SECTIO XXXIII.

SECTIO XXXIII.

Ex Pontificum facto circa opinionem probabilem an legitimum deducatur argumentum. Vbi specialiter circa consecrationem Indicorum Episcoporum.
316
*DE hoc P. Terillus Quæst. 22. nu. 197.
vbi circa Ordinationem Episcopi Paraquariensis, ex qua arguit D. Caramuel, sic discurrit, quòd scilicet ille ordinatus sit post dispensationem quidem à Pontifice verè obtentam, sed antequàm eius notitia ad ipsum peruenisset. Quo in casu si loquamur consequenter ad Cardinalium declarationem, & multò magis consequenter ad Alexandri Breue, in quo dicta declaratio per Litteras Apostolicas confirmata continetur, moraliter certum est dictam Ordinationem esse validam. Immò de ipso loquendo Pontifice, asserit illum ante Breuis editionem habuisse motiuum moraliter ipsum certificans de eiusdem Ordinationis validitate. Quamuis enim rationibus directè rem illam probantibus tantummodò inspectis, fortasse nec Pontifex, nec quiuis alius fuerit moraliter certus de dictæ Ordinationis validitate, quia illa probabilibus tantùm rationibus defendebatur, nihilominùs ex iudicio probabili de eius validitate, vnà cum interno iudicio ac stimulo, quo Pontifex post maturam deliberationem se ad eius validitatem coràm Deo incitatum censuit &c. aderat conflatum certificans illum de dictæ Ordinatiotionis validitate, de qua nos etiam per ipsam eius declarationem moraliter certificamur. Vnde nullatenus audiendum ait Brancatium Tomo 3. Disp. 8. Arti. 4. num. 89. vbi, etsi dicat standum esse Pontificum decretis, subiungit tamen: Nec pro Episcopo haberem sic ordinatum. Quomodo ergo
Brancatius quid circa illum.
stat Pontificis Decreto? Sed quidquid senserit Brancatius, rationes allatæ eum pro Episcopo habendum esse conuincunt. Sic ille discurrit, addens tamen nu. seq. non benè D. Caramuelem eo vsum exemplo, quia si Decretum Pontificis non esset certum, magna ex illo inconuenientia sequerentur, dum pro Episcopo habitus, reuera non esset talis, ex eo enim Sacramentorum plurium dubius redderetur vsus; neque enim essent certi Sacerdotes, & ita neque ea, quæ Sacerdotium consequuntur. Quod secus accidit in dispensationibus, quæ multoties, Pontificibus minùs probabiles opiniones sequentibus, conceduntur; ex ijs enim nullum graue incommodum in Ecclesia argui potest bona fide procedentibus dispensatis, vt in matrimonio frequentiùs accidit &c. Iuxta quod & nos locuti in Thesauro Tomo 2. Tit. 13. n. 33. & seqq. vbi opinionem quorumdam reiecimus tenentium consecrationem Episcopi nisi à tribus validam esse non posse etiam accedente Pontificia dispensatione. Contra eam enim, præter alia, stat Indiarum praxis, quæ si certa non esset, grauissima ex eo absurda, ea inquam, de quibus nuper, sequerentur.
317
*Dico Primò. Circa difficultatem præ
Assertio 1. circa eamdem.
fatam, & casum in ea tactumfactum, id tenendum, quod à nobis dictum Parte 1. Sect. 1. & in Additionibus ad Titulum 18. nu. 70. & seqq. Tomo citato. & tædet quidem inuidiosum argumentum toties versare, cuius minimè esse grata memoria potest, vtiliter applicanda ei, qui eas turbas dedit, de quibus citatis locis, vt eius animæ suffragia nostra
Citati Episcopi finis.
succurrant; si ipsis egeat, qui anno proximè elapso, in pace tandem æternæ vtinam præuia, dierum plenissimus requieuit. Et optauit ille, ac seriò egit, vt sanctuarium quoddam Virginis ea in Prouincia celebre, iuxta quod diuturnam, & sibi extremam habitationem elegerat, Societas nostra cum habitatione percommoda, & congruis pro sustentatione subsidijs, curandum susciperet, vnde magnæ in Peruuiganos vtilitates deriuari possent, quà assistendo, vbi frequentes ad Sacramenta concursus, quà per finitimos populos excurrendo: nullos enim aptiores sui zeli & pietatis futuros est hæredes arbitratus. Sed re infecta mortuus: quod hoc loco non prætermittendum conscij, vt appareat quanti ille Societatem tandem fecerit, cuius immeritos filios, & Apostolici sanè ijs in Prouincijs spiritus, adeò est turbulenter, vt ferè totus mundus est testis, plures per annos insectatus.
