*
Eadem Act. 4.
Cap. 5. agit Concilium de
visitatione fabricæ & ornamentorum. Et quod
ad ibi contenta spectat, nullam exigit discussionem. Potuisset autem conuenienter addi, vt circa illa peculiaris ratio haberetur, & Parochorum
mulctæ in ornatum cederent Ecclesiarum. Sunt
enim plures Indorum
ParęciæParæciæ satis pingues, vnde
&
earũearum opulenti Pastores, quorum mensæ, & alia
suppellex,
sublimẽsublimem redolent dignitatem. Cùm tamen
EcclesięEcclesiæ nihil splendidum, nihil decens, nihil
quod sine fastidio spectantium possit conspici,
præseferant. Et certè vbi Ecclesiæ paupertas &
indecentia talis est, debere Rectorem de suo tribuere, quando superfluum habet, res ipsa videtur clarissimè persuadere. Si enim debet pauperibus, quomodo non Ecclesiæ quæ & pauper est,
& in quâ præter paupertatem tot alij tituli concurrunt, ad religionem, charitatem, pietatem
pertinentes? Prætereà id tradunt communiter
Scriptores, iuxta id, quod sacri Canones indicant, vt videri potest apud P. Azor
Tomo 2.
Lib. 9.
Cap. 3. §.
Nonò quæritur. Dom. Solorzanum
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 23.
num. 10. iunctis iis, quæ ex
Doctoribus aliis, quos citat, habet P. Thomas
Sancius
Lib. 4.
Consiliorum, Cap. 2.
Dub. 14. quod
scilicet nomine fabricæ veniant etiam ornamen|
ta. Concilium etiam Tridentinum
Seßione 21.
Cap. 8. de Reformat. iubet vt ab Episcopis, singulis annis, quæ ad Dei cultum spectant, visitentur,
curentque congruentibus remediis, etiam per sequestrationem fructuum, vt quæ renouatione indigent aut restauratione, refricantur. Est autem satis opportunum iuris remedium, vt Parochi circa diuinum
cultum, aut aliàs delinquentes, suis sumptibus,
quæ ad illum spectant, cogantur instaurare. Pro
quo & extat Decretum Concilij Limensis Tertij
Act. 3.
Cap. 14. vbi statuitur vt defectus doctrinæ Ecclesiis Indorum debeat cedere
: quan
do scilicet propter absentiam aliqua de legitimis
stipendiis subtrahuntur
: quamquàm & ibidem
dicatur pauperibus oppidi posse distribui. Sed
certè si Ecclesia pauper est, ita vt decenter in eâ
nequeant diuina peragi, omnium est prima inter
pauperes computanda, quando necessitates tantùm communes sunt. Quòd autem Ecclesiis Indorum sua sit assignata portio, nouena inquam
cum dimidiâ, vt videri potest apud Consilium
idem
Cap. 13.
Actionis citatæ, ea, quæ diximus, non
debet infirmare. Hic enim & nunc Ecclesia in
statu paupertatis est, qualitercumque id obtigerit & ita hic & nunc subueniendum est ipsi,
quęquæ sibi nequit ex legitimè debitis subuenire.
PręsertimPræsertim quia cùm portio dicta assignata sit, incuriæ Parochi adscribendum est, quòd ea non applicetur cum effectu, vnde ex hac parte non debet impunitus remanere. Et quidem cùm videamus Parochorum plures Ecclesiarum suarum &
fabricam & ornatum promouere in eisdem Prouinciis, in quibus Ecclesiæ aliæ squalidæ &
indecoræ cernuntur, socordiæ profectò Rectorum incommodum tale venit adscribendum,
quibus viles sponsæ sunt, vnde ab illis deberent
meritissimò remoueri. Nec plura de Visitatoribus, vt ad visitatos, Parochos inquam,
trāseamustranseamus.