*Dico septimò: etsi probabile sit idem
dicendum quando constat concludendum à maiori parte; sic enim tenent Ledesma, Valerus,
Nicolaus Garcia, quos adducit, & sequitur
Diana
Parte 1.
Tractat. 3.
Resolut. 18. Oppositum
tamen videtur verius, & solidiori innixum fundamento
: quod tenent Cardinalis Paleotus, Molfesius, & Madariaga apud eumdem. Probatur;
quia Senatores tenentur vt possunt pro bono
publico certare, & ita adesse quando eorum præsentia magnæ esse vtilitati in ordine ad illud potest; atqui in hoc casu ita contingit; ergo debent
assistere. Maior est certa, & Minor ostenditur:
nam licet pro parte contraria concludendum sit,
valde tamen interest, vt qui pro iustificata suffragantur, plures pro se habeant, sic enim ad suffragandum liberiùs incitantur, & eorum suffragia
multis innotescunt. Vnde Respublica gaudet, &
meliora sibi promittit; tum etiam quia sic vitatur scandalum, quod multis datur videntibus ciues, & ciuium iuratos patronos, aut contra Rempublicam agere, cuius bonum debebant procurare; aut non audere sic agentibus resistere; &
ita omnes quæ sua sunt quærere, non quæ
Jesv
Christi; id est quæ pauperum, quæ oppressorum, quæ sub impositionum oneribus, congementium. Tum denique
: quia licet conclusio
pro re iniquâ videatur certa; potest tamen aliter accidere; vt non semel est experientiâ com|
probatum: dum auditis Senatorum zelo boni
publici exardescentium rationibus, alij, qui in
partem propendebant contrariam, in melius
commutantur. Vbi nequit dici alios priùs suffragaturos; nam cùm ante publicatam determinationem locus sit retractationi, semper esse spes
potest dictæ mutationis. Quod si suffragia sint
secreta, id est multò certius
: nam multi qui exteriùs vnum dicunt, aliud in foro secreto perficiunt. Vnde quando sic res peragenda est, numquam est de bono successu penitus desperandum.
Quod tandem comprobari ex Regiis Auditoribus potest, qui deesse nequeunt, cùm circa aliquid deliberandum est, in quo eorum suffragium nihil pro caussâ profecturum iudicatur.