CAPVT XIII.

CAPVT XIII.

An ratione styli possint Regij Indiarum Consiliarij in rescriptis ad Ecclesiasticos transmissis conscientiæ grauamen incurrere.
127
*DOminus Solorzanus lib. 4. cap. 12. n.
78. & 79. & in Politicâ lib. 5. cap. 16. pag. 908. §. LoqualesLos quales, nouum stylum circa hoc censurâ dignum existimat; sic enim scribit: Quod notare etiam oportebit pro censu
D. Solorz.
ra cuiusdam praui styli, qui his temporibus in dictis schedulis frequentatur; quatenus Princeps ad earum obseruationem multis pœnis insurgit, & multis verbis hortatur, & aliquando indignationem minatur, &c. Cùm ergo rescripta talia per Consilium expediantur, ad illius Patres talis videtur censura pertinere. Et dubitari potest an in hoc eorum possint conscientiæ grauari. Circa quod
128
*Dico primò. Nisi bona fides excuset,
aliquod in huiusmodi stylo peccatum admiscetur. Sic videtur sentire Dom. Solorzanus, cùm prauum dicat. Et probatur. Quia Ecclesiastici alterius fori, & quidem diuinioris sunt: ergo debet cum illis reuerenter agi, nec pœnarum comminatione compelli; & quidem cùm pœnæ non non sint pro libito, sed præcedente causæ cognitione imponendæ, qui pœnas minantur, eo ipso se iudices videntur profiteri. Hoc autem quantùm immunitati sacrorum hominum aduersetur, satis est perspectum. Quòd si non animo verè infligendi, sed ad terrorem tantùm proferuntur, hoc etiam contra reuerentiam est debitam; quòd scilicet terroribus cum eis agatur, quibus omnis vrbanus agendi modus, vtpotè in altiori gradu constitutis, debeatur. Comminatio autem Regiæ indignationis est formidabilis, vt Rex omnium sapientissimus attestatur Prouerb. 16. v. 14. dum
Prouerb. 16. v. 14.
ait; Indignatio regis, nuntij mortis.
129
*Dico secundò. Præfatus stylus graue
videtur esse peccatum. Hoc probant nuper adducta. Et prætereà arguo ex eo quòd graue ex illo scandalum oriatur, dum vident populares sic Ecclesiasticas tractari personas: minuitur enim in illis debitus eisdem respectus, & de immunitate earum abiectè sentiunt: quod constat damnum esse grauissimum: cùm debeant præ aliis Christiani Principes honorem Ecclesiastici ordinis illibatum accurare. Pro quo ita scribit Diuus Marcellus Pontifex in Epist. 2. ad Maxentium. Boni
D. Marcellus.
Principis est ac Religiosi ecclesias contritas atque concussas restaurare, nouasque ædificare, & Dei Sacerdotes honorare ac tueri. Sic ille, & habetur in Cap. Boni, 96. dist. In quâ etiam. Cap. In Scripturis, Nicolaus Pontifex Magni Constantini exemplum adducit, quem dixisse scribitur: Verè si proprijs oculis vi
dissem Sacerdotem Dei, aut aliquem eorum, qui Monachali habitu circumamicti sunt, peccantem, chlamydem meam expoliarem, & cooperirem eum, ne ab aliquo videretur. Post exemplum autem dictum sic alloquitur Ludouicum Imperatorem: Sed hoc quidem diximus cautos vos reddere cupientes, vt si de Do
Nicolaus Pontifex.
mini Sacerdotibus (qui iure Patres animarum dicuntur) aliquid contigerit vos audire, quod confusionem pijs mentibus ingerat: non infrunitum, sed pudoratos filios Noë imitantes, paternam de reliquo verecundiam contegatis; vt affluenti (quemadmodum & illi) benedictione repleri, moderante Domino, mereamini. Sic ille.
130
*Dico tertiò. Aliquando sine peccato
vllo poterunt Regiæ comminationes intendi: quando scilicet res ipsæ id exigere, ob grauia, quæ imminere possunt, damna videantur. Et potest congruus talibus rescriptis sensus adhiberi; infligendas scilicet pœnas, eo modo, quo infligi à laicâ potestate possunt, exequendo scilicet, quas Pontifex, aut inferiores Prælati, infligendas iudicarint; aut eo modo qui, juxta dicta Capite præcedenti, sine eorum interuentione potest probabiliter vsurpari. Ex quo habetur non esse jam stylum, quem prauum dicimus: stylus enim dicit vsitatum scribendi modum, qui cum consuetudine ferè coincidit: in vno autem aut alio casu non dicitur esse stylus; & ita non potest penitus condemnari: estq́ue in hoc interpretationi dictæ locus; quæ tamen non potest stylo conuenienter adhiberi.
Et hæc pro Regio Indiarum Consilio delibasse sufficiat, plura forsitan quàm opus fuerit; si enim intelligenti plura, vt communi prouerbio fertur, sublimi adeò intelligantiâ præditis, qualis in eis semper effloruit, qui ad illud ex flore sapientium eliguntur, paucissima sufficient, quæ & ipsi poterunt maioris luminis ornamento conuestire. Iam ergo ad alia.
Loading...