SECTIO XLII.

SECTIO XLII.

Religiosi Indorum Parochi an Censuris possint circa ea, quæ sui sunt muneris, ab Episcopis coërceri.
505
*QVæstionem præsentem proponit
Dom. Quitensis Lib. 5. Sessione 9. Tractatus 2. qui est de Visitatoribus & satis quidem doctus, iuxta verosimiles ac receptas sententias resolutionibus adhibitis: vnde circa illas non est cur actum, & feliciter quidem actum, agentes, (quod displicuit semper) immoremur. Præsertim cùm Tractationem eamdem in Thesauris simus non perfunctoriè prosecuti Tomo 2. Tit. 17. vbi & præsentem quæstionem nu. 50, & seqq. de qua & Tomo præced. Parte 1. nu. 353. & Parte 4. nu. 169. vbi & ostensum id non posse Episcopos, de quo titulus inquirit, cùm tamen citatus Præsul ita concludat: No se como se pueda
Illius verba.
negar que pueden los Obispos descomulgar y suspender à los Dotrineros Religiosos.
Pro quo D. Solorzanum adducit, cuius & armis pugnat.
506
*Primò. Quia Concilium Tridentinum
Probat. 1. ex Tridentin.
Seßione 25. Cap. 11. de Regularibus Religiosos curam animarum habentes iurisdictioni, administrationi (corrige visitationi) & correctioni Episcopi absolutè subijcit: Atqui iurisdictio talis ad Censuras etiam extenditur: Ergo &c.
Secundò. Quia Consilium etiam cùm de Cen
suris aut potestate delegata, decernit, iuxta Congregationis Cardinalium Declarationes, illarum vsum concedit, eo ipso quòd eisdem subijciantur, vt circa Processiones, de quo plures Scriptores, vnde pro alijs eadem est ratio, & maximè in casu quæstionis.
Tertiò. Quia Consilium de Religiosis ac sæ
3. ex eodem.
cularibus pariter loquitur: Personæ tam Regulares, quàm sæculares huiusmodi curam exercentes subsint
Concilium Tridentin.
immediatè iurisdictioni &c. Atqui sæculares ita subsunt, vt Censuris agi erga eos possit: ergo & Regulares: æquiparatorum enim eadem est ratio l. 1. de legat. iuxta adnotata per Vgolinum & Iosephum Aldrete. Nec potest allegari priuilegium, quia in quantùm Curati non sunt priuile|giati, sed vt sæculares omnino se habent, iuxta varias Declarationes.
Quartò, Ex Cap. 1. de priuileg. in 6. vbi Reli
4. ex Cap. 1. de priuileg.
giosorum priuilegijs immotis, circa Censuras additur: Ratione tamen eorumdem Prioratuum dicti Ordinarij sua iurisdictione in ipsos etiam quoad præmissa, quamdiu morantur in illis, licitè vti possunt. Qui Textus à Nobis adductus & expensus citato Thesauri loco.
Quintò, Quia Sacra Congregatio Cardina
lium sic respondit Archiepiscopo Limano, vt refert Aldana in Compendio Resolut. Canonicar. lib. 2. tit. 18. n. 20.
Vnde concludit iuxta dicta, in omnibus, in
Generalis assertio eiusdem.
quibus Concilium Tridentinum Religiosos Episcopis subijcit, posse Censuris vti, & etiam Parochis præcipere ne iurium taxam excedant, pro quo & Declarationem allegat à Barbosa adductam in Collectaneis ad citatum Concilij Caput, eidem Archiepiscopo directam, pro qua & citat Seller in Select. Canon. num. 11.
Tandem ex Constitutione Gregorij XV. in
Ex Constit. Greg XIV.
qua id apertè statuit, eam vim Concilio Tridentino cuius refert tenorem, adijciens. Circa quæ tamen
507
*Dico Primò. Ex ratione subiectionis in
ordine ad ea, quæ animarum curam non concernunt, nequeunt Religiosi ab Episcopis coërceri Censuris, nisi vbi id eis specialiter concessum inuenitur. Hoc probatum efficaciter citatis locis, & sufficiat modo Responsio Eminentissim. Cardinalium Innocentij X. auctoritate suffulta, de qua specialiter n. illo 169. Partis 4. in caussa tantopere decantata cum Episcopo Angelopolitano. Interrogatio enim sic se habebat: An Episcopus posset cum Censuris procedere contra Regulares exemptos,
Decretum Innocen. X.
si inobedientes fuerint in Confeßionibus audiendis, vel prædicatione verbi Dei? & hoc an vigore Concilij Tridentini, vel per quem Canonem? Ad quam sic: Respondit, posse procedere, non quidem in vim Concilij Tridentini, sed in vim Constitutionis Gregorij XV. quæ incipit Inscrutabili D. p. Quo nihil euidentius dici potuit. Ex quo & apparet omnia quæ in contrarium sunt adducta, nullius esse momenti. Declarationes inquam alias Cardinalium, quæ sine vllius auctoritatis fundamento citantur: Decretalem de priuilegijs, & plenitudinem iurisdictionis. Constat siquidem Decretalem, cùm sit antiquior, priuilegia non infringere nouiora. Et cùm Tridentinum iurisdictionem confert, cum ea limitatione accipiendum, quæ possit cum priuilegiorum fauore componi, de quibus vt reuocentur, mentio est necessariò facienda, aut tali tenore vti, qui non patiatur aliter arbitrari: de quo Parte 1. n. 107. & quod iurisdictio limitata esse possit, vt non liceat vti Censuris dictum à Nobis citato Tit. 12. n. 71. iuxta doctrinam à P. Suarez Tomo 4. de Religione Lib. 2. Cap. 9.
