SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

De excellentissimo Extremæ vnctionis effectu in remißione lethalium peccatorum.
Section
278
*DIctum de hoc à me Tomo 1. Proble
matum Theologicorum n. 1865. & seq. vbi pro assertione præmissa, duos & viginti Doctores adduxi. Iuuat autem eam in præsenti luculentiùs comprobare (iuxta id, quod est etiam superius indicatum, cùm & conducere ad praxim valeat, vt in decursu constabit,) contra Scriptores quosdam ex nouioribus, qui eam impugnandam susceperunt. Ex quibus P. Bernal
P. Bernal.
de Sacramentis Disput. 11. Sect. 2. præsertim. §. 3. & P. Bonæ Spei eum secutus Tomo 6. Tract. 1. Disp. 2. n. 34. vbi sic statuit: Dico 2. Cetera Sacramenta (omnia scilicet præter Baptismum & Pœnitentiam) per se conferunt secundam gratiam; primam
P. Bonæ Spei
verò, licet per accidens tantùm, numquàm. Ita P. Vasquez Disput. 205. Hurtado, & Eminentiss. Lugo contra alios communiter, quos hîc citat & sequitur Leander, Herincx &c. Vbi quidem quod ad P. Vasquez attinet ita esse fatemur; Cardinalem autem, & P. Hurtadum nescio, si eos legit, quomodo potuerit pro suo placito allegare, cum manifestum sit contrarium amplexos locis nu. citato Problem. indicatis. Priorem scilicet Disput. 9. de
Sacramentis Sect. 1. n. 7. & alterum Tomo 1. de eisdem Disputione de Extrema vnctione Difficult. 8. vbi satis doctè præsentem versat, & pro parte affirmatiua decernit contra P. Vasquez, & Cardinalis quidem non solùm citato loco, sed etiam n. 105. pro eodem stat sic locutus: Adde illud Sacramentum ex sua institutione habere vim ad remittenda aliquando peccata, vt colligitur ex verbis formæ: Indulgeat tibi Deus quidquid peccasti &c. vt dicemus infra Tractatu de Pœnitentia (scilicet Disp. 9. n. 81.) Si ergo propter obicem non potest tunc ponere hunc effectum, videtur quòd illum ponat posteà ablato obice, sicut Baptismus, qui ponit posteà remißionem
peccatorum: immò sicut de Baptismo diximus successiuè remittere peccata venialia, etiam post mortalia, si succeßiuè tollatur obex ad eorum remißionem, post ablatum obicem ad remißionem mortalium, videtur dicendum in Extrema vnctione &c. Differt tamen à Baptismo, quòd hic affert remißionem peccatorum plenam, etiam quoad totam pœnam, quam non affert Extrema vnctio, quia non est regeneratio. Sed iuxta regulam à Deo statutam, & mensuram dispositionis. Hæc ille satis notabilia, & magno illo ingenio digna, cum quo & alijs citatis, & statim etiam allegandis.
279
*Dico absolutè per receptionem Extre
mæ vnctionis mortalia peccata posse remitti, & primam gratiam acquiri. Sic præter citatos Cardinalis Hosius in Confeßione Catholica Cap. 49. Alexander Pesancius in Additionibus ad 3. p. D. Thomæ Quæst. 30. Arti. 1. Herincx Tomo 4. Tract. 2. Disput. 4. n. 14. & Tract. 4. Disput. 9. n. 46. Leander à SS. Sacram. Tomo 1. Tract. 4. Disput. 4. Quæst. 15. Antonius Fernandes de Moures in Examine Theologiæ mor. Parte 3. Cap. 10. Quæs. & nu. 11. Antonius Naldus verb. Extrema vnctio num. 5. Dom. Episcopus Quitensis Lib. 3. Tract. 7. in Prologo n. 16. Trullenk Tomo 3. Lib. 5. Cap. vnico Dub. 5. Machadus Tomo 1. Lib. 3. Tract. 13. Documento 5. D. Ezpeleta de casibus tempore mortis Tract. 9. Resolut. 2. Cap. 5. P. Præpositus Quæst. vnica de Sacramento Extremæ vnctionis Dub. 11. P. Lessius in Prælectionibus posthumis de eôdem Sacramento Cap. 2. Dub. 2. P. Tirinus, P. Menochius, in Epistolam D. Iacobi ad Cap. 5. v. 15. P. Becanus Parte 2. Tract. 2. Cap. 27. Quæst. 6. P. Amicus Tomo 8. Disput. 19. Sect. 6. P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 7. Singul. 5. n. 4. P. Arriaga Tomo 8. Disput. 54. Sect. 4. vbi ait primarium hunc esse effectum, licet partialem quod & P. Amicus robustè comprobarat P. Rhodes Tomo 2. Tract. 12. Sect. 3. §. 3. D. EsperzaEsparza Tomo 2. Quæst. 100. arti. 3. P. Bussembaum in Medulla Theol. mor. Lib. 6. Tract. 1. Cap. 3. Dub. 2. vers. Respond. Et alij.
