DIGRESSIO.

DIGRESSIO.

Circa vnicum Diuæ Annæ coniugium. Et vnicam illius prolem MARIAM.
22
*QVod proponit titulus ita est communi
fidelium credulitate firmatum, vt oppositum non possit sine illorum offensione proferri. Vnde minimè laudabilem crediderim illorum hac tempestate laborem, qui circa hoc aut nouare aliquid student, aut ex antiquitate quidquam eruere, quod iam sapientium profundam solertiam constat reiecisse; cùm veritati propositæ eruditam antiquitatem fauere sit penitus manifestum, Et quidem sicut pro Beatissima Virgine semper id, quod magis est ipsi gloriosum, debemus adstruere, vt est receptissimum in Theologica exercitatione proloquium; vt hîc meritò veniat applicandum illud cælestis Magistri: Aemulamini autem charismata meliora. 1.
1. Cor. 12. v. 31.
Cor. 12. v. 31. ita circa sanctissimam eius Matrem cogit pietas æmulari. Vbi scilicet nihil in Scriptura contrarium, nihil in Ecclesiasticis traditionibus aduersum, aut in Patrum doctrina discordans, vel Theologiæ principijs aliquatenus improbatum. Et multò id potiùs quando prædicta fauere penitus, si mens læua non fuerit,
comperientur. Debemus hoc Christi Matri, & nostræ; sic enim eam & possumus & debemus fideles filij compellare: Ergo & debemus itidem Matri eius, quæ & dici Mater potest nostra, quia quæ Christi est Mater, Mater nostra est. Notissimum illud auiam esse bis matrem. Pro quo & facit l. Nescenius. ff. de negot. gest. in cuius margine ex Surdo in l. Liberorum. ff. de verb. Significat.
Glossa ex Surdo.
sic dicitur: Statutum in matre locum habet in auia: quia mater & auia procedunt per eamdem rationem, vbi naturalis ponderatur affectio. Sic ibi. Et vt plusquàm naturalem eius agnoscamus affectum, singulari videtur diuinæ prouidentiæ dispositione peractum, vt illius pignus, præter relata n. 16. mirabile prorsus habeamus, de quo P. Philippus
P. Philippus Labbe.
Labbe Tomo 1. suæ Bibliothecæ. Tractatu de Sanctis Lemouicensibus intra Diœcesim, & eorum Reliquijs. §. 60. ita scribit. S. Annæ mamilla, qua Dei genitricem MARIAM Virginem aluit & lactauit,
habetur, veneratur, & manifestè ostenditur infra Christallum, in Ecclesia S. Annæ in loco sic ab ipsa Anna denominato. Sic ille. Valde inquam mirabile pignus, quod potuit tot per sæcula perdurare: perdurauit tamen vt maternæ eius affectionis erga Ecclesiæ filios spirituali influxione lactandos, quo fuerat diuinissima Filia lactata, immortalis etiam testis extaret. Audiant ergo filij hortamentum cæleste, & ei piè & laudabiliter obsequantur Prouerb. 31. v. 28. & seqq. Sur
Prouerb. 31. v. 28 & seq.
rexerunt filij eius, & beatißimam prædicauerunt, vir eius, & laudauit eam. Multæ filiæ congregauerunt diuitias: tu supergressa es vniuersas &c. Quæ
Laudata cum sponse.
verba in sacris eius officijs vsurpat Ecclesia. Cùm autem constet apud omnes nullum eam habuisse filium humana generatione progenitum, ad spirituales est dubio procul referendum. Vnde & debent illi surgere, & Beatissimam prædicare, ac supereminentiam cęlestiumcælestium diuitiarum quantum valuerint reddere manifestam. Laudauit eam vir eius. Et qualis vir? Tali profecto consorte dignissimus, dotibus naturæ consimilis, ornamentis gratiæ coæqualis, vt dicere merito & illi posset quæ Beatissima prædicata: Multi viri congregauerunt diuitias: tu supergressus es vniuersos. Quo spiritu clamat Ecclesia præ omnibus sanctis electum, vt Genitricis Filij Dei pater esset, & excellentiam eius supra sanctos omnes sæculorum pręcedentiumpræcedentium ex tali electione commendet. Cuius & caussam pariter agimus, cùm de vnica Diuæ Sponsæ prole tractamus: vnde vtriusque coniugis apud scriptores sacros consimilia merita prædicentur.
