CAPVT I.

CAPVT I.

Indicis Inquisitoribus quale circa munerum receptionem conscientiæ onus incumbat.
1
*CIrca hoc in Clement. 2.
de hæreticis, sic habetur: & tam ipsorum (scilicet InquisitorũInquisitorum) quàm Episcoporum, seu Capitulorum, Sede vacante, super hoc deputatis Commissariis quibuscumque, districtiùs iniungentes, ne prætextu officij Inquisitionis, quibusuis modis illicitis ab aliquibus pecuniam extorqueant: nec scienter attentant Ecclesiarum bona ob Clericorum delictum, prædicti occasione officij, Fisco etiam Ecclesiæ applicare. Quòd si secus in his vel eorum altero fecerint, excommunicationis sententiæ eos subiacere decernimus ipso facto. A quâ non poßint absolui, præterquàm in mortis articulo, donec illis, à quibus extorserint, plenè satisfecerint, de pecuniâ sic extortâ. Sic Clemens V. in Concilio Viennensi. Pro Inquisitoribus autem Hispaniæ,
& consequenter Indiarum, statuitur in Hispalensi Instructione. 1. Cap. 25. & in 2. Cap. 1. & in 4. Cap. 15. quæ apud me est Abulensis vt Inquisitores dona non recipiant, etiam ab Officialibus, sub pœna excommunicationis latæ sententiæ. Quibus præiactis
2
*Dico primò. Per gratuitam munerum
collationem non incurritur pœna Clementinæ. Id clarum: quia ibi extorsio non est. P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 23. Sect. 5. numer. 25. Bonacina Tomo 3. Disputat. 2. Quæst. 10. Puncto 10. num. 2. qui id statuunt, etiamsi aduertant dari ob officium S. Inquisitionis, qui ea accipiunt. Vt tenent etiam P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 2. Cap. 20. num. 7. P. Fragosus Tomo 2. pag. 517. §. Dictum. & Diana Parte 4. Tractatu 8. Resolutione 28.
3
*Dico secundò. Quæcumque actio, aut
actionis omissio, quæ in caussa sit vt pecuniæ ab inuitis conferantur, extorsio est, & pœnis Clementinæ subiecta. Id etiam constat: quia vbi inuitus quis est, violentia interuenit, quam nomen indicat extorsionis, non physicam, sed moralem, quia libertatem absolutè non tollit, sed talem vim inducit, vt iuxta humanam inter mortales necessitatem, sine graui ei nequeat damno, aut illius suspicione probabili, repugnari. Videatur D. Thomas 12. quæst. 6. art. 5. & 6. & Interpretes ibi.
4
*Dico tertiò. Si absolutè quis inuitus non
donet, sed tantùm aliqualiter, non est extorsio, quęquæ veniat ClemẽtinæClementinæ pœnâ plectẽdaplectenda. Probatur. Quia quod sic datur, absolutè non extorquetur; quandoquidem tantùm intercedit vis aliqualis, quæ secundùm quid talis sit: cùm autem actus aliquis pœnâ impositâ prohibetur, non qualiscumque, sed absolutè talis debet intelligi, iuxta receptam Scriptorum doctrinam, de qua aliàs, & pro qua videri potest P. Suarius Tomo 5. citato Disputat. 4. Sect. 3. & Tomo 1. de Religione Libr. 4. Cap. 55. num. 14. & Cap. 56. num. 33. & P. Thomas Sancius Lib. 10. de Matrim. Disput. 4. n. 12. & Lib. 2. Consil. mor. Cap. 3. Dub. 106. numer. 4. & quamplures apud Dianam Parte 5. Tract. 9. Resolut. 48. Vnde etiamsi quis inuitus sit, & solùm ob vitandam vexationem, & rigorem Inquisitionis offerat, non incurri ab accipiente excommunicationem, quia crimen ibi concussionis non est, docent cum aliis P. Sancius, & P. Fragosus. Quod tunc videtur intelligendum, quando vexatio & rigor non eò tendunt, vt pecuniæ extorqueantur; aliàs stat resolutio Assertionis præcedentis.
