*Quod autem ad speciales Indulgentias
spectat, quæ in
verb. Ecclesia §. 2.
& 3. rationem
declarationis habent, & ita non censendæ reuocatæ, sunt enim circa explicationem Ecclesiæ, in
qua Nostri & externi eas possunt lucrari
: & declaratur ampliando significationem ad Ecclesias
non proprias, & totum domus habitæ circuitum. Plenaria in mortis articulo, de qua
verb. In
dulgentia §. 2. conceditur omnibus Relig
iosis à
Paulo V. in reformatione
IndulgentiarũIndulgentiarum, & prætereà pro Indijs est concessa ab eodem, & sequentibus Pontificibus in Bullis, de quibus
nu.
165. Quæ & extat in
Compendio Communi verb.
eôdem §. 4.
& 15. & à Paulo V. non reuocata, vt
patet §. 4. extenditur concessio facta pro Ecclesijs distantibus per centum milliaria, ad non ita
distantes. Quòd cùm circa modum concessionis
tantùm versetur, ampliatio talis modum videtur
declarationis habere. Quod §. 17. habetur, vt
possint Nostri morituris septem annorum, & totidem quadragenarum Indulgentiam impertiri,
videtur non ita expeditum, quia non est Indulgentiæ concessio, sed facultas ad illam concedendam. Nihilominùs ex fine, pro quo facultas conceditur, regulanda est, & ita de illa similiter pronuntiandum. Quæ si reuocata est, habent Nostri
morientibus assistentes vnde
illāillam supplere queant,
pro aliarum
Indulgentiarum lucratione, quæ sunt
sanè plurimæ, diligentiam adhibendo. In reformatione Pauli V. non est
Indulgentia ista contenta,
quia non est pro Religiosis ipsis, sed pro sæcularibus, vt benè Quintanadueñas
Tomo 1.
|
in Appendice Tractatus 4.
Dub. 2. præsertim
n. 8.
Concessio item quæ habetur §. 8. genus declara
tionis continet circa prorogationem temporis, in
quo Indulgentia potest obtineri, & ita in §. dicto
non proponitur vt nouum priuilegium, sed per
modum animaduersionis, dum sic inchoatur:
AduertendũAduertendum est Gregorium XIII. die 11.
mensis Octobris
An. Domini 1579
indulsisse &c. & ita tenet idem
P. Quintanadueñas
Tomo 2.
Tract. 6.
circa Compendium Indicum. verb. indulgentiæ §.
Indulgentiæ aliæ
n. 6. Quod si hoc non placeat, propter id, quod ex
Lezana dedimus
n. 153. quia scilicet præter declarationem nouum est Indultum, & quidem
valde singulare, scilicet Indulgentiam posse obtineri, etiam si tempus pro ea designatum non
sine culpa pœnitentis fuerit elapsum; nullum
inde inconueniens emergit, quia vsus probabilis
opinionis relinquitur ex non reuocatis Indulgentijs, neque ex eo quòd in casu dicto, ratione
etiam alicuius adiuncti declarationi, non reuocatum Oraculum dicamus, res in altiori gradu certitudinis constituitur, cùm intra terminos probabilitatis relinquatur: cùm etiam id, quod de simplici declaratione Auctores tradunt, probabile
tantùm sit. Parùm ergo etiam circa Indulgentias Constitutiones reuocatoriæ rebus Indicis, si
fortè aliquid, incommodi, aut verò etiam nihil
intulerunt. Circa reuocationem autem à Paulo V.
factum obseruandum à SS. Alexandro damnatam
Propositionem in Decreto posteriori, quæ est
ordine 37. tenoris sequentis:
Indulgentiæ concessæ
Regularibus, & reuocatæ à Paulo V. hodie sunt reualidatæ. Cuius irrefragabili iudicio standum, quidquid nonnulli sine firmo aliquo fundamento pronuntiarint. Pro quibus hæc satis.