SECTIO XXIII.

SECTIO XXIII.

Circa Asserta quædam alterius Indici Scriptoris ad Matrimonium spectantia.
352
*IS est, de quo Seßione 20. qui & verb.
Indi Sect. 2. n. 3. adducto priuilegio Gregorij XIII. circa dispensationem, & de foro externo loquens, sic ait: Sed prædicta dispensatio in foro exteriori debet fieri cum licentia Ordinarij, & aßistentia vnius ex Societate IESV. Circa quod in primis, quod supponitur non admittendum, priuilegium scilicet Gregorij dictum in Ordine ad forum externum esse perpetuum, cùm ex illius tenore constet finitum an. 1597. vt in Compendio Indico adnotatum verb. Dispensatio §. 6. de quo & in Thesauro Tom. 1. Tit. 12. n. 382. estque etiam iuxta ea, quæ apud ipsum subsequuntur.
353
*Id autem quod de licentia Ordinarij di
citur, minùs congruè videtur pronuntiatum; in foro enim externo non dispensat Religiosus Societatis cum licentia Ordinarij, quandoquidem eius est & adiutor & assessor, iuxta dicta citato loco Thesauri num. 392. Potest autem dubitari an Ordinarius valeat Religioso omnem suam committere facultatem vt dispenset post eius auditum consilium. In quo quidem non apparet absoluta repugnantia quantùm ad valorem dispensationis, quia is, cui talis facultas confertur, tantæ æstimationis habetur, vt in absentia Ordinarij, iuxta priuilegij formam possit solus dispensationem impartiri, & aliundè non videtur circa hoc potentia limitata. Nihilominùs non apparet conueniens, quia nulla occurrere ratio potest, ob quam Ordinarius soli Religioso potestatem dictam attribuat: eadem enim facilitate, qua dicit, Committo, dicere potest, Dispenso. Immò in commissione ipsa dispensatio elucet, quia Religiosus non suo tantùm nomine, sed Ordinarij dispensationem est impensurus. Prætereà cùm à Pontifice modus in dispensatione tenendus designetur, & hic obseruatus non sit, poterunt dubia molesta succedere, quæ in negotio præsenti maximè oportet præcaueri.
354
*Subdit num. 4. in hunc modum: Hæc
prædicta facultas in foro interiori est perpetua, & ab Vrbano VIII. etiam in exteriori confirmata, excepto primo gradu, & in absentia Ordinarij distantiam 66. leucarum restrinxit ad 23. quæ sunt duæ diœtæ, & durauit vsque ad annum 1654. Vbi quòd perpetua sit in foro conscientiæ ex illius est tenore manifestum, de quo citato Titulo num. 382. Certum etiam est ab Vrbano VIII. confirmatam, cuius confirmationis trasumptum videre licet apud P. Quintanad. Tomo 2. Tract. 6. Singul. 2. quod & prius fuerat præstitum à Paulo V. cuius duæ extant Bullæ in Compendio Indico; sed distantiam 66. leucarum ad 23. ab Vrbano restrictam, quæ sunt duæ diœtæ, non est vt profertur accipiendum: spatium enim duarum diœtarum, vltra quod non liceat vsus priuilegij in foro interiori, indicat anteà inualuisse illud spatio illo ampliori, pro quo sit adiecta restrictio: Atqui non ita res habet, sic enim non restrictio sed ampliatio, aut nouus fauor haberetur, cùm multò minor distantia ad illius vsum reperiatur. Restrictio ergo aliter explicanda est, ex eo quòd, cùm à Gregorio pro foro externo esset absoluta concessio, etiam cùm Ordinarij de facili adiri possent, Vrbanus non ita voluit, sed adeundos si intra spatium duarum assisterent diœtarum. Quod licet additum sit, & ab Innocentio, ac Clemente pariter apponatur, prioris illius concessionis vim nullatenus infringit, quia eam minimè reuocarunt, & sic à nobis stabilitum citato Tit. 12. n. 382. & 386. Quod additur restrictionem factam ad 23. trium leucarum
Diœta quid sit.
spatium, videtur mendum typographicum: Diœta enim in terrestri itinere viginti milliaria continet ex l. 3. ff. de verbor. signific, verb. Significat. l. 1. ff. | Si quis cautionibus, quæ vix septem conficiunt leucas vt communiter tradunt scribentes. Et prudentis id committendum arbitrio cum Hostiensi, Abbate, & Menochio concludit P. Angelus Verricelli de Apostolicis Mißionibus Quæst. 160. n. 10. iuxta quod & nos locuti citato Tit. 12. n. 386. & 394. Nullus autem duodecim ferè leucas diœtam includere somniauit. Quomodò autem quod de prioris gradus exceptione dicitur, non obstet, vidimus ibidem n. 309.
