CAPVT IV.

CAPVT IV.

Circa Ecclesiasticas prouisiones Quæstio eadem.
CIrca hoc videnda quæ diximus Titulo præcedenti cap. 7. pro quo &
22
*Dico primò. Ad Ecclesiastica munera digniores debent à Regiis Consiliariis in consultatione præferri. Constat ex dictis num. 15. & 16. Si enim ad temporalia munera digniores præferendi sunt cum qualitatis excessu, euidens est in Ecclesiasticis idem potiori jure faciendum. Pro quo & videnda quæ diximus Cap. 2. Nam Eccle
siasticæ prouisiones negotium conuersionis Indorum concernunt, & ita sunt ex eo etiam capite temporalibus præferendæ. Quibus addo indigentiam, & perspectam nobilitatem, ad dignitatem conducere: id quod in Benemeritis Indicis obseruandum, juxta id, quod tradit Illustrissimus Zapata Parte 1. cap. 8. n. 10. & 11.
23
*Dico secundò. Idem deceptionis periculum, quod esse Cap. præced. Assert. 2. vidimus, ob sinistras relationes, in causâ præsenti versatur: vnde Regii Consiliarii possunt juxta prudentem in casu singulari discursum, dignitatis conceptum efformare. Constat ex ibidem adnotatis: pro quo & multa possem experimentis frequentibus deprehensa hoc in genere, hoc inquam sacro & inuiolabili, cumulare.
24
*Dico tertiò. Regii Consiliarii ad Episcopatus non debent proponere prætensores, siue manifesti, siue sint etiam simulati, quod non erit difficile coniectare. Constat; quia eo ipso | quòd prætendant, sunt indigni judicandi, vt clamant Iura. L. Si quemquam 39. C. de Episcopis & Clericis, sic aiunt Imperatores: Castus & humilis
L. Si quẽquamquemquam.
nostris temporibus eligatur Episcopus, vt quocumque locorum peruenerit, omnia vitæ integritate purificet. Tantùm ab ambitu debet esse sepositus, vt quæratur cogendus, rogatus recedat, inuitatus effugiat, sola illi suffragetur neceßitas excusandi. Profecto enim indignus est Sacerdotio, nisi fuerit ordinatus inuitus. Sic illi. Cap. Miramur 61. dist. ex Diuo Leone Magno
Cap. Miramur.
Epist. 85. al. 83. sic habetur: Non est hoc consulere populis, sed nocere; nec præstare regimen, sed augere discrimen; integritas enim Præsidentium, salus est subditorum; & vbi est incolumitas obedientiæ, ibi est forma doctrinæ. Principatus autem, quem aut fiducia extorsit, aut ambitus occupauit, etiamsi moribus aut actibus non offendit, ipso tamen initij sui est perniciosus exemplo; & difficile est vt bono peragantur exitu, quæ malo sunt inchoata principio.
25
*Ex Symmacho Papâ sic etiam in Cap.
Cap. Nullus itaque.
Nullus itaque, 1. quæst. 1. decernitur. Nullus itaque per ambitum ad Episcopalem honorem permittatur accedere; nam cùm hic excessus in laicali conuersatione culpetur, quis dubitat quin Religiosis, & Deo seruientibus iniciat vel incutiat opprobrium? Sic ibi. Vbi Glossa marginalis hæc habet: Infamia irro
Glossa.
gatur dignitatem petenti. Nomine autem Religiosorum Clericos intelligi, Glossa ibidem aduertit. Pro laicali autem conuersatione alluditur ad L. 1.
L. 1. D. ad L. Iuliam.
D. Ad L. Iuliam, de ambitu, vbi pæna statuitur ambientibus. Cap. Sicut is 1. quæst. 6. ex Diuo Gregorio lib. 7. Epistol. 110. ita dicitur; Sicut is, qui inuitatus renuit, quæsitus refugit, sacris altaribus est admouendus; sic qui vltro ambit, vel importunum se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid aliud agit, nisi vt crescendo decrescat, & ascendendo exteriùs, interiùs in profundum descendat. Sic ille. Vbi de Ordinatione Sacerdotum agit; sed ex eo ad Episcopalem dignitatem robustius instruitur argumentum: & doctrina Textûs est generalis pro electione, licèt de Sacerdotio præcesserit Pontificia doctrina. Vnde Glossa adducit locum Apostoli 1. Timoth. 3. vers.
