: cùm tamen in foro Religionis aliter se res habeat, eò quòd Religiosi existiment se
ad illa omnia non teneri, eisque proptereà subiici,
quia si secus facerent, turbæ inde excitarentur,
& stipendium Parochialis curæ minimè solueretur. Quod quidem dissonantiam habet insignem,
& fraudem Religiosâ sinceritate prorsus indignam: vnde nec credibile est tale quid alicubi
|
practicatum: neque occultari illud posset: detectum autem remedio fuisset opportuno per
superiorem prouidentiam extirpatum. De hoc
certè Schedula Regia non loquitur, quia talis in
Regiorum Consiliariorum mentem venire non
potuit absurditas, cuius postrema verba oportebit expungi, dum ibi sic dicitur:
Quedando con
esto sugeto todo lo que como tales Curas licieronhicieron, à los
escrupulos, nullidades, è inconuenientes, que se dexan
considerar. Licèt enim circa præfata possit quisquam opinione probabili se tueri, sine periculo
nullitatis, iuxta dicta
num. 25. in casu tamen isto
omnino deficit probabilitas, & grauiter debita
fidelitas violatur, vnde non possunt non acres
scrupuli suboriri. Ad ea, quæ initio Capitis allata
sunt, quid sit dicendum, constat ex dictis circa
Assertionem præcedentem.