280
*Probatur Primò ex sacramenti huius for
ma à Concilijs Florentino, & Tridentino proposita iuxta D. Iacobi doctrinam citato Cap. 5. ibi: & si in peccatis sit, remittentur ei. Quia enim ibi indefinita est locutio, quæ vniuersali æquiualet, in forma consequenter dicitur: Indulgeat tibi Deus quidquid peccasti &c. Vnde & Tridentinum Sessione 14. Cap. 2. sic locutum: Res porrò, & effectus
Concilium Trident.
huius Sacramenti illis verbis explicatur: & oratio fidei saluabit infirmum, & alleuiabit eum Dominus, & si in peccatis sit, remittentur ei. Res etenim hæc gratia est Spiritus sancti, cuius vnctio delicta, si quæ sint adhuc expianda, ac peccati reliquias abstergit. Sic illud satis apertè, ad quæ
281
*Respondet P. Bonæ Spei num. 37. com
P. Bonæ Spei responsio.
munem totius Ecclesiæ sensum esse quòd Extremæ vnctionis sacramentum per se sola venialia, & pœnas mortalibus debitas remittat. Idque clarè colligi ex Tridentino suprà in Proæmio, vbi multos illius effectus minutos recenset, nec vllibi de mortalium per illud remissione mentionem expressam facit, quod aliôqui certò certiùs fecisset.
Euidenter confutata.
In qua quidem responsione mirari iuuat in ho|mine docto illud de totius Ecclesiæ sensu pronuntiatum. Rogo enim quid Ecclesiæ nomine intelligat? Nam si Congregationem Fidelium vt doctos & indoctos comprehendit, quod ad posteriores attinet, à ratione est prorsus alienum eos circa sacramentorum effectus, rem scilicet adeò arcanam & disputabilem, testes adhibere. Si doctos, iactatum profectò illud cum iniuria manifesta veritatis, quandoquidem Doctorum nubes tanta, quantam vidimus nuper, & citato loco Problematum, plusquàm quadraginta inquam, oppositum amplectantur. Deinde, D. Iacobus, Concilia, & Ecclesia in forma prædicti sacramenti vniuersaliter loquuntur: Ergo sensus Ecclesiæ pro nobis stat. Quod autem Tridentinum in Proæmio non expressit, exprimendum citato Cap. 2. reseruauit, vbi verborum sancti Apostoli agit interpretem. Si verò ea vniuersalitate stante fas est limitationes voluntarias adhibere, dici etiam poterit, cùm Christus Apostolis dixit Ioan. 20. v. 23. Quorum remiseritis peccata, remittentur eis, de venialibus, & mortalium pœnis fuisse locutum, mortalia siquidem superius tribunal exigebant.
