*
QVia circa illa casus non contemnen
dus, & Indias etiam concernens, occurrit, hoc loco vtiliter discutiendus. Capellaniam quis habet Collatiuam: & tales
Beneficij Ecclesiastici rationem habere communis sententia est, pro qua videndus P. Vasquez in
Opusculo de Beneficijs Cap. 4. §. 1.
Arti. 1.
Dub. 3.
vbi suppresso nomine refert aliquos, qui id sunt
inficiati. Sed quia ætatem pro Sacerdotio non
habet, Missas per alium dicit iuxta fundatoris voluntatem, in quo pars reddituum maior impenditur, proprietario, quod est reliquum, &
superauit vulgò dicitur, reseruato. At illud tale non
est vt sustentationi etiam valdè moderatæ, sufficiat, licet pro bona illius parte sufficiens videatur.
Quæsitum ergo an ad officij diuini recitationem
teneretur, & teneri quidem sententia grauium Scriptorum est, qui tenue quantumuis Beneficium pro eo sufficiens arbitrantur, ex quibus plures adducit P. Vasquez
suprà Dub. 5. eos secutus
sicut & P. Palaus
Tomo 2.
Disp. 2.
de Oratione Pun
cto 1. §. 2.
num. 9. Contrarium tamen tenent plures, vt visum
citato n. 15.
Thesauri, vbi & sententiam hanc probabiliorem esse ex P. Thoma San
cio indicauimus. Verùm licet ita sentiant multi,
cùm ad tenuitatem explicandam accedunt, non
eam censent plures talem, quando Beneficij redditus ad bonam partem sustentationis sufficiunt,
vt dictum etiam in
Thesauro nu. 16. vbi ex eodem
Patre, qui varios dicendi modos circa designationem huius partis adducit,
etiāetiam dictum id esse prudentis arbitrio relinquendum. In casu
autẽautem nostro
sufficiens apparet, cùm ad centum & triginta octo
regales, vulgo
Patacones, ascendat, quæ summa
aliquantulùm maior est dimidia eorum parte,
qui pro alimentis solent annuatim in Seminarijs
Scholasticorum bene instructis, & decentem victum exhibentibus, impertiri: vnde & pro Beneficio videri posset sola sufficiens, & in casu
præsenti ad officij obligationem, stante aliàs illius
proprietate.