5
*Dico quartò. Probabile est id, quod de pecunia dicitur non esse ad alias pretio æstimabiles extendendum. Sic iudicat Bonacina suprà num. 3. quia verba formaliter, & in significatione propriâ sumenda sunt; præsertim cùm sumus | in materia pœnali. Contrarium tamem tenent communiter scribentes, vt videri potest apud eumdem Auctorem, & apud P. Suarium; qui id tamquàm certum videtur affirmare, P. Sancium num. 9. P. Fragosum §. eodem P. Palaum Tomo 1. Tract. 4. Disputat. 8. Puncto 13. §. 2. num. 21. Vt verò probabilitas possit prædicta fundari, ea ratio afferri potest, quòd in pecunia sit facilis & magis vsitata receptio, quàm in aliis, in quibus illa vix potest occultari. Vt si frumentum, vinum, & similia recipiantur. Hæc ergo non erat opus sub pœna adeò graui prohiberi, sed communi iuris diuini dispositioni relinqui. Sed certè communior sententia videtur mihi certissima; si de iis agamus, in quibus eadem, quæ in pecunia, ra
Oppositum videri certissimum.
tio esse videtur, & multoties maior. Quis enim non videat ineptissimum apparere, vt Inquisitor æream pecuniam accipiens, excommunicationem incurrat, si verò vas aureum, vel argenteum, aut annulum cum pretiosa gemma, vel torquem auream; ab excommunicatione eximius habeatur? Licet ergo in esculentis aut poculentis etiam magni pretij, alia ratio sit, in iis, quæ materiæ eiusdem cum pecunia pretiosa sunt, vel ad eius solent pretium augendum adnecti, vt pretiosæ gemmæ, eadem prorsus esse videtur.
6
*Licet autem multorum Doctorum sen
tentia sit, in pœnalibus, etiamsi maior ratio sit, non debere fieri extensionem, de quo nos sæpiùs: id tamen fallit quando aliàs lex inutilis redderetur, & imprudentia argui in legislatore posset, qui bono publico non studuit suâ dispositione consulere, viam relinquens apertam impendenti malo, quam occludere eadem dispositio conatur. Videatur Pater Palaus Tomo 1. Tract.
Clementinæ exordium.
3. Disputat. 5. Puncto 3. §. 4. numer. 8. Quod equidem in casu nostro contingeret, si verbis Clementinæ hærendum foret, cuius illud exordium: Nolentes splendorem solitum negotij fidei per actus indiscretos & improbos quorumuis Inquisitorum hæreticæ prauitatis quasi tenebrosi fumi caligine obfuscari. Sic Concilium: quod ea de caussa pecuniam prohibet extorqueri, quia videlicet extorsione tali, quasi tenebroso fumo, negotij fidei splendor obfuscatur. Atqui quòd pecunia, autsimilis pretij, seu maioris donarium sit, eiusdem tenebrosi fumi conditionem habet ad splendorem dictum obfuscandum; ergo pariter exclusum debet iudicari. Quod auem inutilis dispositio esset, & sic non prudenter imposita, si ad pecuniam arctaretur, constat. Quia cùm quispiam pecuniam offerret, posset Inquisitor dicere eam se non posse recipere, & ita re alia compensandam pretij eiusdem, paruâ mole æstimationem non paruam continente. Et quidem ea quæ talia sunt, minus indecorè petuntur, dum erga illa suum quis declarat affectum; quod circa pecunias indecens & indignum reputatur.