282
*Est autem satis leue, quod subditur, A
Leuis instantia depulsa.
liôqui reipsa iam vel hoc, vel pœnitentiæ Sacramentum, frustra esse, vt consideranti patebit, ac proinde quòd malè definijsset Ecclesia septem esse nouæ legis sacramenta. Quid ni frustra esset Baptismus, si argumentum concluderet, quandoquidem etiam non distinguatur inter originale & actuale, quod est apertissimè hæreticum. Quæ quidem neque impugnatione, neque responsione videntur indigere. Nego tamen frustrà esse, quia pœnitentia per se requiritur omni tempore, etiam mortis, si peccati mortalis conscientia pulset. Sed quia in illo potest defectus accidere substantialis, stante bona fide pœnitentis, à pijßima est misericordia prouisum, vt in forma dicitur, de vlteriori remedio, & institutum pro morituris sacramentum, dictum iuxta modum: quod tamen nisi à baptizatis nequit recipi, & ita Baptismus necessariò præmittendus. Quòd si contingat Baptismum cum fictione fuisse susceptum, ita vt remissio originalis obtenta non fuerit, sicut neque aliorum peccatorum, & quis bona fide Extremam vnctionem suscipiat, virtute illius iustificari poterit, si ponamus iuxta aliquos, de quibus citato loco Problem. sufficere accessum cum bona fide, & sine complacentia aliqua circa peccata mortalia. Si enim attritio sit, quæ pro Baptismo est sufficiens, iam ille fictione recedente, suum habebit effectum, & non dicetur infirmus virtute Extremæ vnctionis primam gratiam, sed secundam assecutus.
283
*Secundò probo ex nuper dictis. Nam
homini in statu prædicto extremè periclitanti remedium aliquod à Deo fuisse prouisum, eius est pijssima misericordia dignissimum, quæ propterea in forma repetitis vnctionibus commendatur. Atqui ita esse & D. Iacobus, & Concilia, & Ecclesia in forma dicta, non obscurè significant, suntque ita contestantes Doctores innumeri. Ergo, si qua in nobis pietatis scintilla est, ita debemus fuisse dispositum affirmare: multa enim alia, non ita solidis fundamentis, pauci illi, qui aduersantur, affirmant. Et quidem quòd contritio necessaria ad iustificationem non sit, in Baptismo est & Confessione certissimum: Ergo si respectu Extremæ vnctionis idem asseratur, nihil ponitur à ratione sacramenti extraneum, præsertim considerata summa moriturientis necessitate, aliàs in æternum damnandi.
284
*Dices id esse contra rationem talis sacra
menti, quod essentialiter est viuorum, ad distinctionem eorum, quæ mortuorum sunt, scilicet Baptismus & Pœnitentia.
Sed contra, Quia non implicat, vt sacramentum, quod viuorum est, simul sit & mortuorum; quod quidem à contrario ostendo: Nam minimè implicat, vt sacramentum, quod mortuorum est, sit etiam viuorum, & vsu quidem frequentissimo, vt patet in sacramento Pœnitentiæ, ad quod Fideles frequentissimè iustificati per contritionem accedunt. Item in Confessionibus frequentissimis eorum, qui sola venialia confitentur. Sicut ergo non est repugnantia vlla in isto, ita neque in illo, quod quidem non ita frequens est, vti id quod de Confessionibus est penitus exploratum. De quo & inferiùs.
285
*Tertiò, Sacramentum Extremæ vnctio
nis institutum est pro periclitantibus in graui infirmitate, vt scilicet in ordine ad felicem exitum opportuno præsidio muniantur, quod quidem eleganter, & digno verborum pondere dictum à Concilo Tridentino citato in Proæmio Sess. 14. Ergo in ordine ad tollendum fortiorem obicem, sine cuius remotione reliqua alia nullius possent esse momenti; Atqui obex huiusmodi est peccatum mortale, quod tunc aliquoties esse potest; ergo ad illud remouendum Extremæ vnctionis est ordinatum à Christo sacramentum. Nec dicas
Quædam euasio præclusa.
ad hunc tollendum obicem sacramentum Pœnitentiæ directum, quod recipere infirmus potest, quoties & Extremam vnctionem, cùm adsit sacerdos. Contra hoc enim est posse frequenter accidere vt quis Confessionem sine substantiali valore, & nihilominùs inculpatè præmiserit, quo euentu de Confessione iteranda non curabit, licet frequentes actus doloris, non tamen pro iustificatione sufficientes, eliciat, aut sine complacentia erga mortalia, quæ iam confessus, negotium æternęæternæ salutis peragat: potest etiam in amentiam aut phrenesim incidere ante factam Confessionem, & sic aliàs huius sacramenti receptione diuelli; & ita pro casibus huiusmodi prouidentissimè est sacramentum sacræ vnctionis destinatum. Si iterùm dicatur infirmum post acceptam
Alia item.
