*Posset etiam ex aliorum probari senten
tia, qui censent annum pro Nouitiatu à Concilio
Tridentino designatum, non debere esse necessariò continuum, sed sufficere interruptum. Et sunt illi nec pauci, nec contemnendi, vt videri potest
apud P. Thomam Sancium
Lib. 5.
in Decalogum
Cap. 4.
n. 30. P. Fragosum
Tomo 2.
Parte 2.
Lib. 9.
Disput. 24.
n. 2. Emmanuelem Rodericum
Tom. 3.
qq. regular. q. 15.
arti. 8. vbi viros doctissimos suæ
Religionis adducit, & prætereà Doctorem Henriquez Iuris consultorem in Salmanticensi Academia primarium, asserentes Concilium Tridentinum statuisse quidem annum Nouitiatus futurum esse integrum, an autem continuus sub opinione, vt anteà erat, reliquisse, quod & ipse P.
Emmanuel amplectitur, licet praxim contrariam
præferendam existimet, & videtur placere P.
Pellizario
Tomo 1.
Tract. 2.
Cap. 1.
n. 13. quem adducit & sequitur P. Fr. Antonius à Spiritu sancto
in Directorio Regularium Tract. 3.
Disput. 2.
n. 65.
&
66. Est ergo sententia ista probabilis, vt ex illa
inferre saltim possimus in casu nostro etiam esse
probabile ingressum, de quo est sermo, licere.
Sed quidem maius aliquod pondus verosimilitudinis in eius fauorem incumbit. Nam in Nouitiatus anno sunt rationes, propter quas continuationem requiri maior pars Doctorum affirmet, in
eo enim non agitur de fauore, sed de necessario
aliquo ad commune bonum, vnde neque Religio,
neque Nouitius possunt illi renuntiare, vt est
communis Doctorum sensus: & tamen quia expressè à Concilio non exigitur continuatio, probabiliter negatur illam esse necessariam: ergo
vbi de pura gratia agitur, certius multò est continuationem à Pontifice non requiri, à quo nihil
dispositum circa illam.