*
ALmoxarife, vnde
Almoxarifazgo, vox
Almoxarifazgo quid designet.
est Maurica, & quidquid etymon illius sonet, de quo non plenè constat,
Præfectum maritimis vectigalibus colligendis ex
iis scilicet, quæ aduehuntur, aut extrahuntur,
designat; & ius ipsum exactionis
Almoxarifazgo
dictum. Pro quo videri potest Dom. Solorzanus
Tomo 2.
Libr. 5.
numer. 53. & in Politicâ
Libr. 6.
Cap. 9. qui in Prouinciis Indiarum ait esse maioris quæstûs ac ponderis circa Regios redditus, dictum generaliter Portorium, & magis in speciali
pro illis explicatur à D. Escalona in
Gazophylacio Peruuiano pag. 138.
& 139. & aliquando quidem, teste Matienzo, quem Dom. Solorzanus
adducit, ita erat vectigal istud constitutum, vt ex
mercibus, quæ ad Indias vendendæ comportabantur, quindecim pro centum soluerentur, &
ex vino viginti: ex quibus media pars soluebatur in Indiis, media in Hispaniâ: & est illud iuxta Schedulam Regiam
Anni 1566. quæ extat
Tomo 3.
pag. 449. Quod sanè nimis durum apparet
: & ex eo tolerabile videri potuit, quia merces tunc magnis pretiis vendebantur. Sed mirum
est quod addit idem Dom. Solorzanus post adducta Matienzi verba
Lib. 5.
citato num. 54. Sic
dicens
: Quod tamen quotidie augeri videmus, Regiis
neceßitatibus, & hostium, Piratarumque incursibus
ita desiderantibus. Sic ille, non obscurè significans
onus prædictum maius indies fieri
: quod tamen
in vino dici in primis nequit antè in Peruuiam
afferri solito; adeò enim iam illud ex vineis natiuis abundat, vt externo non egeat, nec sit cur
generosius apud Europæos debeat exoptare.
Circa merces autem alias ad minorem est summam exactio ista redacta; ad rationem scilicet
quinque pro centum, iuxta maiorem rei valorem, quem habet in eo Indiarum portu, pro quo
registrum est factum. Quomodo ergo stare poterit id, quod ait Dom. Solorzanus, supra summam
ingentem illam quotidie vectigal istud augeri?