7
*Dico quintò. In Indiis vix est probabile,
quod Assertione præcedenti tale esse posuimus. Ratio est: quia in illis vsus auri & argenti non signati valde communis est, & per illud solent frequentes contractus celebrari. Vnde circa negotium præsens, si pecunia sit prohibita, vt ei soli debeat statuta pœna rependi, nihil actum est constitutione prædictâ, cùm verborum tenore seruato, negotij fidei possit splendor per receptiones æquè æstimabiles obfuscari. Ergo hic, si vspiam alibi, manifestum est in legem delinquere, qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem. Quæ est Regula vlt. Iuris in 6. desumpta ex l. Fraus. Et l. Non dubium C. de legibus.
Regulæ Iuris ad intentum.
Pro quo & est alia ibidem, scilicet 84. tenoris sequentis: Cùm quis vna via prohibetur alicui, ad id alia non debet admitti. Iuxta quam procedit Decretalis Bonifacij Octaui in Cap. Vnico, de Clericis coniugatis in 6. vbi statuit Clericos, qui trahi ad iudicium nequeunt, secundùm antiquam Innocentij Secundi Constitutionem, siue criminaliter, siue ciuiliter; non posse etiam personaliter, aut pecuniariter vllatenus condemnari, videlicet etiamsi non trahantur ad iudicium. Et rationem
sic reddit: Ne per vnam viam concedatur eisdem iudicibus, quod per aliam denegatur. Sic ille. Vbi certè non est tenori verborum inhærendum: quia qui personaliter aut pecuniariter condemnatur, ad iudicium non trahitur: & tamen Pontifex sic intelligendum statuit; quia non esset satis Ecclesiasticæ immunitati prouisum, nec prædictorum Clericorum caussa sufficienter propugnata, si tractio tantùm esset prohibita, cùm sine tractione similis posset molestia eisdem importari. Id quod in casu nostro similiter dicendum, in quo eadem ratio occurrit.
8
*Dico sextò. Si Inquisitor pecuniam ex
torqueam non dandam, sed mutuandam, non incurrit in pœnam Clementinæ. Et idem est de aliis in eadẽeadem contentis. Sic P. Suarius suprà, P. Sancius n. 10. P. Fragosus §. Item, non. Diana suprà, & Bonacina num. 4. Ratio est. Quia cùm pecuniam restituturus sit, eam absolutè non dicitur extorquere: extorsio enim significat omnimodam oblationem. Currit ergo doctrina Assertionis Tertiæ. Sed quid si non restituat, P. Suarez ait incurrere excommunicationem, ex quo idem sta
Quid si non restituat.
tuunt P. Sancius, & P. Fragosus: quod negat Bonacina, & probat: quia non restituendo, non dicitur extorquere, sed non restituere: excommunicatio autem lata ob actionem,, non incurritur propter omissionem actionis. Circa hoc inprimis est certum, quod si extorquet prætextu officij ex titulo mutui, sed cum animo non soluendi, extorsio consummata est, & pœnæ excommunicationis obnoxia. Deinde, Bonacinæ sententia non videtur ab eodẽeodem solido fundamento probari, quia omissio restitutionis non est omissio actionis, propter quam est imposita excommunicatio: hæc enim non imponitur absolutè vt quis restituat, sed vt non extorqueat; vnde non
Incurri probatur.
rectè philosophatur. Et ita si Inquisitor pecuniāpecuniam absolutè extorsit, excommunicationem incurrit, etiamsi posteà, mutatâ voluntate retinendi, restituat. In casu ergo dicto idem videtur dicendum; non ex eo quòd præcisè non restituat, ad quod obligatus est lege diuinâ, sed quia consummatur extorsio, vbi primum quis de non restituendo deliberat. Extorsit siquidem pecuniam, cùm mutuam accepit; sed extorsione imperfecta, quia animo restituendi: mutato ergo animo, & restitutione negatâ, extorsio consummatur, quia ab omnino inuito iam eam habet Inquisitor: sicut in simonia conuentionali accidit, ratione cuius
non incurruntur pœnæ simoniacis impositæ, etiamsi pretium datũdatum sit, donec res spiritualis trada| p. 339daturtradatur, iuxta communem Doctorum sententiam: immò etiamsi res spiritualis tradita sit, non tamen pretium acceptum: quod cum aliis tenet P. Thomas Sancius cit. Dub. 106 num. 4.
