*
PEtrus suo in testamento, quod in Peru
uio condidit, legauit Ioanni in Hispania
commoranti duo mille argentea pondera, cùm
diceret constare sibi de illius paupertate. Rogatus autem an esset eius cognatus, aut illa ipsi deberet, respondit negans, & solùm ad id moueri,
quia dictum eidem fuerat, esse Ioannem valde
pauperem. Cùm ergo Petrus fuisset mortuus, &
de tradendo legato ageretur, deprehensum est
Ioannem esse diuitem, & dubitatum an illi deberet aut posset legatum attribui, an verò pauperibus alijs, aut heredibus. Et responsum legatum
fuisse nullum, & non esse in conscientiæ foro
obligationem illud Ioanni tribuendi, sed in opera alia pia expendendum
: siquidem testator illud titulo paupertatis reliquit, vt constat, fuitque illa principalis caussa, cùm vellet sic animæ
negotium agere opere illo pietatis: & ita personis est tribuendum egentibus, vt sic voluntas testatoris iuxta finem ab eo intentum impleatur. Et
quod discrimen istud caussæ finalis & impulsiuæ
locum habeat non solùm in donationibus, sed etiam in legatis tradit Gregorius Lopez
l. 20.
tt. 9.
part. 6. & Ioannes Medina
Codice de Restitut,
Quæst. 24. §.
Ad quartum. Item qui legat aliquid
ob finem non subsistentem, id facit per errorem,
& ita inuoluntariè: nihil enim plus voluntario
opponitur quàm error, & ita Medina
suprà §.
Corollariè sequitur fol. 75. ait quòd si quis donat
alicui, quem putat esse pauperem, cùm sit diues, & ob illam caussam principalem donat, non
valet donatio. Et addit, quòd in foro conscientiæ
non refert vtrum error sit ex parte donatarij, vel
donantis, dummodò stet errorem esse caussam
principalem & finalem. Tenet etiam Ludouicus
Lopez
in Instructorio Conscientiæ par. 2.
cap. 28.
§.
Igitur in hoc, quamuis non adeò firmiter. Et
Vt obstat Ludouicus Lopez.
in
Instructorio negotiantium Cap. 45.
col. 6.
in fine.
Affirmat leges circa hoc obligare etiam in foro
conscientiæ. Et quia
Instit. de legatis §.
longè magis æquat donationem & legatum, in qua sicut
& in
l. partit. statuitur legatum ob caussam falsam esse validum. Et quando dubium est an testator legasset, tenendum in fauorem legatarij,
quòd casui præsenti potest applicari. Ad quæ
respondetur.