23
*Sit ergo Beatissima Anna prole vnica fe
Illius poligamia reprobata.
lix, quæ non pro decem millibus, sed pro innumerabilibus computatur. Quæ ergo de multi|plici coniugio à nonnullis commenta vti incredibilia & falsa reijcienda, vt loquitur P. Vincentius Regius in Euangel. Elucidat. lib. 4. Cap. 16. in Theoria ad vers. 9. Vnde & mendacia apud P. Hadrianum Lyræum in Trisagio Mariano lib. 2. Modo 2. & non posse hoc tempore sustineri aduertit pius & doctus P. Fr. Iosephus à IESV MARIA in historia Deiparæ lib. 1. Cap. 51. quia Ecclesia vti certissimum amplectitur, vt in sacris proponit officijs, Conceptionem Virginis fuisse miraculosam, eo quòd eius parentes fuerint steriles, quod multorum Patrum attestatione pernotum, qui videri possunt apud Cardin. Baronium Tomo 1. in Apparatu n. 41. & seqq. Spondanum Ibid. n. 19. & 20. P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disp. 5. Sect. 4. P. Vasquez ibid. Disput. 122. n. 22. & seqq. P. Spinellum in Throno Deiparæ. Cap. 18. Nouarinum in Vmbra Virginea Cap. 33. & seqq. P. Christophorum à Castro in Historia Deiparæ Cap. 1. P. Canisium lib. 1. de Deipara, Cap. 4. P. Barradas Tom. 1. lib. 6. Cap. 15. P. Salianum Tom. 6. an. 4037. PP. Vincentium & Lyreum suprà, P. Raynaudum in Byptichis Marianis. Par. 1. Puncto 1. P. Vegam in Theologia Mariana Tom. 1. Palæstra 1. Certum 4. P. Bessonum in Cant. Cap. 1. vers. 1. in Comment. P. Ioan. Thomam à S. Cyrillo de laudibus D. Annæ Cap. 18. P. Cancellotum in Annal. Marianis in Apparatu. P. Maldonatum in Matth. 13. ad vers. 55. & D. Antonium Calderon de Excellentijs D. Iacobi. lib. 1. Cap. 5. qui in fine varias censuras adducit contra assertores poligamiæ D. Annæ.
24
*Et addendum firmiter in vno coniugio
vnum tantùm benedictionis fructum extitisse: pro quo sic P. Suarez suprà. vers. Sed hæc sententia: Ferè omnes antiqui Patres explicantes. 1. Caput Matthæi, & genealogiam Christi, docent, vel sùpponunt B. Virginem fuisse Vnigenitam, & heredem parentis sui Ioachim. Et quidem de partu ante conceptum Virginis videtur apertè constare ex dictis, sterilitate inquam Diuorum coniugum prorsus obstante, quæ propter generandam Virginem diuinitus noscitur fuisse depulsa. Post conceptam autem & natam Virginem eos procreandis operam dedisse filijs, in effeta aliàs senectute, & voluptati vacasse, filiæque sanctissimæ post tot miracula editæ Vnigenitæ non consuluisse gloriæ, & totum amoris pondus eidem debitum in alios voluisse partiri; cùm absurda multa præseferant, nisi magnis, & ineluctabilibus argumentis nequeunt à quoquam piæ, sanæ, & eruditæ mentis admitti. Atqui nihil tale est, vt euidenter constabit: non ergo vllatenus admittendum. Explodenda ergo à Nobis sunt, quæ apud modernum scriptorem occurrunt vulgari lingua, qui arbitratus obsequium se præstare Diuo Iacobo Hispaniarum Patrono, si maxima eum cognatione Christo propinquum ostenderet, multiplicatis D. Annæ conceptibus ex viro suo D. Ioachimo, id conatur stabilire. Ait ergo post natam Virginem, aliam genuisse Mariam, de qua Ioan. 19. v. 25. Stabant autem iuxta cru
Ioan. 19. v. 25.
cem IESV mater eius, & soror matris eius Maria Cleophæ. Et insuper matrem D. Iacobi vxorem Zebedæi, quæ in Euangelio vocatur Salome, & vulgo etiam Maria, Diui pariter Ioannis ex eodem viro parentem. Pro quo cùm nonnulla satis infirma producat, ex eo etiam longam ducit successuum inauditorum seriem, nullis, vt æstimo, solidè eruditis placituram. Illa ergo quæ pro vtraque congerit, oportet conuelli; quo pariter positionis nostræ veritas, & communiter in Ecclesia receptæ statuetur, roborabitur, elucesset.
