*In iis verò, quæ à Sede Apostolicâ, siue
quia in Iure habentur, siue quia per Constitutiones peculiares, vniuersali complexione descendunt, maior videtur esse difficultas propter adducta nuper, & quia Conc ilium Limense non potuit potestatem supremam coarctare. Sed certè,
licèt non potuerit; explicare tamen potuit men|
tem Sedis Apostolicæ per verosimiles coniecturas; cumque Concilium à Sede Apostolica confirmatum fuerit, & quod ad punctum
CensurarũCensurarum
spectat diligenter inspectum; satis ex eo verosimile apparet non esse intentionem Sedis Apostolicæ Indos in Censuris pro delictis peculiari
ratione prohibitis comprehendi. Quod ergo priuilegium pro absolutione à Censuris conceditur,
non arguit veram incursionem in illas, sed conditionalem, sicut in ordinariâ absolutione dicitur,
si fortè incurristi, & quia labente tempore accidere potest vt Indi capaciores ad spiritualia reddantur, vt & nunc sunt plures, & sic obnoxij
Censuris: quo euentu plenum effectum habebit
priuilegium. Et ita accipiendum id, quod habet
Illustriss. D. Petrus de Reyna post hæc scripta
visus
Tomo 2.
de Perfecto Prælato, Lib. 6.
Tractat. 4.
Cap. 7, Vbi formam absolutionis Indorum appo
nit, qui à fide recesserunt. Fauet etiam illis communis sententia, iuxta quam ignorantia Censuræ
obstat incursioni in illam. Pro quâ plures Auctores adducit Diana
Parte 3.
Tractat. 5.
Resolut.
13. & P. Quintanad.
Tomo 2.
Tractat. 4.
Singulari
8. Quod & in hæresi contingere docet P. Thomas Sancius
in Opere morali Lib. 2.
Cap. 8.
num. 5.
& Recentiores plures amplectuntur. Et licet
communiter dicant ignorantiam crassam non excusare; ea certè in Indis non habet locum, iuxta
explicationem, quam iidem Doctores adhibent,
Ignorantia crassa quid sit.
quòd scilicet sit ea, quæ adiunctum habeat notabilem diligentiæ defectum ad inquirendam legis
prohibentis qualitatem, vel an sit talis lex. Quæ
quidem ab Indorum ingenio sunt valde peregrina. Et clariùs apparet ex eo quòd alij aiunt, scilicet ignorantiam crassam esse illam, quæ dolo
æquiparatur. In huiusmodi enim gente dolus
omnis circa hæc abest, paratis audire, quæ Euangelici ministri docuerint, sed sine dolo in eorum accuratâ inquisitione animis feriatis.
Minimè
perspicaces Indorum gentes; à Concilio iam auditum;
quod & satis iis, qui apud eos versati sunt, experientia persuasit. Quòd si in aliquibus malitia
vincit naturam, sicut & ætatem vincere solet; non
equidem id circa spiritualium cognitionem communiter accidit, sed circa illa, in quæ naturæ inclinatio vitiosa raptatur, dum nonnullis aperiuntur oculi, vt ea faciant, quæ alios ad sublimiora
vocatos, & eisdem norma sunt vitæ Christianæ futuri, factitare conspiciunt. Vtinam & istis
aperiantur oculi, vt viam perditionis, quâ gradiuntur penitiùs conspicantes, ab imminenti
præcipitio maturè reuocentur. Nec de Priuilegiis plura, vt iam de Indulgentiis appendiculum
adiiciamus, pro quibus sit