508
*Dico Secundò. Religiosi etiam Curati
nequeunt in rigore Censuris vrgeri. Id probo, Quia tale quid non habetur ex vi Concilij Tridentini in citato Decreto; nam explicationem eamdem admittit, quam Decreta alia, de quibus dictum. Item quando Concilium voluit ea potestate gaudere, id expressit, vt constat ex locis adductis à P. Thoma Sancio Lib. 7. de Matrim. Disp. 33. nu. 23. Ergo cùm in præfato Decreto id non fecerit, signum est eos non ita seuerè tractandos voluisse. Prætereà, si aliquid specialiùs vrgeret, maximè Constitutio Gregorij XV. citata: Atqui illa non vrget: Ergo nihil. Maior admittitur, cùm ex eo arguatur, & Minor ostenditur: Nam Constitutio talis est reuocata ab Vrbano VIII. pro regnis Hispaniæ, vt constat ex adductis Parte 1. num. 353. & seqq. & Parte 4. num. 158. & seqq. Licet autem Bulla reuocationis huiusmodi non fuerit Romæ inuenta, licet diu & diligenter quæsita tempore litis cum Episcopo Angelopolitano, & ita sententia non ipsi conformis prodierit: cùm tamen posteà fuerit inuenta, neque vllo modo reuocata, eidem standum, si res sincerè & secundùm Deum, ac semotis sint affectibus transigendæ. Sed quia hoc non est facile ita sperare, cùm non defuturus sit pertinax aliquis contradictor, qualem citato num. 158. vidimus, id sanè curandum, quod à Nobis dictum num. 53. Tit. 17. ne scilicet ad extrema ista veniatur, cedendo, ne cædamur.
509
*Vbi & addendum id quod Dom. Qui
tensis affirmat & probat citato Tractatu Seßione 8. Scilicet non posse Visitatorem punire Parochum, si probabiliter iudicet eum non habere congruum stipendium pro sustentatione, & ita contractibus vsum Parochis prohibitis. Cùm enim probabiliter sit operatus, & consequenter non peccauerit, nequit pœna affici, quæ peccanti potest tantùm infligi: Vbi quidem licet de probabilitate, quam Visitator habet, ad probabilitatem Parochi ipsius fiat transitus; cùm tamen hic non probabiliter, sed per certam experientiam sciat quid sibi pro congrua sustentatione sufficiat; sit illud tamen vt dicitur, nam pro præsenti caussa id est satis, vt ex eo illationem vrgentissimam deducamus. Nam Religiosi probabiliter saltim censent se non posse ab Episcopis Censurarum inflictione compelli: ergo in earum contemptu, secluso scandalo, non peccabunt: & ita neque Episcopi poterunt in earum declaratione procedere, cùm illis, iuxta præfatam doctrinam, certum sit in tali non peccare contemptu. Potest quidem declarari excommunicatus, non obstante appellatione, vt decernitur in Cap. Pasto
Cap. Pastoralis, de appellat.
ralis de Appellat. Sed qui verè est excommunicatus, & consequenter grauis peccati reus: At in nostro casu secus accidit, cùm constet Religiosos vti opinione probabili; ergo nequit ad declarationis actum, stante doctrina prædicta, de qua Nos aliàs, nisi per manifestam iniuriam deueniri. Vtantur ergo Episcopi pœnis alijs, de quibus citatis locis dictum.
510
*Sed numquid pecuniarijs? Factum sic
audio, sed communiter non probatum, quia neque in vsu, & optima quidem ratione subnixo. Sunt enim Religiosi statu pauperes: vnde & Curati Bullam. Cruciatæ assumentes maiorem non debent quàm alij eleemosynæ contribuere quan
titatem. Sunt insuper Prælatorum suorum visitationibus obnoxij, in quibus non leues fieri sumptus consueuerunt: & huiusmodi pœnalis compulsio vereri potest ne in grauamen Paræcianorum miserabilium conuertatur. Potest autem accidere vt Curatus talis perperàm administrauerit, & ex eo grauata ipsius conscientia ab Episcopo comperiatur. Et tunc quidem mulcta po|test pecuniaria eidem imponi, sed quæ per modum restitutionis sit, Indis & Ecclesiæ facienda, nec in opus aliud pium conuertenda, quia hoc est vnum spoliare altare vt aliud vestiatur, quod vulgaris paræmia condemnat. Nec videtur ex alio titulo posse huiusmodi pœnam infligi, quia quod ad mores spectat, Episcopalis iudicij non est, nisi vt proprium Prælatum admoneat, qui solus valet remedium competens adhibere. Quod & faciendum etiamsi videat Curatum sua industria pingue acquicisse peculium: Si illud sine detrimento Parochialis curæ stetit; quod rarò accidit: Si quid enim in eo peccatum, à proprio est Prælato castigandum: Si autem cum defectibus in ea commissis, iam dictum à Nobis, quibus
fieri debeat restitutio & quòd defectus doctrinæ Ecclesijs Indorum debeat cedere à Concilio est Limensi constitutum Act. 3. Cap. 14. de quo & dictum à Nobis citato Titulo 15. num. 32. vbi & de pauperibus. Sed cùm in eo non solùm pauperes, sed omnes defraudati sint, ad eos certè videtur præcipuè obligatio dirigi, qui stipendium præstiterunt. Eorum tamen voluntatem interpretatum videtur Concilium, vt sint restitutione modo dicto facta contenti, quæ & non facilè fieri singulis poterit defraudatis, qui & ipsi ad Ecclesiæ fabricam, & pauperum subuentionem aliqualiter obligantur. Et quod ad pauperes attinet, parùm quidem solent Indi de eorum esse subuentione soliciti; vnde merito potuit Concilium dispositione præfata talem supplere defectum, in quo viri & pij & docti, qui interfuere ipsi, scrupulum nullum habuerunt.
Loading...