20
*Stabant igitur iuxta crucem IESV mater
eius, & soror matris eius Maria Cleophæ. Hinc arguitur, quia notissima regula est sacrorum Interpretum verba Scripturæ in sua propria significatione esse accipienda, quando ex eo nullum emergit absurdum, vt in præsenti euenit: nullum enim fingi tale potest, si nomen Soror in sua propria significatione sumatur, in qua & Patres, & omnium sæculorum interpretes acceperunt, dum sororem Deiparæ præfatam dixere Mariam, nulla addita restrictione. Quod vrgetur ex D. Hieronymo, qui in cap. 12. Matth. v. 48. affirmat
fuisse Materteram Domini. Est autem Matertera soror matris, sicut patruus est patris frater; & illius significatio ad minorem cognationem nequit extendi, vt probat textus Leuit. 20. v. 19. Turpitudinem materteræ & amitæ tuæ non discooperies. & l. Iurisconsultus ff. de gradib. cognat. iuxta quam soror auiæ dicitur Matertera magna: proauiæ maior, abauiæ maxima: neque alteri nomen istud attributum, nisi existenti in primo graduum stipite. Adeò autem videtur expressa S. Doctoris mens, quem & secuti D. Isidorus & Beda à P. Vasquez adducti, vt idem Pater ita ingenuè fateatur, ex quo vrget citatus Scriptor, qui pro eodem allegat Remigium, Christianum Druthmarum, Paschasium Ratbertum, Zachariam Christopolitanum. S. Thomam 3. p. q. 28. art. 3. Lect. 5. cap. 1. Epist. ad Galatas. Et Abulensem q. 103. in cap. 12. Matth. & q. 84. in cap. 13. cum D. Hieronymo loquentes. Prætereà sunt, qui Iacobum Minorem præfatæ Mariæ filium vocant Christi consobrinum: quod in idem recidit, vt Theodoretus in cap. 1. Epist. ad Galatas. Vbi & Claudius Antisidor. & Dionysius Carthusianus in cit. cap. 12. Matth. arti. 4. & in 13. arti. 26.
26
*Hæc pro Maria Cleophæ citatus Scrip
Apertè conuelluntur.
tor, quæ ad vnam illam auctoritatem ex Ioan. 19. v. 25. adductam reducuntur. Circa quam ita scribit Cardinalis Baronius citato n. 41. Appara
Cardinalis Baronius.
tus: Si cùm in diuinis Scripturis sorores nominatas inuenerint, velint hi germanas intelligere, in portentosos eos labi errores necesse est. Sic ille adductis locis ex Matth. 13. & Marci 6. Dico ergo Mariam Cleophæ ideò Deiparæ sororem dictam, quia gradu cognationis non remoto fuit illi coniuncta. Cùm enim in Scriptura sacra ad explicandos huiusmodi gradus nomina specialia non suppetant, sororum voce inter feminas soliti designari, sicut inter viros, fratrum. Et ita Abraham fratrem vocauit Lot filium fratris sui Gen. 13. v.
Gen. 13. v. 8.
8. Fratres enim sumus. Neque aliter accipiendi, qui ex antiquis & modernis Mariam Cleophæ Virginis dixere fororem; cùm nullus eorum inueniatur, qui D. Ioachimi filiāfiliam compellarit; sintque prætereà quamplures, qui alium ipsi paren
tem assignent. Et Versio quidem Arabica sic habet: & soror matris eius Maria filia Cleophæ. Neque vrget, quod à D. Hieronymo & alijs eum secutis Matertera dicatur Christi: id enim stare | potest, quia & extendi nomen illud ad gradus inferiores. Rogo enim quomodo vocanda sit consobrina matris? Apud nos quidem eodem vocatur nomine, quo soror matris, scilicet TeaTia: quod à proprietate Latinæ linguæ non est credendum abhorrere, & ex dictis num. præced. ostenditur; Nam soror auiæ dicitur matertera maior: ergo minoris comparatione. Atqui minor alia assignari nequit præter dictam, matris inquam consobrinam. Citato autem Leuitici loco pro sorore matris sumitur in omni proprietate, quia de gradibus agitur matrimonium impedientibus, qui vltra secundum non se extendebant. Quod autem de consobrinis Christi obijciebatur, vt sororum esse filij debeant, leuis est profectò momenti,
quia consobrini etiam dicuntur ex consobrinis procreati. Tobiæ 11. v. 20. Veneruntque Achior & Nabath consobrini Tobiæ, gaudentes ad Tobiam. Vbi P. Gaspar Sancius duorum istorum nominibus multos ait designatos fuisse cognatos, cùm tamen non omnes sororum fuisse filios appareat manifestum. Vnde Versio Arabica sic habet: & venerunt Achior & Nabat consanguinei Tobiæ ad
Versio Arabica.
