*Jam quod attinet ad confessionem
factam Parocho criminis complici, quam esse
licitam cum certis conditionibus
n. 57. dictum,
pro quo & dati non infimæ notæ Scriptores,
validam esse in rigore tenet P. Herincx
Tomo 4.
Tractat. 4.
Disputat. 5.
num. 67, Sed suspectam,
saltem dum intercedit inter illos mala pec|
candi consuetudo: tunc enim præsumptio est
violenta de veri doloris defectu, ac propositi.
Pro quo adducit Basilium Poncium
Lib. 7.
de
Matrimonio Cap. 38. qui solùm admittit casum
extremæ aut gravissimæ necessitatis. Additq́ue
in quibusdam diœcesibus subtrahi Confessarijs
expressè jurisdictionem super complicem peccati. Quod quidem propter diœcesim Medio
lanensem videtur præcipuè dictum, juxta id
quod testatur Bonacina
Tomo 1.
Tit. de Sacramento Pœnitentiæ Disputat. 1.
aliàs 5.
Quæst. 7.
Puncto 5. qui à
nu. 10. quæstionem agitans invalidam probat esse confessionem, cùm sit illicita, & graviter in ea peccari probet. Sed cùm
Mediolani scripserit, & supposita prohibitione cum præfato rigore loquatur, non videtur
quidem generaliter decernere, sed pro diœcesi
sua. In quo mirari juvat eum ita locutum
nu.
10. Vers.
Hac ratione:
Verùm in hac re, quam
nullus hactenus, quem eo legerim, explicavit, nobis
confidenter, & indubitanter dicendum est prædictum Confessarium nulla ratione posse virtute Iubilei, vel alterius facultatis reservatorum, socium in
Confeßione audire, vel absolvere. Moveor his rationibus. Scilicet ob Concilium 7. Provinciale, & Diœcesanam Synodum XI. addens insuper ex defectu finis, & necessarijs Confessionis conditionibus, quia neque cum pudore &
verecundia futura, sed fortè capta inde occasione liberiùs peccandi. Ex quo videtur etiamsi
prohibitio peculiaris desit, minimè licitam fore
juxta ipsum; licet revera ita discurrat ut de
Mediolanensi tantùm diœcesi locutus videatur. Et mirari quidem juvat, ut dixi, sic affirmantem nullum hactenus, quem legisset, rem
explicasse, cùm id in P. P. Suarez, & Filliucio,
quos passim locis proximis allegat, legere potuisset. Ille siquidem
Tomo 4.
in 3.
p. Disp. 27.
Sect. 4.
n. 19. perspicuè asserit nullo jure naturali, divino, aut humano Confessionem hujusmodi prohiberi, & posse à Sacerdote tali sanctè fieri Sacramentum: quod penitus amplexus P. Filliucius
Tract. 7.
n. 246. Quod autem
ita confidenter ac indubitanter procedat, posset quidem ad casum referri in Mediolanensi
diœcesi, nisi id, quod est præmissum obstaret,
sicut etiam quod habet
nu. 15. quidquid etiam
n. 13. ubi solius prohibitionis rationem inducit
pro resolutione, de qua ibi. Et quidem ex prohibitione ipsa argui potest, & jurisdictionis
subtractione; non enim erat necessarium prohiberi, quod ex se non esse licitum indubitanter constabat; neque subtrahi jurisdictio poterat, quæ erat prorsus nulla. Quòd si dicatur,
id ita factum propter eos, qui aliter sentiebant:
ergo jam quæstio illa erat in mundo, erantq́ue
qui assererent & qui negarent. Jam quod ad casum extremæ aut gravissimæ necessitatis præfati Scriptores id adstringunt, alij minimè admittunt, & in PP. Suario & Filliucio id videre
licet absolutè & sine illa adeò ingenti restrictione loquentibus, quam & impugnant Joannes Sancius in
Selectis Disputat. 11.
nu. 16. &
Diana
Parte 5.
Tract. 14.
Resolut. 110. & Portel
citato Casu. 50. licet
nu. 1. urgentissimam
necessitatem apponat, circa ejus
finem ita scribit.