318
*Dico Secundò. Discursus P. Terilli non
videtur admittendus. Et quidem docti hoc in regno Prælati Sacerdotes à præfato Episcopo ordinatos, vti incertos, secretò conditione adhibita iterùm ordinarunt: quod & docti alij ritè factum existimant, & consulunt faciendum: vt non sine Auctoribus resolutio nostra de ordinatione non penitus certa, & ita neque illius radice, esse videatur. Pro quo & ea faciunt, quæ citatis locis, vbi ex professorem discussimus, inuenientur. Probabile quidem oppositum suæ decisioni potuisse existimare Pontificem ex rationibus directè probantibus, citatus Pater affirmat, & certitudinem ad suum illud iudicium & stimulum. Atqui existimans probabile, non potuit nisi probabiliter sua in decisione procedere, cum nulla appareat certa præmissa, ex qua possit absoluta fundari certitudo. Stat equidem quod ego ostendi Tomo 1. Theologicor. Problemat. in Prolusione Apologetica §. 7. aliqua, quæ probabilia sunt, posse à Pontifice vt certa decerni. Sed id non ita accipiendum, vt in Pontifice probabile tantùm iudicium præcedat, cùm enim dicat id esse certum, id etiam vt certum ante decisionem apprehendit. Id autem ex eo contingit, quòd deliberatione habita, id quod communiter habebatur vt probabile, plusquàm probabile deprehenditur; aliàs dicere non posset esse certum. In casu autem nostro non ita accidit: quia vt id, quod est declaratum & decretum, vt certum fuisse propositum asseratur, nullum est solidum fundamentum. Sententia enim adeò communis, & grauissimorum Scriptorum, quos citatis locis dedi, & quamplurium aliorum, non ita facilè à suæ probabilitatis possessione deturbatur, & vt hoc ita esse factum crcderemuscrederemus, aliquod in ipso Pontificio Breui apponi signum debuisset. Quod de stimulo dicitur Auctori præfato commune est pro omni opinione etiam minùs probabili, vt vidimus, & illum | sequitur iudicium, proportionatum equidem. Quod ex inconuenientibus obijcitur citato est Additionum loco discussum: & negari illa nequeunt: sed Pontifex iteratæ consecrationi præponderare non debere prudenter ratus, cuius debemus iudicium reuereri. Non est autem eadem ratio in eo casu, ac in generali Indiarum praxi, de qua nuper dicebamus. In Episcopo enim iam grandæuo, & octogenario maiore, iamiam morituro, inconuenientia illa & pauca & breui cessatura sunt credita (quamquàm post Breuis prædicti expeditionem anno videlicet 1660. die 27. Februarij ferè decennium expleuerit) At in omnibus alijs, cùm vix sit qui à tribus Episcopis consecretur, idem admittere, statim apparet quantorum damnorum scaturiginem importaret. Non equidem tolerabile, & alioquin remedium necessitati per illum prouidentiæ modum adhibitum, dispensatione inquam circa numerum Episcoporum: ergo in eo error nequit admisceri.
319
*Confirmatur autem præfata resolutio ex
eo quòd Scriptores post præfatum Alexandri Breue scribentes perinde statuant ea, quæ præsentem concernunt quæstionem, ac si illud nequaquam prodijsset. Et Laurentius quidem Brancatius Romæ scribens, vt vidimus est locutus, non locuturus profectò religiosus & pius vir si ex Breui huiusmodi aliquam circa casum, de quo agimus, existimasset factam fuisse mutationem. Neque quod illi obijcitur, videtur obstare, Decreto scilicet Pontificis minùs se obsequentem exhibere, cùm tamen obediendum illis ibidem, asseueret: aliud enim est obedire exterius, aliud interiùs, quando de probabilibus agitur, dissentire. P. Leo Carmelita Eruditissimus Scriptor in
Leo Carmelita.
