SECTIO XIX.

SECTIO XIX.

Circa commutationem votorum Profitentis, & ea nolentis extingui. Ad dicta Parte 3 Sect. 9.
202
*P. Bordonus Tomo 2. Resolut. Quæs. 17. nu. 41. affirmat eum, qui profitetur in Religione, per actum contrarium posse
impedire ne priora vota absoluantur per professionem, quia per hanc expressam voluntatem votum prius factum confirmat, vt docent Richardus, Angelus, Rosellla apud Syluestrum verb. votum 4. Quæs. 7. in Dicto 3. contra quos (ait) infra Quæs. 21. §. Quintum. In quo nu. 52. asserit per contrariam voluntatem non posse impediri commutationem; & probat quia nihil ad illam coope
Bordonus.
rari potest, cùm non ipse, sed ius Canonicum absorbeat in professione omnia vota: neque enim Iuris priuilegio derogare potest, pro quo citat P. Thomam Sancium Lib. 5. (scilicet in Decalogum) Cap. 5. nu. 41. vbi subdit quòd si Nouitius in ipso actu professionis, vel post confirmet ea vota, in eo casu, cùm denuò voueat, incipiunt ea vota obligare. Et cùm dependeant à voluntate Prælati, dispensari, irritari, aut commutari illa posse ab eo. Itaque (concludit) absolutè loquendo, priora vota non possunt per contrariam voluntatem (supple impedire) quin subijciantur commutationi virtute profeßionis. Ibidem Sanchez in oppositum citat Hostiensem, Angelum, Richardum, & Rosellam.
203
*Et quidem P. Sancius citato loco id habet, quod non est ijs consonum, quæ Lib. 9. de Matrimonio Disp. 39. n. 45. & Lib. 4. in Decalogum Cap.
P. Sancij & aliorum.
15. n. 32. ab ipso traduntur, & iuxta quæ à Nobis citatus Sectione illa 19. Par. 3. ibi enim sententiam Syluestri absolutè amplectitur dicentis vota non extingui, si in ipso professionis instanti ea, qui profitetur, nolit extingui; hic autem sic addit: Sed adhuc hæc posterior pars intelligenda est quando ea voluntas fuit denuò se eis votis adstringendi. Si enim sola esset non commutandi voluntas, aut ne extinguerentur profeßione, manerent ipso iure commutata, & ille liber: quippe hæc commutatio non est ex ipsius profitentis voluntate, sed ex Iure ipso Ecclesiastico & naturali, (vt probauimus n. 18.) & idem esset, si sola esset voluntas non satisfaciendi illa profeßione obligationi priorum votorum: quia satisfactio hæc non ex ipsius voluntate, sed ex ipsa rei natura pendet. Sic ille, statim explicans quomodo non sit idem velle vota non extingui, & denuò vouere. Iuxta hæc ergo videtur posse meritò pro sententia P. Bordoni citari pro qua P. Pellizarius Tomo 1. Tractat. 3. Cap. 4. num. 21. etiam adducit Syluestrum, qui tamen id sentit quod vidimus. Lezanam Tomo 1. Cap. 3. num. 7. vbi solùm ait professionem | sine speciali intentione commutationis vota extinguere. P. Layman, qui Lib. 4. Tract. 5. Cap. 10. nu. 3. idem quod Lezana dicit, scilicet per veram solutionem, & non per voluntatem commutandi, extinctionem contingere, spectata natura ipsius operis in perpetuum Deo præstandi. Peregrinum Constit. Cap. 1. Lit. C. §. 20. similiter loquentem. Ipse autem Pater nihil citato loco determinat, sed nu. 28. vbi cum P. Sancio loquitur. Pro quo & Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regu
Fr. Anton. à Spiritu sancto.
larium Tract. 3. Disput. 4. num. 3. sic concludens: Vnde ex voluntate vouentis talis effectus non potest impediri. Sed
204
*Dico Primò id quod citata dictum Se
ctione, vota scilicet non extingui quomodocumque de contraria profitentis constet voluntate. Sic P. Suarez Tom. 3. de Relig. Lib. 6. Cap. 14. nu. 14. P. Lessius Lib. 2. Cap. 40. nu. 106. P. Palaus Tract. 16. Puncto 8. Disp. 2. num. 6. quidquid dixerat Tract. 15. Disput. 1. Puncto 16. nu. 8. Bonacina adductus citata Sect. 19. Id probo. Nam quacumque efficacia ex parte professionis posita, ex iure scilicet Ecclesiastico, quod solùm multi & grauissimi Scriptores agnoscunt, vel naturali, talis effectus extinctionis votorum potest impediri, quando scilicet quis in ipso actu professionis illa denuò emittit: Atqui velle illa non extingui est æquiualenter idem. Ergo possunt per talem volũtatemvoluntatem extingui. Maior admittitur, & Minor ostenditur: Nam velle non extingui est velle pariter illud, sine quo illa nequeunt persistere; atqui persistere nequeunt nisi dependenter à volũtatevoluntate se Deo obligare volente, aut renouare obligationem, quod est voti proprium directè, & expressè, aut formaliter emissi: Ergo emissio & voluntas confirmandi æquiualenter idem sunt. Id quod vrgere possumus ex ratificatione professionis, quæ vt stet satis est, si quis sine expressa professione dicat se ratum habere quod iam in foro externo promiserat; eamdem enim vim habet ac expressa professio.