1. Tim. 3. v. 1.
1. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
26
*Ne autem quispiam eo deceptus ambi
tionem foueat, occurrit Cap. Qui Episcopatum. 8. quæst. 1. vbi sic dicitur: Itaque à studio cognoscendæ veritatis nemo prohibetur; quod ad laudabile pertinet otium; locus verò superior, sine quo regi populus non potest, & si ita teneatur atque administretur, vt decet, tamen non decenter appetitur. Quamobrem otium sanctum quærit charitas veritatis; negotium justum suscipit neceßitas charitatis; quam sarcinam, si nullus imponit, percipiendæ atque intuendæ vacandum est veritati. Si autem imponatur, suscipienda est propter charitatis neceßitatem. Sic ibi ex Diuo Augustino Lib.
D. August.
19. cap. 19. de ciuitate Dei. Sit ergo licet bonum opus Episcopatus; sit licet (vt hoc etiam demus) desiderium (pro quo videri potest P. Henriquez Lib. 10. cap. 32. & Bassæus v. Episcopus nu. 3. alios adducentes) non tamen decenter ambitur: ali
qua enim desiderari possunt, quæ non possunt procurari. Sic desiderare Sacerdos potest, vt scelerati capitali afficiantur supplicio ob commune bonum, quod tamen solicitare nequit, irregularitatis aliàs pœnam subiturus. Videantur alia apud P. Suarium Tomo 4. de Religione lib. 6. cap. 7. & 8. P. Bauny Tomo 1. Tractat. 8. in Epitome Capitis 4. §. Sextò, ne ambitu, & alios: quorum est potiùs probanda doctrina, quàm ea, quæ placuit Dom. Villaroel suam causam agenti Parte 1. Pacificæ gubernationis, Quæst. 1. Articul. 13. præsertim numer. 54. & seqq. & numer. 76. vbi de promotione.
27
*Est autem tunc indignior & damnabi
lior ambitionis pestis, cum venalitatis aliquid intercedit, quam præsertim Diuus Gregorius abolendam dixit citato Cap. Sicut is. Et in prætensoribus Indicis est penitius dispiciendum, qui ad huiusmodi conquistas solent accedere aureis & argenteis armis roborati. Si præsertim Religiosi fuerint, qui à Curiâ penitus relegandi, spe omni obtinendi, quod ambiunt, obtruncatâ. Et licèt omnes simoniæ se dicant monstrum hæreticale perhorrescere, nescio an reipsâ virus eiusdem euitetur. Cùm enim auro & argento res agatur, mutabuntur quidem nomina, mali pernicie non mutatâ. Circa quod subtiliter & eleganter Caramuel, non ambitu, sed meritorum suffragio jam Episcopus, in hunc modũmodum declamat, simonis Magi historiâ præmissâ, de quâ Act. 8. in Theologiâ morali n. 865. Cùm rigorem hunc verborũverborum subaudio (scilicet D. Petri dicentis simoni; Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecu
niâ poßideri) hæreo totus, & miror, vel nostrates esse tam doctos, vel tam indoctum Petrum. Piscator ille erat, hi Doctores: sed permisit Omnipotens multa reprehensione digna in verbis Doctorum, nulla in Piscatorum reperiri. An non posset Simoni Petrus vendere, non quidem spiritum sanctum, sed honorem inde resultantem, eo modo, quo locus honoratior pro sepultura vendi dicitur citra simoniam? & quidem Simonem non curasse spiritum sanctum, sed plausum atque auctoritatem, quam apud vulgus habere poterat, videtur ex verbis sequentibus D. Petri suaderi, videlicet: Non est tibi pars, neque sors in sermone isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo. Deinde, cur non posset Petrus abstrahendo ab spiritu sancto, vendere laborem insumptum in conceßione huius potestatis: nam vel debebat manus simoni imponere, vel aliquem locum adire, vel aliqua verba proferre; quæ omnia physica & materialia pretio æstimabilia sunt, juxta eorum doctrinam, qui docent intercedendi onus & laborem itineris suscepti pro collatione Beneficij vendi posse? & si sine simoniâ poßimus res spirituales commutare, vt si te obstringas ad dandam Eleëmosynam tali pauperi, & ego ad conferendum Beneficium; cur non posset Petrus potestatem illam tradere, & titulo eleëmosynæ pecuniam oblatam accipere? Verè hæc omnia obscura & intricata sunt, quia si potuerunt fieri, non est cur tam crudè Simon à Petro reprehendatur; maximè cùm debeamus proximorum actiones in meliorem partem interpretari. Fateor me hærere, cùm hanc historiam lego; videtur enim omnes opiniones benignas, quæ in hac materiâ sunt, destruere. Sic ille. Et verò vt historia illa omnes benignas
opiniones non destruat; quosdam certè venalitatis palliatæ modos, quos magna artium magistra adinuenit ambitio, neque Consiliariis Regiis, viris sanè scientissimis ignoti esse possunt, apertissimè demolitur. Vbi ergo tale aliquid, quod absit, olfecerint, sic infamibus portæ non pateant dignitatum. Cap. Infamibus, de regulis juris in sexto: earum præsertim, quæ inter omnes amplissi|mæ, de quibus proposita Assertio pronuntiauit.