eum &c. Versio autem Syriaca, quæ ad rigorem vocis magis accessit, ea non obstante, nostræ est positioni conformis, sic enim illa: Aduenerunt
Versio Syriaca.
illuc Achicon & Leuian filius sororis eius cum eo ad Tobit. Vnus ergo tantùm erat sororis filius: & tamen vterque dicitur consobrinus: neque enim de filio sororis Leuian esse sermo potest, cùm de cognatione Tobiæ ratio tantùm habeatur. Pro quo & Ioannes Passeratius in suo Dictionario
Passeratius.
verb. Consobrini ita scribit: sed ferè vulgus omnes istos communi appellatione consobrinos vocat: quemadmodùm & eos, qui ex fratribus patruelibus, aut consobrinis propagantur, vel amitinis. Sic ille.
27
*Et pro interpretatione dicta militat fir
ma traditio, Ecclesiæ auctoritas, & antiquorum sententia Scriptorum, Virgini gloriam Vnigenitæ tribuentes. Fuit siquidem eius miraculosa conceptio, sterilitate sanctorum Parentum abrogata, quos non est credibile post huiusmodi prolem, aut concupiscentiæ ardore raptatos, aut gignendorum filiorum importuna cupidine, ad carnis negotia reuocatos, vt num. 24. dicebamus. Dicere quidem Beatissima Anna cum Sara potuit, & dixisse sat consonum: Postquàm consenui,
Gen. 18. v. 12.
& Dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo? Genes. 18. v. 12. Paruit tamen imperanti Deo; sed filio benedictionis accepto, à voluptate ma
Ex Sara vrgens ponderatio.
ritalis cōplexuscomplexus, cui iam diu renuntiauerat, penitus temperauit, vt videri potest apud Abulensem in eum locum. Intellexerat enim miraculosum conceptum, vnicum fuisse genitalis virtutis reparatæ scopum, neque ea indecenter abutendum, cùm & lactare deberet filium, quo tempore non sine graui fetus incommodo maritales actus exercentur: pro quo videri possunt. quæ P. Sancius adducit lib. 9. de Matrimonio Disput. 23. nu. 13. & seqq. Per longum autem adeò spatium lactatione durante in vetula, quî stare verosimiliter queat vt post illud ad opera carnis anhelaret, quibus iampridem longum dixerat vale, cælestibus illustrationibus cumulata à Domino, spiritualis reddita, & promissione dignata venturi ex eius germine Saluatoris. Quæ omnia pro D. Annæ caussa fortiùs vrgent, vt non sit opus in eorum accommodatione, dum benè cum intelligentibus agimus, ampliùs distineri. Sicut neque in
explodendo Annæ alterius, matris Samuelis exemplo, quæ post ipsum mirabili Dei dispositione conceptum, alios genuit, de quibus 1. Reg. 2. v. 5. Donec sterilis peperit plurimos. Nam vt habetur Cap. 1. v. 5. Dominus autem concluserat vuluam eius. Quod ita explicant aliqui apud Abulensem, vt Deus illam ad tempus partu priuauerit, vt sic Samuelis natiuitas mirabilis probaretur. Licet autem ille sterilem à natiuitate fuisse contendat, id ipsum speciali Dei ordinationi asserit tribuendum. Aperuit ergo conclusam vuluam in ea, quęquæ fortis aliàs & vegeta, vnde & generandis filijs idonea, quorum copia in Dei populo cælestis benedictio credebatur: fuitque id conueniens ad præcedens opprobrium amputandum, ne illius æmula Phenenna contra ipsam ampliùs gloriaretur: Quorum nihil tale in casu nostro.