355
*Sequitur n. 5. Hoc priuilegium in foro ex
teriori ex conceßione Gregorij XIV. durauit vsque ad an. 1514. & fuit confirmatum ab Vrbano VIII. per alios 20. annos. In margine sic habetur: Scruatur in archiuis Ecclesiæ Limensis. De priuilegio Gregorij XIV. Societati concesso dictum à nobis citato Tit. 12. n. 38. nec videtur esse illud, quod in archiuis Ecclesiæ dictæ seruatur, pro quo sit fides penes eum, cui ita testanti illam pius scriptor adhibuit. Equidem si illud esset, quod est Societati concessum, in archiuis etiam Societatis fuisset asseruatum, & aliqua receptionis eius notitia saltim extitisset; quod secus accidit, iuxta dicta citato loco. Nec dici potest confirmatum illud ab Vrbano VIII. quia confirmatio respectu solius priuilegij Societati concessi habita est, quod in citatis Bullis Pauli V. præcesserat. Circa durationis autem tempus error typographi enormis, dum pro 1614. positum 1514.
356
*Sectione 3. num. 3. Sic habetur: Si Indus
infidelis ad fidem conuertatur cum pluribus vxoribus, videndum est quæ ex his fuerit, cum qua primùm contraxit naturalem contractum secundùm regionis consuetudinem. Citatur P. Menochus in Manuss. & benè quidem procedit assertio, si supponatur omnes vxores conuerti, non autem in casu omisso à Pontifice Pio V. de quo dictum citato Tit. n. 418. quando scilicet prima non conuertitur, cum qua legitimus contractus extitit. Licet enim post contractum huiusmodi matrimonium fuerit celebratum secundùm regionis consuetudinem, nulla ex conuersis ius habet ad illud prorogandum, quia reuera nullum extitit, iuxta dicta ibidem.
357
*Num. 6. ita dicitur: Indis regni Chilensis
possunt à Gubernatoribus ebrietates permitti ob vitanda maiora mala. Et quòd habeant plures vxores, si hæc mala non possunt vitare, nisi maioribus secutis. Sic ille. Quod quidem de baptizatis videtur accipiendum, pro quibus & Sect. 5. n. 16. ita scribitur: In Chilensi regno Indis baptizatis, qui si compellantur vnam tantùm habere vxorem, transibunt ad hostes Gentiles, permitti potest plures habere, ne maiora mala sequantur. Hoc de illis intelligendum, qui non degunt apud Hispanos. Hæc ibi. Quod assertum aliquibus non parùm displicuit, licet pro eo idem, qui pro superiori patronus afferatur: quòd scilicet inter Christianos possit polygamia permitti, de quo dictum citato Tit. n. 381. & 418. vnde oportuit explicationem commodam adhibere, vt non sit sermo de vxoribus, quæ pro talibus quoad vinculum, sed quoad vsum habeantur, sintque reuera concubinæ.
358
*Et quidem ante Baptismum significari
eis seriò debuit monogamiæ apud Christianos obligatio: & consequenter post Baptismum matrimonium contractum ab ipsis cum vna fuit, aut ratificatum cum priori, quia legitimum iuxta gentis mores, sine admixitione aliqua contra naturæ iura, aut cum alia, iuxta dicta. Sic autem rebus se habentibus, & vna tantùm legitima vxore recognita à Christiano Neophyto, manifestum est super inductas alias, non vt tales habendas, sed vt concubinas. Quòd si vt verè vxores habeat & verbo & opere, pro hæretico habendus, & puniendus, si apud Hispanos degat, confugiendi ad Gentiles occasione sublata, talibus enim permissio dicitur non licere: alij namque sunt, qui separatas habitationes habent, Hispanis amici, & in bellis auxiliares, suo Marte viuentes, ex quibus aliqui ministrorum Euangelicorum sunt prædicatione conuersi. Circa quos permissio aut esse in exteriori foro, aut in interiori potest. Prior ad Gubernatores laicos, aut etiam Ecclesiasticos pertinere potest, posterior ad Confessarios. Laici facilè sibi persuadere poterunt vxores non esse, sed pellices, cùm ad eos non ita spectet accurata negotij huius inquisitio, cùm præsertim vnam tantùm in facie Ecclesiæ duxerint. Ecclesiastici curare debent vt illis Catholica doctrina circa hoc à bonis ministris inculcetur cum polygamiæ detestatione, Hispanorum exemplo. Sed quia ad condignum nequit veniri supplicium, quia durum à stirpe genus, non amplius vrgendum, sed orandus Deus, vt emittat lucem suam, & veritatem suam. Confessarij autem neutiquam audituri eos, cùm
in manifesto statu damnationis sint, cùm nequeat illis bona suffragari fides, vt sua possint in obstinatione cum sententiæ securitate relinqui ab alijs criminibus absoluti. Et oportuisset quidem tales non baptizasse, in quibus certitudine videtur morali constare in turpitudinum hæsuros salebra, quàm Baptismo administrato id tantùm agere, vt Sacramentum, quod vitæ æternæ est ianua, in occasionem æternæ mortis conuertatur. Vnde & probationem aliquam præmitti opus est, nec solis promissionibus præstare fidem, sed abstinentiæ in hoc genere experimentum aliquale captare, iuxta quod circa rem tantam ab Euangelico ministro, qui margaritas ante porcos non mittere iubetur, prudenter iudicandum.
Loading...