*Est tamen omnino iniiciendus illis,
immò, & spina in eorum cordibus, pro salute autem eorumdem infigenda, qui cùm de speciebus
accipiendis agitur, vnam pro alia petunt; quia
sibi commodiorem æstimant. Quod quidem si
in re aliqua semel, aut iterùm accidat, nec vis aliqua pauidis eorum animis inferatur, tolerari potest, neque vt lethalis permutatio ista condemnari. Id autem frequenter fieri, sine reatu mortalis culpæ nequit; quia circa frequentiam hanc inuoluntarij Indi sunt, qui probè cognoscunt permutationes tales sibi esse incommodas, vnde si
eisdem annuunt, ex timore id faciunt, qui nullos
reddit contractus, secundùm plures, & graues Doctores, quos adducit Bonacina
Tom. 2.
disp. 3.
de
contractibus quæst. 1.
puncto 2. §. 3.
n. 3. & P. Oñate
Tom. 1.
disput. 3.
sect. 13. quos, & sequitur; vel
certè nullandos, vt cum aliis tenet ipse Bonacina
ibidem, & P. Fagundez
lib. 1.
de Iustitiâ, cap. 6. cum
multis. Ex quo fit in foro conscientiæ teneri
eum, qui metum incussit iniustum, ad restitutionem damni sic irrogati, quia per iniuriam illatum
est, & ita per restitutionem debet inæqualitas ad
æqualitatem reuocari. Pro quo citatus Auctor
cum Nauarro, Syluestro, & PP. Sancio, Lessio,
Reginaldo, & Rebello
num. 7. quibus adde Cardinalem Lugo
disp. 22.
de Iustitiâ, n. 138. P. Luisium Turrianum
Disput. 55.
de Iustitia, dub. 11. P.
Gasparem Hurtadum
Disp. 1.
de contractibus, Diffic.
5.
Vers. Et ob rationem, P. Bauny
Lib. 1.
de Contractibus, Tractat. 1.
Quæst 9.
Vers. Infertur primò. Vbi
alios adducit, & Bassæum
V. Contractus num. 23.
non est ergo quod Commendatariis faueat in
permutationibus istis quomodocumque libeat
opinari; & licet Auctores, qui validum contractum dicunt, rescindendum tamen; addant hoc
faciendum; si ita velit, qui metum passus est; vnde
dum voluntatem suam non aperit videntur, qui
metum incusserunt, iustè possidere
: & ita dum
Indi rescissionem non petunt, Commendatarios
nihil vrgere, quo eorum grauari conscientiæ possint; licèt inquam hoc ita sit, nequit tamen ad casum præsentem accommodari; quia in Indis, vt rescissionem contractus non petant, perseuerat metus, & ita non est eorum expectanda petitio.