28
*Dico quartò. In Beneficiis aliis præten
sio non probat indignitatem, si nihil prætereà vitiosum, de quo nuper, admisceatur. Probatio est facilis, quia aliàs non liceret concursus oppositorum ad Beneficia, quem tamen Concilium Tridentinum in prouisione Parochialium iniungit Seßione 24. cap. 18. de Reformatione, & Pius V. in Constitutionibus An. 1566. die 15. Aprilis. Quòd si in Parochialibus id licet curam animarum habentibus, minùs erit inconueniens in simplicibus, vnde etiam pro illis concursus quandoque præcipitur, vt in Canonicatibus, de quibus Titulo
præced. cap. 10. & in multis patrimonialibus. Vnde & viros virtute insignes scimus per concursum Beneficia non semel assecutos, qui posteà memorabiles fuerunt in Dei Ecclesiâ Prælati. Et quidem cùm edicta ponuntur, idonei omnes ad concursum euocantur, vnde qui concurrunt, ambientes dici nequeunt, subituri examen, & electionem aliorum judicio submittentes. In aliis autem non ita est justificata prætensio, quia non veniunt vocati, neque se subiiciunt examini. Sed tamen quia ipsa Beneficii vacatio quoddam genus videtur vocationis, & merita etiam judicio prouisuri trutinanda proponuntur, non est id, nisi vitiosum aliquid, vt dixi, interueniat, penitus reprobandum. Ceteris autem paribus, non prætendens, & benè notus præferendus, quia absque dubio dignior, juxta D. Gregorii doctrinam, de qua num. 25.
29
*Vt autem DD. Consiliarii eligendorum
formam præ oculis habeant, illam hîc breui descriptione subiiciam ex Diuo Hormisdâ Papâ de Hispanis Episcopis ad Episcopos Hispanos etiam scribente Epist. 4. c. 1. in hunc modũmodum: Irreprehensibiles enim esse conuenit, quos præesse necesse est, corrigendis; nec quidquam illi deesse personæ, penes quam est religionis summa, & substantia disciplinæ. Promptus debet esse ad impertiendum, beneuolus viduis, hospitalis, promptus ad ministrandum, facilis ad subeundas vexationes, nil habens, in quo erubescat, non ignorans quis sit dignior subleuatione. Sic ille. Ex Concilio etiam Carthaginiensi 4. cui Diuus Augustinus interfuit: Capite enim 1. sic habet: Qui Episcopus ordi
nandus est, anteà examinetur, si naturâ sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus, si vitâ castus, si sobrius, si peruigil, si semper suis negotiis cauens, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus vel acutus, si in dogmatibus Ecclesiasticis exercitatus, &c. Cap. Qui Episcopus 23. dist. Item ex Synodo Romanâ sub Eugenio II. & Aquisgranensi Can. 13. vbi
Et ex Aquisgranensi.
sic scriptum: Ille modis omnibus debet ad exemplum viuendi pertrahi, qui cunctis carnis paßionibus moriens, jam spiritualiter viuit, qui mundi prospera contemnit, qui nulla aduersa pertimescit, qui sola æternæ desiderat. Cuius intentioni benè congruens, nec omnino per imbecillitatem corpus, nec valdè per contumaciam repugnat spiritus; qui ad aliena capienda non ducitur, sed propria largitur, qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab alijs vt propria deploret. Sic ibi.
30
*At dicent: Et vbinam tales? Certè non
Quærendi tales extra Curiam.
inter Curiæ strepitum, & aulicas intrusiones. Quærantur ergo alibi, sicut quæruntur strenui duces, cùm aliquid momenti magni bello tractandum occurrit. Quòd si non inueniantur omnibus præfatis dotibus exornati, optimi erunt, qui iuxta Poëtam, vitiis, sine quibus nemo vixerit, minimis vrgebuntur. Hoc dum non fit, neque tuta esse conscientia potest, nec sana Respublica; Indica præsertim, cui serò, & à longè præsidia sanitatis aduehuntur.
Loading...