*
HAbetur illa
pag. 199. vbi suæ de mo
rali certitudine persuasioni insistens
asserit illam necessariam disiunctiuè, quòd scilicet non peccet hîc & nunc, siue
quòd alteram sequendo partem non violet legem
magis obligantem. Siquidem in omnium sententia semper maiori obligationi, quæ in possessione
sit, satisfaciendum est: ne alioqui non sit melior
conditio Superioris iubentis, neque inter duo mala sit eligendum minus, quod est contra certam
omnium sententiam. Ita enim PP. Suarez, Lessius,
Salas, Magister Medina, & D. Fagnanus, cuius
adducit verba; & sunt quidem illa notanda, sic
enim scribit
: Ego verò quamuis agnoscam quàm
durum sit impetum fluminis sistere, & doctrinam
hanc prurientem auribus Principum & priuatorum,
ac ferè omnium mentibus infixam conuellere;
tamen
fixus clementia Dei, qui veritatem diu latere non sinit, in medium afferam quæ magis conducere videbuntur ad illius manifestationem. Sic ille
: cuius
magna profecto fiducia, dum impetum fluminis
sistere nititur, & doctrinam omnium ferè sensibus ac mentibus infixam conuellere molitur, latentemque veritatem, verè Theologicam, viro
non Theologo, sed Iurisperito, & litteræ addictissimo, reuelandam arbitratur. Laudandus equidem, si multorum licentiam frænare conetur, qui
inter magnos & insignes Theologos neutiquàm
numerandi, multas improbabiles sententias euulgarunt, censorio Sedis Apostolicæ iudicio obnoxias, quod & nonnullæ expertæ, aliæ dubio procul experturæ. At hæc nimis animosa libertas
non ea est doctrina, quæ in omnium est mentibus
infixa, cùm à cordatis & doctis Theologis reijciatur. Est verò quæ probabilitatem solidam, &
legibus sanctis consonam tueatur; in qua conuellenda citatus Scriptor oleum & operam perdidit, dum veritatem, quam latêre asserit, ipse
quidem iudicat talem, cùm talis non sit; sed illa,
quæ omnium est mentibus infixa: neque enim
diuina prouidentia erga Ecclesiam aduigilans
per integrum sæculum ire illam per vias prauas
& perniciabiles errores permisisset. Duxit eam
Dominus per vias rectas, & ducet, doctrina præfata maiores indies vires assumente. Vnde post
editum præfati Auctoris opus nihil eius diligentia prouexit: & si enim qui pro eo Apologias
scripserint nonnulli fuerunt, nullus eum penitus
sua in præcipua assertione secutus, & pro opposita stare vidimus nu. 124. Patris Bonæ Spei attestatione, qui & videndus etiam hîc,
nu. 233. &
quem
nu. 1. habere sibi contrarium ostendimus.
Fuisset ergo opportuniùs viro tanto textum irrefragabilem complexari, non Iustiniani, aut etiam
Alexandri, Innocentij, Bonifacij, sed Spiritus sancti Eccli. 4. v. 32.
Nec coneris contra ictum fluuij,
Fluuij inquam, cui & illud congruit Psal. 45. v. 5.
Fluminis impetus lætificat ciuitatem Dei: Eccle
siam inquam etiam Militantem, vt videri apud
Interpretes potest, & præsertim apud Cardinalem Bellarminum. Hæc enim inculpata libertas
circa opinionum verè probabilium amplexum,
verè illam lætificat, sine qua ingenti sub pondere
gemeret, & grauissimo sub iugo suspiraret, de
quo dictum
nu. 125.
& 126.