9
*Dico septimò. Prædicta pœna incurritur
si Inquisitor cogat aliquem, vt aliquid à se emat, & prætextu officij plus exigat, quàm res valeat. Sic Bonacina. §. Hinc patet. Ratio est: quia reuerà pecunia extorquetur; modus autem, extorsionis valde materialiter se habet. Sed quid si summo pretio vendat, quod aliàs eo non erat empturus. Idem sanè videtur dicendum, quia extorsio pecuniæ absolutè est, cùm emens sit prorsus inuitus. Vnde & obligatio restitutionis est non solùm excessus pretij secundùm communem æstimationem, sed amplioris summæ, quia merces vltroneæ vilescunt: & vbi coactio aliqua interuenit, multò est vilius earum pretium. Et hoc intelligendum, si iam locus distractui non sit, eò quòd res vendita non extet: aut qui emit, velit stare contractui; aliàs enim contractus rescindẽdusrescindendus est, quia inuoluntarius ex parte ementis; cùm tamen de ratione illius sit vt absolutè voluntarius celebretur.
10
*Dico octauò. In casibus prædictis, in
quibus extorsio absolutè talis est, licet non incurratur pœna, est tamen peccatum mortale. Ratio est clara ob manifestam iniustitiam, ratione cuius in quolibet alio idem deberet affirmari.
Dico nonò. Etiamsi quis pecuniam extor
queat, dummodò non sit prætextu officij Inquisitorum, non incurrit excommunicationem. Sic colligitur ex dictis Auctoribus, dum pro conditione addunt vt sit prætextu S. Officij. Et pro eo specialiter P. Sancius plures Doctores adducit num. 8. ex quo P. Fragosus, & P. Palaus suprà. Dom. Solorzanus Tomo 2. Cap. 24. num. 20. citatis nonnullis, Diana Resolut. 28. citata. Cæsar Carena Parte 1. Titulo 1. num. 84. quod item Clementinæ verba iam adducta designant. Itaque qui apud S. Tribunal caussam pendentem non habet, si inuitus pecuniam tradat, non est in eo extorsio à Clementinâ damnata: sicut esset, si cognatum, aut aliàs sibi coniunctum haberet, & ab eo extorqueretur pecunia, spe data caussam fauorabiliter expediendi. Neque obstat Inquisitorem ad extorsionem dictam non futurum potentem, si Inquisitor non esset; quia enim talis est, formidabilis habetur, neque est qui audeat repugnare. Nam reuera ibi prætextus officij non est, licet illius auctoritas arma præstet extortùro: neque ex eo dici potest splendorem negotij fidei obfuscari, si quando illud occurrit, lauare inter innocentes manus suas potest Inquisitor. Et iuxta hoc accipienda quæ habet Diana Parte 4. Titulo 8. Resolut. 8.
11
*Dico Decimò. Officialis S. Inquisitio
nis non tenetur ad restitutionem quadrupli, si extorsio ab eo est facta. Est contra Glossam Clementinæ verb. Officij vt eam Nauarrus intelligit dicto Titulo 15. num. 12. licet reuera non ita statuat; quidquid de pœnâ concussionis sit, in Iure ciuili, & Decreto proposita, pro quo citato loco. Sufficiet ergo simpli restitutio. P. Sancius num. 20.
Dico vndecimò. Inquisitores sub pœnâ ex
communicationis latæ sententiæ, munera accipere nequeunt. Sic P. Thomas Sancius Libr. 3. Consil. moral. Dub. 4. num. 6. P. Dicastillus de Iustitia & Iure Libr. 2. Tract. 2. Disput. 6. num. 95. Simancas Lib. Institut. Titulo 34. num. 46. Carena Parte 1. Titulo 6. num. 110. vbi alios adducit, & præ aliis Paramus de Origine Inquisitionis Lib. 3. Quæst. 2. numer. 66. & seqq. Probatur ex Instructionibus adductis num. 1.