Extremam vnctionem posse grauiter peccare, & peccati obliuisci, & ita de confessione illius non curare; in quo euentu nequit confugi ad sacramenti dicti remedium, & cum sola attritione saluari, si illam habeat, vt infirmi solent, aut bonam de suo statu fidem, & ita non esse pro omni statu quærendum à pijssima misericordia subsidium. Id quidem conceditur, sed positioni nostræ non obstat, qua contendimus id, quod sine sacramento ad æternam salutem obtinendam non sufficit, posse cum sacramento sufficere. Pro casu autem illo remedium in sacramento Pœnitentiæ habetur, ad quam infirmus potest conscius peccati confugere: quòd si oblitus, id certè incuriam arguit in eo statu damnabilem, in quo & mortaliter peccatur prope momentum, à quo æternitas, | nec de confessione peccati curatur, vnde illius obliuio iusto Dei iudicio subintrat, & eam secutura damnatio.

Obiectiones quædam propositæ, & solutæ.

286
*P. Bernal à n. 27. generaliter arguit con
tra asserentes sacramenta viuorum primam gratiam posse conferre; sed in eius argumentis vsque ad nu. 33. inclusiuè nihil occurrit, quod vrgeat, & cui ex dictis non possit sufficienter occurri. Sit tamen primum illud argumentum ex eo formatum, quòd prima gratia nequeat obtineri per Extremæ vnctionis sacramentum, ex opere operantis, neque ex opere operato. Non primum: Quia deest proportionata dispositio in opere, quod si virtutem talem haberet, sine sacramento esset pro iustificatione sufficiens. Neque secundum; quia ille modus operandi in sacramento est quasi naturalis; quod tamen in casu præsenti stare nequit: nam Extrema vnctio est sacramentum viuorum, & ita supponens gratiam ex sua institutione, iuxta quam operari debet, & ita si illam conferret, esset institutioni contrarium, & ita minimè ex opere operato. Ergo &c.
Ad quod dico ex opere operato conferri, &
Ex opere operato admittitur.
quasi connaturaliter ex vi institutionis, quia stare vtrumque iuxta dicta potest; vt Deus quidem præcipiat ne quis tale sacramentum nisi in statu gratiæ humano modo ab accedente ad illud cognito recipiat: & nihilominùs, Si in peccatis sit, vt loquitur D. Iacobus, & bona procedat fide, iuxta dicta, eidem remittantur. Neque video quomodo ex hoc inferri possit pro sacramentis mortuorum posse dari aliam institutionem, vt minor dispositio sufficiat, quam ea, quæ pro sacramentis viuorum sufficiens ad primam gratiam iudi catur: ac si nos, dum hoc illis tribuimus institutionem variemus, quod est prorsus ineptum; non enim variamus, sed à Christo traditam, & ab Ecclesia propositam & declaratam amplexamur, & defensamus.
287
*Secundò arguit à n. 34. soluendo & im
pugnando rationes quasdam, quæ afferri possunt ad probandum sacramenta viuorum posse primam gratiam impartiri, in quibus non inuenio quidquam, circa quod oporteat immorari, dum ex talibus rationibus non curamus firmamentum assertioni propositæ conciliare. Sed argui ex ibidem dictis aliqualiter in hunc modum potest. Qui ad Extremam vnctionem recipiendam accedit, ita debet accedere, vt eam se dispositionem habere existimet, quam Christus, & eius nomine Ecclesia requirit, gratiam scilicet: Atqui ita existimans, si eam non habeat, non est dispositus, quia dispositio existimata, si reuera talis non sit, nulla est, & ita nullum præstat effectum: Ergo illum non habebit sacramentum.
