SECTIO XXIII.

SECTIO XXIII.

Ætas in Diœcesana Synodo pro Confessarijs designata an pro Regularibus necessariò requiratur. Addicta in Thesauro. Tit. 12. nu. 344. & Parte 2. Auctarij num. 289. & seqq.
234
*DIctum ibi Episcopum non posse ob
defectum ætatis Religiosum cum limitationibus approbare. Et modò id specialis quæstionis occurrit, an stare id queat, si in Diœcesana Synodo ætas sit pro Confessarijs generaliter designata. Ad quod affirmatiuè respondet P. Bordonus Tomo 4. in Decisionibus Miscellaneis Decis. 464. dicens Religiosum audire volentem Confessiones tali esse decreto subie|ctum, quia in hoc subditur Episcopo, qui non vult tali Decreto derogare. Quod confirmat, quia ab Episcopo debet cognosci idoneus, non tantùm quoad scientiam, sed etiam quo ad personam: debet enim Confessiones auditurus esse multùm expertus & prudens ad consulendum animæ pœnitentis: à Synodo autem censetur idoneus & prudens ad id munus Sacerdos constitutus in anno trigesimo: ergo subditur in hoc Synodo, si non directè & immediatè, saltem ex eo quòd Episcopus vult obseruationem suæ Synodi, ac proinde ex hoc capite præcisè defectus ætatis potest reijcere Sacerdotem Regularem ab examine ad Confessiones sæcularium,
235
*Dico Primò. Prædictum statutum non
Assertio 1., non subijci
ligat Religiosos. Probatur, quia sunt penitus exempti ab Ordinariorum iurisdictione, & Ordinarij sunt, qui Diœcesanis legibus auctoritatem præstant, vnde & à Decretis Concilij Prouincialis, aut Nationalis, vt dictum à Nobis Tom. 1. Thesauri Tit. 9. n. 150. cum multis & grauissimis scriptoribus.
236
*Dico Secundò. Si Episcopus Religiosum
ab examine reijciat ad Confessiones sæcularium, quomodocumque id faciat, nequit sic reiectus, etiamsi aliàs idoneus, illas audire, & audientis absolutiones à peccatis mortalibus tunc primò Confessioni suppositis, erunt nullæ. Id constat ex damnatione Propositionis affirmantis ab Alexandro VII. quæ est Ordine 13. Peccata autem iam confessa, cùm & remissa sint, etiam non approbatis confiteri posse, sicut & venialia, communis Doctorum sententia est.
237
*Dico Tertiò. Si post examen approba
tio ab Episcopo conferatur sub conditione non audiendarum Confessionum, nisi in ætate à Synodo designata, idem de tali approbatione ferendum iudicium, quod de illa, quæ ab Episcopo sine respectu ad Synodum ex proprio arbitrio conceditur, & ita poterit Religiosus circa Confessiones ita se gerere, vt ab eius fuerit Prælatis imperatum, iuxta dicta etiam Parte 2. n. 287. & seqq. Ratio est quia iurisdictio à Pontifice, & non ab Episcopo confertur, & ille approbationem tantùm quoad litteraturam, & nullum insuper grauamen apponit, quia non est Episcopi subditus, vnde neque circa eius mores potest inquirere, sicut neque in examine pro Ordinibus conferendis, ex quo validum potest argumentum conformari. Id autem quod ad ætatem attinet, ad mores spectat, quia non creditur in minori, quàm sit ea, à Synodo constituta, conuenientem futuram maturitatem ad ministerium periculosæ plenum aleæ, & castitatem requirens inuiolabilem, obeundum. Quòd si demus defectum illum ætatis ad mores non spectare, ratio etiam adducta vrget, quia grauamen tale à Pontifice nusquam inuenitur adiectum, nisi ratione defectus in litteratura, iuxta dicta Parte 4. Sect. 11. circa mores enim non præsumitur, dum non apparet, vnde & idem dicendum si appareret; & pro Confessarijs Monialium, quos quadragenarios futuros esse decernit. Videantur docti scriptores apud Dianam Parte 11. Tract. 8. Resolut. 27. accuratè in negotio præsenti loquentes. Et Constitutio Clem. X. de qua Sect. 52.
