*Dico primò. Si prouisus de Præbenda sine
rationabili caussa præsentationem diu differat,
non videtur tutâ conscientiâ id facere posse. Probatur, quia cùm Præbenda instituta sit pro feruitio Ecclesiæ, ad cuius auctoritatem, decentiam,
& splendorem spectat, dum eo per longum spatium priuatur, damnum notabile patitur, cuius
rationabilis caussa non est in eo, qui eidem occurrere potuit, & debuit, acceptâ præsentatione.
Damnum autem notabile reputari ex dispensatione Iuris ostenditur, circa tempus, quod Patronis ad præsentationem conceditur; laicis enim
quadrimestre, Ecclesiasticis semestre: quia vlte
riùs prouisionem differre non sine notabili Ecclesiæ potest contingere detrimento. Et ideò
negligentes in præsentando intra illud spatium,
præsentationis pro illâ vice iure priuantur
: quæ
pœna grauis profectò est. Cap.
Qui diuersitatem 5.
de Concessione Præbendæ. Et Cap.
Vnico, de
iure patronatus
in Sexto. Ratio autem decisionis
redditur in Cap.
Ne defectu 41.
de supplen. neglig.
Prælator. ne scilicet Beneficia diu vacent. Et Cap.
Nulla 2.
de Concess. Præb. ibi:
Non diu maneant in
suspenso. Quid autem prouisio prodest, si electus
remoratur? Quod vrgetur ex obligatione, quam
Præbendarij habent assistendi in Ecclesiâ, quæ
sub mortali est, si absentia sit diuturna, vt cum alijs docet P. Bauny
Tomo 1.
Tractat. 11.
Quæst. 6.
§.
Est autem. Et §.
Quæres. Et in Praxi Beneficiorum, Disput. 13.
Quæst. 47.
ac Disput. 15.
Quæst. 24.
per errorem, cùm esse debeat. 25. §.
Quæ etsi. Et
probabilius, multis adductis, affirmat Diana
Parte
2.
Tractat. 12.
Resolut. 31. P. Palaus
Tomo 2.
Tractat. 7.
Disputat. 3.
Puncto 2. Et omnino videndus
Bonacina
Tomo 1.
Disput. 2.
de officio diuino in Choro, &c. Quæst. 1.
Puncto 2.
num. 1. & P. Lessius
in Resolutionibus posthumis. verb.
Horæ Canonicæ, num.
18. Pro quo & nonnullos adducit P. Thomas
Sancius
Lib. 2.
Consiliorum, Cap. 2.
Dub. 112.
num. 2.
licèt ipse
num. 4.
& 5. tantùm sub veniali esse dicat, nisi contemptus adsit, aut propter absentiam
omittatur Officium diuinum publicum, vel aliàs
notabiliter lædatur cultus diuini officij. Atqui
prouisus de Præbenda, quam admisit, iam est moraliter Præbendarius, & titulo Præbendæ ab omnibus salutatur, eiusque absentia non sine detrimento diuini cultûs accidit: ergo de illo est simi
liter iudicandum. Neque obstat Præbendæ fructus non percipere: quia obligatio residendi ex
vi Beneficij habetur ad Ecclesiæ seruitium instituti: distributiones autem neque augent, neque
minuunt obligationem, sicut neque alia emolumenta
: sed dantur ad inuitandum Præbendarios
vt animo promptiore concurrant, vt benè obseruat P. Sancius
suprà, num. 6.