12
*Dico duodecimo. Assertio præcedens
intelligenda est iuxta sensum Nonæ; quando scilicet numera accipiuntur prætextu Officij S. Inquisitionis. Probatur. Quia pœna grauissima est, & ita non est credendum diuerso sensu procedere ab eo, quem Apostolica Sedes in similibus dispositionibus spectat, vt scilicet splendor negotij sancti non obfuscetur turpis quæstûs interuentu. Et ita expressè significatur Cap. 26. apud me Instructionis 1. Hispalensis. Iuxta quam aliæ regulandæ.
Dico decimotertiò. Quando ciuiliter agitur
aliquid apud Tribunal S. Inquisitionis, licet extorqueatur quidpiam illo prætextu, non incurritur dicta pœna. Id probo. Nam illud non est negotium fidei absolutè loquendo, licet ab eo aliquomodo trahat originem: Clementina autem de negotio fidei loquitur, vt vidimus. Nolentes splendorem solitum negotij fidei &c. Et cùm pœnalis Constitutio sit, benigna debet interpretatio fieri, non obstante quòd in fauorem fidei esse videatur: quia hoc non tollit rationem pœnalitatis & odij, vt in casu eiusdem Clementinæ loquitur Bonacina, tum iuxta probabilem sententiam, de qua num. 3. §. Respondendum.
13
*Dico decimoquartò. Excommunicatio
dicta non est Pontifici reseruata post satisfactionem datam simpli restitutione. Constat ex tenore Clementinæ, pro quo P. Suarius num. 27. ex quo Carena n. 86. & Doctor quidem Eximius benè explicat, quomodo, si restitutio non fiat, reseruata sit, nisi pro mortis articulo. Sed difficilè satis apparet quod stante impotentiâ restituendi talis non possit absolui, quod illa affirmat, quia solus
est mortis exceptus articulus. Vnde videtur verosimiliter dici posse circa hoc idem obseruandum, quod circa percussorem Clerici Doctores tradunt, iuxta Canonici iuris indulgentiam, & videri potest apud Dianam Parte 9. Tract. 4. Resolut. 59. & seqq. Eadem enim in hoc ratio esse videtur, ne scilicet periculum animabus inde ingens generetur. Et ita tenet P. Sancius n. 19. satis solidè id probans, & illustrans, ac pro eo alios referens; sicut & P. Fragosus Tomo 2. pag. 528. §. Porrò, si. & Carena. Parte 1. Titulo 5. n. 86. §. Secundò, in eo. Est prætereà ad Bullam Cruciatæ, & ad Religiosorum priuilegia recursus, & in Indiis etiam ad Episcopos ratione difficilis ad
Et quid pro Indijs.
Apostolicam Sedem accessus, iuxta doctrinam quamplurium Scriptorum, de qua aliàs, & pro qua stat, nonnullis citatis, Diana Parte 9. Tractatu 3. Resolut. 71.