Respondeo concessa Maiori negando Mino
rem, & ad probationem concedo dispositionem existimatam non esse reuera dispositionem, si verè talis non sit: & ita in præsenti euentu existimans se habere dispositionem gratiæ, non ideò illam habet, cùm tamen habeat aliàs sufficientem iuxta Christi institutionem. Si instes non videri cur non possit quis cum attritione cognita accedere, quandoquidem sufficiens est dispositio; hac enim ratione pro sacramentis Baptismi & Confessionis iuxta receptissimam Theologiam est illa sufficiens. Respondeo non sufficere, quia præceptum diuinum extat confitendi peccata mortalia, quando est copia Confessarij, & illa tunc datur quando Extrema est vnctio administranda, quod à solo potest sacerdote præstari. Confessione autem sine culpabili lethaliter defectu facta, iam etiam sine attritione recipi Extrema vnctio potest: vnde non apparet casus, in quo cum attritione cognita extra statum gratiæ accedere quis ad hoc valeat sacramentum.
288
*Tertiò argui ex §. 3. potest; vbi in primis
agit contra eos, qui Extremæ vnctioni hoc concedentes priuilegium, illud Eucharistiæ negant, quod modò omittimus, cùm de illo sit à nobis dictum Tomo 1. Problematum n. 1864. argumento Auctoris contra Extremam vnctionem instructo responsuri. Sit (inquit) qui non præmisso Pœnitentiæ sacramento phrenesim incurrerit, & in extremo periculo versetur, tum vitæ, tum sacram vnctionem irreuerenter tractandi v., verbi g.gratia, in illam verba Contumeliosa iactandi, aut expuendi: iste non est vngendus, vt constat ex Rituali Romano Pauli V. in ritu illius sacramenti, propter huiusmodi vitandas irreuerentias, quæ tamen valde materiales essent, & nullo modo peccata: vnde si tunc Extrema vnctio periculum æternæ damnationis posset auertere, permittendæ profectò essent, & vnctio tali ægroto ministranda.
Respondeo phreneticis Extremam vnctionem
ministrandam, vt cum multis tradit Barbosa de Officio Parochi Parte 2. Cap. 22. num. 13. Si enim resistant, ligandi sunt, exclusis tamen laicis ad tollendum scandalum, & quod id necessarium sit, quando aliud recipere non possunt sacramentum affirmat Diana Parte 2. Tract. de Celebrat. Missa
Diana. Zambran.
rum Resolut. 78. (quem & ille refert) ex Zambrano in Decisionibus casuum pro tempore mortis Cap. 5. Dub. 2. pro tali praxi, quam optimam Diana vocat, allegante Paludanum, D. Antonium, Ledesman, & P. Henriquez. Et optimam quidem vocat Diana praxim dictam, generaliter loquendo, quia vtilis, etiam quando infirmus alia potuit recipere sacramenta, sicut necessaria, quando nullum. Id autem quod de excludendis laicis dicitur non apparet necessarium, quia instrui illi circa conuenientiam talis administrationis possunt, sicut enim sic affectis vt comedant, aut medicamentum aliquod admittant, vis inferri solet, ita & pro medicamento animæ fieri maximè accidit opportunum. Neque Rituale citatum obstat, sed fauet potiùs, sic enim ibi: Sed si infir
Rituale Romanum vt faueat.
mus, dum phrenesi, aut amentia laborat, verisimiliter posset quidquam facere contra reuerentiam Sacramenti, non inungatur, nisi periculum tollatur omninò. Supponit ergo tollendum periculum: Atqui praxi prædicta tollitur: ergo iuxta illud adhibenda est administratio. Quod autem de contumeliosis verbis dicitur, nullius momenti est, cùm nihil sint illa curanda. Vt autem sacrum Oleum non conspuat, cautione potest facili præcaueri. Quòd autem si vitari ista non possent, Ecclesia administrationem sacramenti huius, & multò potiùs Eucharistiæ posset prohibere, indubiè pro|ferendum, quia rerum sacrarum reuerentiæ debet apprimè consulere; cùm aliunde numquàm constet in occurrentibus huiusmodi casibus salutem æternam à tali administratione pendere.
