*Circa infirmos tamen maior esse indulgentia solet: pro quo P. Sancius
suprà, & alij
apud ipsum. Sicut & in Opere morali
Libr. 1.
Cap. 19. Quo non obstante tanta potest esse debilitas, vt pro excusatione sufficiat: nam & debilitatem ab infirmitate circa hoc Auctores discernunt, vt videri potest apud Bassæum verb.
Horæ Canonicæ 6.
numer. 5. vbi cum P. Lessio locutus. Et obligationem talem sunt qui agnoscant: sed vident meliora, probantque; cùm tamen deteriora sequantur. Ex quibus erat ille
Indorum Parochus, qui cùm iterfaciens ab alio
fuisset domi, Parocho etiam Indorum, exceptus,
& de onere recitationis inter cœnandum ageretur, dixit, me audiente, se numquam, dum in
itinere versaretur, recitare solitum, quia pro hoc
habebat priuilegium. Etde illo interrogatus, subdidit, se, finito itinere, Confessario suum defectum aperire, & ab eo absolutionem accipere
consueuisse. Quâ ratione etiam dicere poterat
habere se priuilegium ad totum Decalogum, &
Dei, atque Ecclesiæ præcepta omnia non implenda, quia eorum poterat post transgressionem à Confessario absolutionem similiter accepisse. Sed credo neque hoc illi potuisse priuilegium prodesse: Confessio enim cum vero dolore, & emendationis debet esse proposito, vt absolutionem, qui eam facit, consequatur. Vt est
dogma Catholicum. Qui autem propositum
non recitandi, quoties iterfecisset, habebat, suo
illo priuilegio contentus, quomodo dolere poterat, & proponere, atque adeò inter se contrarias componere voluntates?
NugęNugæ sunt istæ; sed
|
perniciosæ, sed lethales, sed indignæ vsque ad
honorem in iis, quos aliqua salutis animæ suæ
cura remordet. Et qui erga se talis, erga alios qualem credamus? Quales & similes? Timendum sanè ne & similibus erga illos priuilegiis abutantur. Sed iam ad alios.