14
*Dico decimoquintò. Quandoquidem
excommunicatio non comprehendit Inquisitores, nisi quando prætextu Officij munera accipiunt, iuxta 12. Assertionem; si ex aliis titulis accipiant, acceptio regulanda est iuxta probatas regulas de iudicibus Ecclesiasticis in ordine ad munerum acceptionem; cùm constet Inquisi|tores iudices esse, licèt sententia cum diuersitas sit, an ordinariâ, vel purè delegatâ iurisdictione potiantur. Pro quo videri possunt Magist. Sosa in AphonismisAphorismis Inquisitorum. Libr. 1. Cap. 2. Diana Parte 4. Tractatu 8. Resolut. 1. Pater Palaus Tomo 1. Tractat. 4. Disputat. 8. Puncto 13. §. 2. numer. 2. Pater Molina Tractatu 5. de Iurisdictione, Disputat. 29. §. Illa verò ratione. Pater Azor Tomo 1. Libr. 8. Cap. 18. Rubrica de Inquisitoribus, Quæst. 6. Pater Fragosus Tomo 2. Libr. 5. Disputat. 13. numer. 61. Cæsar Carena Tractatu de Officio S. Inquisitionis, Parte 1. Titulo 5. numer. 60. Cuius resolutio satis est verosimilis,
dum ait iurisdictionem Inquisitoris esse delegatam: habere tamen omnia priuilegia & prærogatiuas (deductis omnibus imperfectionibus) iurisdictionis ordinariæ. Iuxta hæc ergo non solùm accipere esculenta & poculenta possunt à Iure permissa, de quo Pater Thomas Sancius Libr. 3. Consilior. Moral. Cap. vnico, Dub. 2. & nos suprà. sed quidquid liberaliter titulo consanguinitatis, amicitiæ, & similium fuerit liberaliter impositum; respectu enim donationum huiusmodi officium Inquisitorum materialiter se habet. Pro quo videnda, quæ diximus Titulo 3. numer. 31. & Titulo 4. numer. 12. vbi de laicis iudicibus, quibus non minùs strictæ leges circa munerum acceptiones impositæ reperiuntur.
15
*Et quidem si vt iudices delegati con
siderentur, dispositio Iuris de illis non agit, nisi quando in negotiis inter partes iurisdictionem exercent, vt constat ex Cap. Statutum, de Rescriptis in 6. vbi sic dicitur: Insuper, vt gratis, & cum omni puritate, iudicium coràm ipso procedat; nullum munus, vel quidquid aliud, nisi forsan escu
lentum, vel poculentum, mera liberalitate oblatum, quod paucis confumi poßit diebus, vel nisi cùm ipsum propter caussam sibi commissam contigerit extra suum domicilium proficisci, moderatas expensas recipere ab eisdem partibus qualitercumque præsumat. Sic ibi. Quod quidem satis alienum est ab Inquisitorum officio, quibus commissio illa temporalis non fit, sed perpetua ex vi officij, & iurisdictionem inter partes non exercent. Quòd autem ad casum attinet, in quo sumus, cùm de muneribus agamus, quæ ab iis, qui caussam non habent pendentem, sed liberaliter conferuntur, satis ex prædicta decisione, quod asserimus, comprobatur.
16
*Si verò de Ordinariis iudicibus sermo
Quid vt ordinarijs.
sit, pro illis Constitutio Iuris specialis non habetur, sed Doctores ex dispositis circa Delegatos, idem esse dicendum arguunt, quia in Ordinariis maior videtur esse ratio, vt videri potest apud P. Sancium suprà, numer. 5. Non ergo aliter philosophandum de illis in eo, de quo agimus, & ita quando negotium pendens non habetur, nec de proximo habendum præsumitur, idem dicendum est, & consequenter de Inquisitoribus, quatenus eorum iurisdictio ordinaria est. Facit autem pro huiusmodi positione
id, quod ex Syluestro, & Glossa statuit P. Sancius num. 2. quod & ipse amplectitur, scilicet ex merâ liberalitate donata censeri, quæ non sunt exacta aut petita directè vel indirectè. Quæ regula satis est iudicibus fauorabilis, & iuuare potest ne ad restitutionem à Confessariis com
pellant ur, quando illa ægrè fieri potest. Et in discursu Capitis, de Inquisitoribus locuti sumus pro certo habentes in Clementinâ dicta comprehendi, quod receptissima sententia tenet: cùm tamen sint qui contrarium censeant, & ex tenore illius id conentur deducere, vt videri potest apud Dianam citat. Resol. 28. qui & id non videtur improbabile reputare.
De eo autem, quod in eadem Clementinâ circâ confiscationem bonorum Ecclesiæ disponitur, nihil dicam, quia casus rarus est, etsi acciderit aliquando: videri pro eo poterunt Bonacina, Carena, P. Suarius, P. Fragosus, P. Sancius, & alij, quos ipsi adducunt.
Loading...