*Contrarium tamen, vt dixi, quamplu
rimi corditùs tenuerunt, ex quibus eiusdem Religionis alumnus Fr. Ioannes de Silua in Animaduersionibus iam citatis
fol. 69.
pag. 1. cuius,
quia nimis acerba, nolo verba transcribere. Et
R. P. Fr. Antonius Martinez, vir ob insignem
probitatem & doctrinam, muneraq́ue in eâdem
Religione præclarè gesta, magnæ apud omnes
existimationis; qui id non solùm verbo, sed &
scripto testatus, vt citatus Auctor affirmat, qui
contra se Religiosos omnes aliorum Ordinum
videtur habuisse, cùm nullum ex illis habeat sui
placiti subscriptorem. Et erant tunc Limæ viri
doctissimi, si vspiam aliàs. Habuit etiam alios
spectatæ doctrinæ mastyges, inter quos fuit, qui
satis doctum circa hoc elaborauit opusculum,
quod apud me habeo manu-scriptum, in quo
pius, expertus, & eruditus Auctor P. Agiæ sententiam apertissimâ ratiocinatione conuellit, &
quàm sint eius leuia fundamenta, & verò etiam
falsa, demonstrat. Ignoratum autem à me Auctorem Dom. Solorzanus fecit manifestum
Tomo 1.
Lib. 2.
Cap. 23.
num. 7.
& Tomo 2.
Lib. 1.
Cap. 14.
num. 2. & in Politicâ
Lib. 2.
Cap. 16.
in
principio. Fuit enim Senator priùs Regius in Limano Prætorio, & postea Societatis nostræ Religiosus, P. Franciscus Coëllius, ab eôdem quidem meritò, sed citra meritum, felici quondam
discipulo in Salmanticensi Academiâ collaudatus. Et eius quidem opusculi subsidiis instructus,
aliaque à se, aut ab aliis adiecta perpendens citatus Scriptor, sententiam Magistri sui præferendam censuit
citato Lib. 1.
Cap. 15.
num. 6. vtpotè in vtrôque foro securiorem, & solidioribus
rationibus innitentem. Indicat autem oppositam satis probabilem
Cap. 14.
num. 1. Quod ego
quidem negare nequeo, sed extrinsecâ probabilitate, ab auctoritate inquam multorum, de
quâ dictum, addito sapientium Consiliariorum
in Regio Senatu, aliorumq́ue, inter quos res est
agitata, iudicio. Si enim eius fundamenta expendantur, leuia quidem deprehenduntur, &, vt
dixi, nonnulla etiam apertè falsa. Et ita Dom.
Solorzanus in Politica
loco superiùs adducto, qui
respondet
num. 1.
Capitis 14. nihil de probabilitate subiunxit, ne sic ansam continuationi præstaret.