238
*Sed Obijcies, etiamsi Episcopus perperàm agat talem adijciens conditionem, ea tamen
dispositione sic stante, approbationem cessare, quia absolutè approbare nequit, nisi sub tali conditione, quæ tamen non impletur: Ergo quemadmodùm quando illam negat, confessiones validæ esse nequeunt, etiamsi iniustè illa denegetur, ita & in casu, de quo agimus. Ad quod dicendum quòd quantumuis velit non approbare, nisi conditione impleta, Confessiones validæ esse possunt, quia approbationem reuera impendit à Pontifice requisitam, vnde voluntate illa non approbandi sibi contradicit, & ita huiusmodi voluntatis ratio non habetur. Quemadmodum si ad Beneficium Parochiale approbaret penitus sufficientem, sed cum simili limitatione, nihil talis obstaret limitatio, cùm nequeat cum approbatione componi, quæ illam prorsus excludit. Ex quo patet diuersam esse rationem in approbato ab Episcopo modo dicto, & in eo, qui ab examine iniustè repellitur, in quo approbatio nulla existit à Pontifice requisita.
239
*Quia verò oppositum est probabile, vi
deri alicui poterit non posse resolutionem præfatam securè ad praxim aduocari, nisi fortè ijs admonitis, qui ad Confessiones accedunt, & eisdem consentientibus, aliàs fieri ipsis videtur iniuria, dum pro certo traditur, quod incertum reuera est, quæ & fieri etiam videtur Sacramento, quod exponitur nullitati. Quæ difficultas, cùm communis sit, & omnes opiniones concernat, quæ ad Sacramenti PœnitentięPœnitentiæ administrationem pertinent, iuxta ea est expedienda, quæ Doctores tradunt vtiliter consulendi. Nunc breuiter dico Confessionem futuram validam, si pœnitens veniale aliquod fateatur peccatum, ad quod est à Confessario, de quo agimus, excitandus, circa venialia enim certa iurisdictio est, licet P. Salas
aliter videatur sentire Tomo 1. in 1. 2. Disput. vnica Sectione 10. n. 102. & Sect. 27. n. 286. & 287. quem cùm adducat Ioannes Sancius Disput. 44. n. 24. minimè audiendum censet, quandoquidem hoc iam sub dubio non cadit, sed solùm sub scrupulo, vt deducitur ex Cap. Omnis vtriusque Sexus de penit. & remission. Stante ergo iurisdictione circa illa, validè ab ipsis absoluit dictus Sacerdos per gratiam Sacramentalem, cum qua nequeunt mortalia consistere, & ita supra illa etiam cadit absolutio bona fide Confessario detecta. Sic P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 26. Sect. 6. num. 8. P. Thomas Sancius in Decalogum Lib. 1. Cap. 9. n. 35. Cardinalis Lugo de Pœnitentia Disput. 19. n. 30. qui vers. antecedenti De soliditate, plures adducit, qui P. Suarez sunt in ea securæ viæ ostensione secuti.
240
*Quod si aliquando Confessarius diligen
tiæ præfatæ oblitus absoluat, non ideò anxius esse debet, cùm etiam eo deficiente titulo, alius supersit suppletæ ab Ecclesia iurisdictionis, & pœnitenti nullum immineat inde periculum, circa quod accuratè philosophatur citatus Cardinalis, sicut & P. Arriaga Tomo 8. Disput. 39. nu. 43. & seqq. Videndus etiam Diana Parte 2. Tractat. 13. Resolut. 2. & Ioannes Sancius suprà. Dixi autem non debere esse anxium, quia cùm vsus sit opinione adeò probabili, non sine inconuenienti staret, si pœnitentem accerseret, & ad iterandam Confessionem vrgeret. Ex eo autem quod adhi|bita confessis venialibus absolutione fiat satis pœnitentis intentioni, qui non probabilem, sed certam absolutionem intendit, sequitur Confessarium ita debere procedere. Quod quidem Auctores non ita exactè videntur obseruasse: licet enim pœnitens nulli moraliter timendo exponatur periculo, qui nec tenetur post peccatum statim de illo conteri, aut per Confessionem remedium accurare; Confessarius tamen illud differre non debet, quia sub ea conditione, qui confitetur, accedit, qui non solùm remedium præsentaneum non adhibet, sed fortè nullum, si ea non sit certa opinio, iuxta quam, dum absoluere nititur, operatur. Sic dictum aliàs non satisfacere sacer
Parte 2. n 145. & seqq.
dotem obligationi offerendi sacrificium post acceptum stipendium applicatione illa, quæ ipsi est visa probabilis, fructus specialissimi.
Loading...