*Et ex hoc fit satis obiectioni propositæ, si
videlicet
PręlatusPrælatus tale non imponat onus, sed gratificationem benefactoris sui eius relinquat voluntati. Si autem nominet cum onere pensionis,
ex eo iustificari potest, quod verà pensio non sit,
secundùm communem & Ecclesiasticam acceptionem, iuxta quam id habet, quod in obiectione
dicebatur, vt Beneficium integrè aut partialiter
sit, cum onere recitationis Officij Sacri: sed determinatio quædam circa id, quod
Parochus tenetur facere, superflua videlicet largiri pauperibus, inter quos vnum aliquem designat
Prælatus,
Religiosum videlicet Benemeritum, & subsidijs
huiusmodi iudicio eiusdem indigentem. Accedit
id quod habet Illustrissimus Barbosa de
potestate
Episcopi Allegat. 85.
num. 11. vers. vlt. vbi postquàm
de Episcopis locutus fuisset potentibus pensiones
imponere vsque ad vitam onerati, ita scribit
:
Amplia in quolibet Regularium Superiore in Benefi
cijs suæ Religionis, quæ ad proprietatem non transeunt in Religiosum, vt fuit dictum in Troiana pensionis 25.
Iunij 1610
&c. Licet autem Doctrinæ
Indorum Beneficia sint, vt diximus
citato Tit. 17.
Cap. 3. & ita respectu illarum videantur Religiosi
Parochi habere proprietatem; quia tamen proprietas Regijs Schedulis denegatur, vt ibidem visum, neque id adeò certum sit, vt pariter ostensum, iuncta subiectione, quam
Parochi huiusmodi respectu suorum seruant inuiolabiliter
Prælatorum, vt nequeant pro libitu de fructibus emolumentisque disponere, perinde se habent quoad
effectum dictum, ac si nullam haberent proprietatem.