289
*Et quidem si argumentum præfatum
quidquam probaret, quomodocumque circa hoc sentiamus, non posset Ecclesia administrationem prohibere, quia negari nequit sententiam, quam defendimus, valde esse probabilem: vnde citatus Pater num. 51. sic ait: Quam opinionem (quidquid de speculatione sit) in praxi tenemur amplecti, & mo
P. Bernal.
ribundis quam diligentißimè procurare Extremam vnctionem, quia probabile est, si in peccato sint, primam accepturos gratiam &c. Ergo Ecclesia, etiam stante periculo irreuerentiæ dicto id non posset prohibere. Sic enim in Rituali citato, vbi de administratione Sacramenti Pœnitentiæ agitur §. penultimo dicitur: Si confitendi desiderium, siue
per se, siue per alios ostenderit, absoluendus est. Vbi quidem absolutionem non vt certæ omnino efficaciæ proponit, sed vt probabilis, quam prohibere non valuit, cùm per eam periculum damnationis possit auerti.
290
*Ex quibus fit peculiare robur non adde
re ea, quæ n. 48. idem Pater apponit, scilicet in sacramentis per se inferentibus primam gratiam irreuerentias materiales, quæ vitari non possunt, admittendas v., verbi g.gratia, Si Catechumenus, qui heri mortaliter peccauit, hodie phrenesim incurrat, & moribundus iaceat, nec baptizari possit quin Baptismum irreuerenter tractet, baptizandus est. Similiter, qui petito absolutionis sacramento, repentè phrenesim & vitæ periculum incurrit; certissimeque est absolutionem, dum conferetur, irrisurus, & conferentis labra exputurus, absolui debet: quia fieri potest vt per huiusmodi sacramenta vterque iustificetur, & æternam mortem euadat, & aliunde sunt illæ irreuerentiæ materiales. Cùm igitur in huiusmodi euentibus nec vnctio, nec Eucharistia ministrari licitè possint, ne dum debeant, argumento est posse (corrige errorem typographicum addito Non) primam conferre gratiam. Hæc ille, quæ quidem robur non addunt peculiare, quia respectu Extremæ vnctionis caueri irreuerentiæ possunt iuxta dicta n. 288. respectu autem Eucharistiæ non tolerandæ. Quis enim audeat dicere exponendam conculcationis periculo, aut similibus? In casibus autem allatis caueri omnis irreuerentia potest, quia aqua magna cum dissimulatione infundi potest, & forma Baptismi proferri. Verba etiam absolutionis facillimè enuntiari possunt, quin ad ea infirmus aduertat, & sine accessu ad ipsum cum sufficienti præsentia: Vnde non videntur talia exempla quidquam caussam istam iuxta adducentis mentem promouere, & ita ritè potuit illatio præfata absque negationis nota pronuntiari.
291
*Quartò arguit ex receptissima diuisione
sacramentorum apud Theologos, in sacramenta viuorum & mortuorum, & inter priora annumerata Extrema vnctione. Neque dici potest viuum appellari, quia ex se id habet, aliud autem per accidens, quandoqui ex vi formæ id haberi asseritur, Indulgeat tibi Deus &c. Ex quo fit aut mortuorum esse, aut simul viuorum & mortuorum ex æquo, ac proinde tertium erit diuisionis membrum hactenus inauditum.