Studio Sapientiæ vniuersalis Tomo 1. Parte 2. Tractatu de Sacramentis Tit. 19. nu. 5. pag. 409. Sanè Episcopatus Ordo est verè ac propriè dictus, distinctus à Presbyteratu. Succeßione Apostolica Episcopi sunt iure diuino superiores Sacerdotio, quod essentialiter includunt. Haud tamen nouum Characterem tribuit, sed solùm extendit Sacerdotalem. Sic ille cùm tamen in Breui iuxta declarationem DD. Cardinalium Concilij Tridentini interpretum sic habeatur. Quantùm spectat ad Sacramentum, &
Cardinalium Congregatio.
impreßionem Characteris fuisse validam. Cùm tamen vbi nouus Character non est, neque illius esse impressio possit. Et Tit. seq. nu. 3. ex supremi dispensatione Pontificis tantùm agnoscit validam consecrationem, sicut Diaconi & Subdiaconi à simplici Sacerdote. Illustrissimus Ildefonsus de la
Episcopus Quitensis.
Peña & Montenegro Episcopus Quitensis in Itinerario Parochorum Indicorum Lib. 5. Sectio. 24. de ConsecratioueConsecratione Indicorum agens Breuis præfati non meminit, sed iuxta communem Theologorum sententiam disputandi in Pontifice adstruit facultatem. Illustrissimus Villaroel & ipse
DD. Villaroel.
inter Scriptores insignis, à prædicto ordinatos Episcopo iterùm ordinandos sub conditione arbitratus, sic facto ipso comprobauit solum repetens Presbyteratum, sic enim sufficiens visa est obtineri securitas. Sed certè non ea, quam negotium momenti tanti requirit, iuxta ea, quæ à nobis dicta Tomo 2. Problem. Theolog. nu. 1297. & 1298. Magister Ioannes Antonius Bacus in Sum
Ioan. Ant. Bacus.
ma Hispanica nuperrima de præceptis Decalogi &c. Disput. 23. Cap. 6. ita scribit: Episcopatus secundùm magis communem opinionem, non est Ordo, sed complementum Episcopatus. Sic ille.
320
*P. Franciscus Bonæ Spei Tomo 6. Tract.
P. Bonæ Spei.
7. nu. 43. vnum sufficere Episcopum ait, sed cum Pontificia dispensatione, quam aliquoties concessam nonnullis probat exemplis. Pro quo citat P. Herincx, cuius opera eodem, quo Breue anno prodierunt. Sit autem ille scribit Tomo 4. Disput.
P. Herincx.
10. nu. 62. In hac quæstione existimo in primis citra dubium valere Ordinationem Episcopalem factam ab vno Episcopo ex commißione Papæ, si debitè constaret (prout constat) huiusmodi conceßionem à Sede Apostolica emanasse. Sic ibi, in quo notandum illud, Si debitè constaret: quod in casu controuersiæ stat defuisse. Qui & nu. 67. ita loquitur: & hæc quidem speculatiuè dicta sint (scilicet non satis constare, quòd tres Episcopi requirantur lege ordinaria de necessitate Sacramenti, aut ex institutione Christi.) Ad praxim enim quod attinet, omnino curandum est, vt Ordinatio fiat à tribus Episcopis, iuxta formam in Pontificali præscriptam: adeò vt si quis fuisset ab vno solo, vel etiam à duobus sine speciali commißione Sedis Apostolicæ consecratus, deberet vtique sub conditione à tribus simul consecrari pro maiori securitate ob aliquale dubium de valore prioris Ordinationis, vt notat Auersa quæst. 3. sect. 2. & alij. Idemque consequenter dicendum foret de Presbyteris ab huiusmodi Episcopo dubiè consecrato Ordinatis. Nullatenus tamen existimo scrupulum mouendum in casu, quo Ordinatus quis fuit in Episcopum ab vno solo ex commißione aut dispensatione Papæ, cùm de huius Ordinationis valore, non sit dubitandum. Hæc doctus Pater.
P. Martinus de Esparza Romæ scribens Tomo
P. Esparza.
2. Lib. 10. Quæst. 105. Arti. 6. post adstructam Pontificis potestatem ad dispensandum in numero Episcoporum, quam probabilem tantùm, cum excessu tamen magno probabilitatis reputat, ita scribit: Immò non est omninò improbabile valere Ordinationem Episcopi factam ab vno solo Episcopo absque dispensatione Pontificis tametsi oppositum sit probabilius. Sic ille cùm tamen id sit sacra amplexa Congregatio.
Loading...