Dico tertiò. Non possunt item Regia emo
lumenta negligere, liberalitatis intuitu, nisi quando eo pacto negotium Regis vtiliùs peragitur.
E.Exempli g.gratia, Vectigal, quod ex argento in Hispaniam
transmittendo soluendum lege præcipitur, & est
valde moderatum, remittere nequeunt, simulantes se illius quantitatem ignorare. Et sic in aliis. Vnde sicut & in casibus prædictis ad restitutionem tenentur, iuxta generalem doctrinam
de Officialibus Regiis pro rebus huiusmodi salarium accipientibus. Cùm enim ex iustitia ad curam & custodiam teneantur, ex illius violatione
obligatio resultat damni integrè reparandi. Videndi P. Lessius
Lib. 2.
Cap. 32.
num. 26. Pater
Gaspar Hurtadus
de Iustitia & Iure Disput. 5.
Difficultate 10. & alij apud ipsos. De quo & nos a
libi. Tunc autem vtiliter negotium Regis ageretur, si nolentibus mercatoribus aliquando argentum transmittere ob timorem non leui suspicione conceptum, vel registro exponere; eisdem
significetur de rigore aliquid remittendum.
TũcTunc
namque plus habebit Rex, quàm si iuxta rigorem legis ista versarentur. Donationes autem
esse licitas quando ab administratore fiunt, & in
domini commodum cadunt, communis sententia est, pro qua videri potest P. Lessius
citato n. 77.
& ea, quæ Dom. Solorzanus congerit
Libr. 2.
Cap. 4.
num. 59. & nos etiam aliquid
Titulo 1.
num. 8. Cauendum tamen ne Proreges commodo potiùs suo quàm Regio prospiciant,
indulgenitæindulgentiæ suæ pretium non leue recepturi. Quo euentu fraudata Regi emolumenta restitui debent.
Obligatio inde restitutionis.
Indulgentia enim talis non suo, sed Regis nomine exhibetur, qui non vult semper vassallos
suos nimiùm grauari. Et ita Proreges ad id ratione officij tenentur, pro quo & salarium satis copiosum accipiunt, vnde non possunt vlteriùs aliquid extorquere.