Respondeo diuisionem illam ita esse intelli
Explicatione disiecta.
gendam, vt omnia sacramenta præter Baptismum & Pœnitentiam dicantur viuorum, quia obligatio est illa in statu gratiæ, quidquid sit de effectu alio, qui aliquando potest virtute ipsorum haberi. Sicut iuxta dicta nu. 284. per contrarium potest in sacramentis mortuorum idem ostendi. An autem Extrema vnctio ad effectum dictum ex primaria, aut secundaria institutione, an per accidens ordinetur, res est, quæ non magni videtur esse momenti. Et communiter peraccidens id haberi profertur: & sic P. Hurtadus, & P. Tannerus, cum multis. Alij principalem hunc finem
comparatione aliorum affirmant, vt P. Lessius. Principalem quidem, sed partialem, de quo nu. 279. secundarium grauissimi scriptores asserunt, ex quibus P. Suarez Disput. 41. Sect. 1. num. 16. vt sit modus quodammodo medius inter primarium, & per accidens, pro quo & P. Rhodes. Vi
detur autem quicumque ex modis dictis verosimilis: nam principalis dici potest, quia obicis principalis remotionem intendit: sed non ideò excludens alium confortationis in periculoso mortis articulo. Secundarius item, quia effectus alij possunt sine isto stare, & ita primariò videntur intenti, vt connaturales quodammodo sacramento, & ab eo inseparabiles. Quia etiam D. Iabus conditionaliter est locutus, & si in peccatis sit, remittentur ei, & quæ conditionaliter intenduntur, cum alijs, quæ semper debent existere, & absolutè requiruntur, quasi accidentalia censentur, ideò per accidens dictus potest effectus intentus. Ex quo res hæc manet sufficienter expedita, cùm ex P. Bonæ Spei, aut alijs, nihil, quod facessere aliquod negotium possit, insuper habeamus.
ADDITIO.

ADDITIO.

Cum peculiari doctrina circa bonam fidem.
293
*Cùm pro dispositione ad sacramentum
dictum attritionem, aut bonam recipientis fidem, fuerit indicatum, operæ pretium erit hoc ampliùs declarasse. Et quidem in eo, qui in amentiam aut phrenesim incidit antequàm de Extrema vnctione recipienda cogitaret, videtur attritio necessaria, quia ibi bona fides habita in receptione locum habere non potest. Vbi difficultas ex defectu voluntatis in ordine ad receptionem ex eo superanda, quod Rituale Roma
Rituale Roman.
num in ritu circa illius administrationem præscribit sic dicens: Infirmis autem, qui, dum sana mente, & integris sensibus essent, illud petierant, seu verisimiliter petijssent, seu dederint signa contritionis, etiam si deinde loquelam amiserint, vel amentes effecti sunt, vel delirent, aut non sentiant, nihilominùs præbeatur. Sic ibi circa sufficientiam voluntatis, quam quidem nullus est Catholicus, qui non habeat, cùm nullus sit, qui non velit saluari, & consequenter opportuna pro mortis articulo habere præsidia. Et quidem qui de peccatis atteritur, suæ salutis curam non videtur abiecisse, vt | sacramenti virtute suffultus meritò sperari debeat illam adepturum.
294
*Qui autem in sana illud recipiunt men
te, non videtur moraliter loquendo, quomodo solam bonæ fidei dispositionem habere queant: nam iuxta ritum ab Ecclesia statutum multa concurrunt, quæ aliquam peccatorum detestationem possint excitare. In primis admonitio sacerdotis, deinde Confessio generalis, in qua, cum Peccaui nimis cogitatione, verbo & opere, mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa, dicat infirmus, dolere se satis significat. Prætereà in ipsis vnctionibus, cùm peccata per sensus memorantur, inde ampliùs doloris motiua cumulantur. Si dicas etiam cùm est peccata confessus, confessionem generalem cùm prædictis verbis præcessisse, & admonitionem sacerdotis pro excitando dolore; & nihilominùs verum attritionis actum non extitisse, ac proptereà nihil maius posse in Extremæ vnctionis receptione sperari: id certè non vrget, quia maior mortis propinquitas, iterata admonitio, iterata generalis confessio, & administratio ipsa cum repetitionibus vnctionum, ac respondentium eisdem verborum, nec non specialis Dei gratia, plus aliquid elicere valent, idq;idque potest de pijssima Dei misericordia toties inculcata sperari.
