*Obijci tamen potest dum sic iura
tur, iuramentum supra simplicem cadere promissionem, quæ quidem obligationem iustitiæ
non importat, præsertim dum non acceptatur,
vt est multorum Doctorum sententia, quos adducit & sequitur P. Oñate
Tomo 2.
de Contractibus Disp. 29.
num. 92. Instrumentum autem
publicum obligationem in foro conscientiæ non
addit, dum quis non intendit se ampliùs obligare, vnde & pro eo, quod ex gratitudine debetur, fieri publica Scriptura potest, quia &
pactum, pro quo firmando adhiberi solita, vt
videri potest apud Dianam
Parte 2.
Tractat. 16.
Resolut. 37. & P. Moiam in
Selectis Tractat. 3.
Disp. 3.
num. 57. vbi de pacto ex bonis auctoribus, quo stante circa Scripturam dubitatio nusla, quæ tantùm adhibetur ad faciendam fidem eius obligationis, quam quis sibi vult imponere,
vnde & apud Scriptores constans Scripturam ad
substantiam contractus minimè pertinere, pro
quo citatus Scriptor
Tomo 1.
Disput. 6.
num. 8.
quidquid sit de Emphyteusi, pro qua P. Gaspar
Hurtadus
de Iustitia & Iure Tractatu de Contractibus Disput. 6.
Difficult. 13. Iuxta quæ solum
restat iuramentum, pro quo dispensatio multi
pliciter potest obtineri, cùm tot sint habentes
pro eo priuilegium: neque allegari possit ius tertij, cùm reuera iustitiæ non sit, vnde neque proprium ius, circa quod illa versatur, cùm sit virtus
ius suum vnicuique tribuens. Id quod de iuramento procedit firmante promissionem non acceptatam, vt in casu præsenti accidit, vbi instrumentum rescissum est, tabellione cooperante,
vnde ad notitiam S. Tribunalis non potuit obligatio peruenire. Pro quo videndus P. Sancius
|
Lib. 3.
in Decalogum cap. 9.
nu. 10. P. Lessius
lib.
2.
de Iustit. cap. 17.
n. 32.
& 33.
& cap. 40.
n. 22.
Vbi tenent tale iuramentum posse reuocari. Si
autem fuerit factum Deo per modum voti, secus
asserunt; affirmant tamen quoad relaxationem
& commutationem sortiri naturam voti: votum
autem in fauorem tertij emissum posse relaxari
& commutari, si non fuerit acceptatum, cum eodem P. Lessio & multis alijs probat citatus Scriptor
lib. 4.
cap. 41.
nu. 7. Itaque iuxta dicta, qui
iurauit vt
suprà aut reuocare promissionem potest, quia non est acceptata
: aut si vim habuit
voti, ab eo dispensationem aut commutationem
petere, qui ad vota non reseruata Pontifici, quale
est istud, habet potestatem, aut ex priuilegio,
aut iure ordinario, vt Episcopus, pro quo Auctores apud Leandrum
suprà Disp. 17.
Quæst. 55. &
similes in illo. Vnde is, qui inter angustias deprehensus, poterit adepto cordis leuamine respirare.
Vide P. Moiam in
Selectis pag. 81
,.