205
*Dices ex P. Sancio citato n. 41. eum qui
Euasio quædam.
non vult commutare, tantùm manere ligatum eo modo, quo votum obligabat, non imponendo nouum vinculum; at professione emissa cessare voti obligationem, & sic cùm nulla sit de nouo imposita, nullam superesse: quod secus accidit cùm denuò vult promittere, & promittit, tunc enim nouam sibi obligationem imponit.
Sed contra est, nam ex præfata responsione
tantùm habetur stante professione, & voluntate confirmandi vota, nouam obligationem non imponi, id quod admittimus, & tantùm intendimus, vnde habemus intentum, & vrget ratio adducta de consequenti volitione eius, sine quo stare confirmatio nequit, in ipso professionis actu perseuerans; ergo & tunc stat votum, licet sine noua obligatione.
206
*Prætereà insto: Nam ex eo quòd effi
Instantia valida.
cacia extinguendi vota in professione à Iure veniat, non ostenditur cur non possit conditio illa subintelligi, Nisi profitens aliter velit, cùm sit fauor, cui ipse, eo quod tale sit, iuxta Iuris ipsius dispositiones possit renuntiare. Cap. Si de terra 6. de priuileg. Indulto tanto tempore vobis detrahere voluistis: cùm liberum sit vnicuique suo iuri renuntiare. Quæ sunt verba Alexandri III. & de priuilegio agebat à Romana Ecclesia concesso. Et quidem cùm illud, de quo agimus, in fauorem libertatis sit, & in animarum bonum ad maiorem perfectionem votorum obseruatione conantium, immeritò illorum procurata permanentia denegatur, & sine firmo aliquo fundamento.
207
*Dico Secundò. In Societate Iesv si quis
post trium votorum professionem aliqua emiserit vota, & posteà professionem quatuor votorum faciat, vt accidere potest in ijs, qui ratione Maioratus in Hispania statim post biennium trium votorum professionem emittunt, iuxta Decretum 18. Congregationis generalis. 5. valde verosimile est per illam extingui, nisi secus velit talia Professus: quamuis P. Sancius citato Cap. 5. nu. 53. oppositum asserat, & eum secutus P. Pellizarius suprà nu. 27. ex eo quòd Professio quatuor votorum nihil trium votorum professioni, nisi votum peculiaris obedientiæ Papæ, ac proinde cessat ratio cur illi attribuatur commutatio illa votorum. Sed quidem ratio prædicta non vrget, quia licet: solùm addatur obedientiæ dictæ votum, vera & distincta professio est, cui præfatum confertur indultum: & quod additur adeò est graue, vt in illud, si solùm voueretur à quoquam id sciente & probante Pontifice, possent vota quæcumque commutari; peditem scilicet, sine viatico, & cum vitæ periculo, ad remotissimas regiones inter infideles aut hæreticos, se conferre, vbi de eo Ponticium fuerit intimatum imperium; quod benè expendit idem P. Sancius Lib. 6. Cap. 18. nu. 5. Quod hic addidisse opportunum duxi, ne in omnia Scriptorum quorumdam asserta, licet grauium aliàs, cœcorum more feramur. Nec omit
tendum in prædicto voto eo quòd solemne sit, obligationis grauitatem augeri, per illud enim vouens se tradit in dominium & potestatem Pontificis in ordine ad Missiones, ita vt in ordine ad illum finem non sit sui iuris, nec Religionis, sed Pontificis; contra quod si agere tentaret, iniustitiam committeret, & prætereà à nullo alio præter Pontificem potest dispensari, quod proprium votorum solemnium est. Videndus pro eo P. Suarez Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 6. Cap. 4. nu. 38. & 39. ex quo P. Palaus Tractat. 16. Disput. 5. Puncto 3. nu. 5.
Loading...