295
*Circa Confessionem autem speciale hîc
aliquid ex P. Gaspare Hurtado proponendum, & excutiendum: ait ergo ille Difficult. 8. citata, posse quem Extremam vnctionem sine Confessione recipere, etiamsi conscius sit peccati mortalis à se commissi, quando scilicet aliquo accidenti impotentiæ, quia loquelam amisit, aut ignorantiæ suæ obligationis recipiendi sacramentum dictum in statu gratiæ, aut inaduertentiæ, excusatus est à Confessione, aut contritione mortalium. Quo euentu ait ministrum posse Extremam vnctionem conferre infirmo petenti, aut non recusanti illam, quamuis credat esse in peccato mortali, dum non credat illum carere attritione, nec peccare mortaliter, quia non conteritur perfectè, quæ non habet credere, quando ipsi non constat oppositum. In quo quidem difficile apparet, quòd infirmus sit in peccato mortali, & nihilominus excusetur à Confessione. Vbi quod de amissa loquela dicitur, cùm supponatur stare illam cum mente sana, confiteri per signa & nutus potest. Deinde sacerdos suo non debet Officio deesse admonens infirmum de obligatione sua recipiendi sacramentum in statu gratiæ, & quòd si difficilis ei sit, & ita aliquomodò impossibilis contritio, tenetur ad Confessionem, iuxta dicta à nobis in Thesauro Tomo 1. Tit. 3. n. 4. vbi pro eo Auctores dati in casibus similibus. Pro quo impotentia alia obtendi nequit, quandoquidem infirmus attritus proponitur, & ita cum sufficienti dispositione ad Confessionem. Prætereà obligatio ex eo accrescit, quod exponatur periculo frustrandi sacramentum suo effectu, cùm non sit penitus exploratum attritionem esse pro illo sufficientem dispositionem. Quæ quidem videntur euincere non esse administrandam Extremam vnctionem, nisi iam res ad eum statum venerit, vt in promptu omnia sint in domo infirmi, & sine scandalo nequeat actio talis prætermitti. Et quidem de reluctanti in eo casu, non est cur benè sentiri debeat, cùm salutis suæ nimis incuriosus comprobetur.
297
*Et vt de bona fide quod est reliquum
absoluamus n. 1866. Problemat. iam citato adduxi eos ita bonam fidem sufficere, vt sine formali actu attritionis stare possit sacramenti huius effectus. Omnes tamen aut affirmant, aut supponunt complacentiam nullam circa mortalia commissa in recipiente futuram, vt est ex se manifestum: ex quo, & ex pia voluntate recipiendi illud cum debita dispositione, quam Christus, & eius nomine Ecclesia requirit, virtualis quædam pœnitentia consurgit, etiam si dispositio aliàs requisita deficiat. Qui enim complacentiam erga peccata non habet, & remedium sibi adhiberi vult contra illa, ita est affectus, vt si peccata memoriæ in speciali occurrerent, minimè illa esset admissurus, vnde in illo non solùm non complacentia, sed displicentia eorum existit, licet non ita apertè se prodat, idque non tantùm ex humano motiuo. Attritionem autem Virtualem sufficere ad effectum Extremæ vnctionis affirmat P. Lessius Dub. 2. citato vers. Dicendum ergo. Qui contritionem virtualem hoc modo explicat Quæst. 86. Arti. 2. Dub. 2. in eo, qui sibi non conscius peccati mortiferi, quia illius oblitus, post moralem diligentiam adhibitam, actum charitatis elicit, per quem iustificari potest, quia reuera talis dilectio se ad peccati odium extenderet, si eius meminisset; vnde dilectio virtualis pœnitentia est. Sic ergo & virtualis explicanda attritio in casu præsenti, vt recta sit dispositio infirmi ex motione spiritus sancti, omnem complacentiam circa peccatum excludens, ita vt si memoriæ occurreret, ad eius se odium extenderet. Quod cùm dici verosimiliter possit, sic est bona fides, de qua Auctores loquuntur, explicanda, vt probabiliter assertio procedat, & iuxta principia in Theologia firma de necessitate pœnitentiæ ad remissionem peccatorum, etiam cùm per sacramenta habetur, de qua Concilium Tridentinum Seßione 14. Cap. 1. & 4.
Loading...