28
*Aptius illud, & nobilioris notæ pro con
Aptius ex matre Præcursoris.
traria fundanda positione ex Diuæ Annæ gloriosa cognata, Elisabeth inquam Præcursoris matre, de qua sic Lucæ. 1. v. 24. Post hos autem dies concepit Elisabeth vxor eius, & occultabat se
Lucæ 1. v. 24.
mensibus quinque. Circa quæ ita scribit Cardinalis Caietanus: Erubescebat enim in senili ætate
Caietanus.
dedisse operam amplexibus virilibus, vt vterus testabatur. Sic ille: quod iam pridem Diui Ambro
D. Ambr.
sij diuina fuerat elegantia prosecuta, sic enim lib. 1. in Lucam: Magna Sanctis cura est verecundiæ, vt plerumque in ipsis pudor voti sit: sicut hoc loco animaduertimus sanctam Elisabeth, quæ vtique filios habere cupiebat, occultantem se mensibus quin
que. Quæ caussa occultationis nisi pudor: est enim vnicuique Officio præscripta ætas: & quod tempore decet tempore dedecet; æuique mutatio, facti vniuscuiusque mutat sæpè naturam. Sunt etiam ipsi quædam tempora præscripta coniugio, quando dare operam filijs sit decorum, dum anni vigent. At verò vbi matura æui senectus accesserit, pudor est legitimi licet coitus indicia gestare, & grauari alienæ ætatis onere, & tumefacere aluum non sui temporis fructu. Senes enim ab ipsa concluduntur ætate, & iusto intemperantiæ pudore reuocantur ab opere nuptiarum. Quin etiam ipsi iuuenes sobria timore diuino corda, qui temperant, suscepta plerumque sobole renuntiant operibus iuuentutis. Et quid mirum de hominibus, si pecudes quoque muto quodam opere loquuntur. Meritò ergo etiam sancta Elisabeth erubescebat gratiam, & si non agnosceret culpam. Nam etsi de suo viro conceperat, tamen partus sui erubescebat ætatem. Hæc Doctor sanctus intercisis nonnullis, ex quibus id, quod contendimus ita euincitur, vt nullo verosimili effugio possit infirmari. Neque enim in Diua Anna minùs aliquid aut temperantiæ, aut casti pudoris, aut timoris sancti, qui & iuuenes temperat, quàm in Elisabetha sancta, fas fuerit suspicari. Pro quo P. Salianus Tomo 6. An. 4038. n. 4. ita scribit: Nominatim autem An
na, quæ haud dubiè repleta est Spiritu sancto non minùs quàm sancta Elisabeth: tulerat quippe sanctiorem, & à primo conceptu, non à sexto mense sanctam: siue etiam propter speciem visu vehementer amabilem, & diuinum quiddam iam spirantem, vt hîc quoque dicere liceret: Vidi speciosam quasi columbam ascendentem desuper riuos aquarum, cuius inæstimabilis odor erat nimis in vestimentis eius, & | sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum, & lilia conuallium. Sic dictus Auctor. Et illum ventrem Spiritus sancti sacrarium, quia & repletus illo, & fæoetu nobilitatus eximio, in quo plenissimè requieuit, omnium Paradisum gratiarum; illum inquam alia inferiora grauarent pondera originali contagio maculosa, post concupiscentiæ fumos, & iteratos, obnoxiosque illaudabili pudori complexus? Absit, absit, sitque sanctis coniugibus sua laus, in quibus coniugij casti voluit Dominus exemplar prælucere, sicut in eius purissimo germine virginitatis ideam, ipsis Angelis suspiciendam.
Aliunde etiam explodenda venit præfati scri
ptoris sententia, & quidem præualide: Nam propterea defensio illius assumpta, vt Diuo Iacobo peculiaris excellentiæ asserendæ via sterneretur, vni præfatæ sororis Deiparæ aliam adijciendo, vxorem Zebedæi, Ioannis pariter genitricem. Pro quo ingenuè profitetur nullum ex Scriptura fundamentum haberi, & ita ad alia qualiacumque recurrendum. Cùm autem hoc facillimo possit negotio dispelli, ex eo fit prius illud solido fundamento carere. Arguitur ergo ex quadam Epistola S. Ignatij Martyris, cuius mentionem facit Iulianus Archipresbyter S. Iustinæ in Ad
D. Ignatius Martyr.
uersarijs. nu. 361. cuius verba sunt: Sunt & hic multæ de mulieribus nostris MARIAM IESV videre cupientes &c. Est & Salome, quam diligis, filia Annæ, Ierosolymis, & quinque mensibus apud eam commorata. Sic ille. Quis autem non videat testimonium istud prorsus vacillare? Dicta Epistola scripta asseritur D. Ioanni Euangelistæ, qui Salome filius fuisse contenditur, sicut & Iacobus. Debuit ergo S. Ignatius dicere: Est hîc & mater tua. Cùm ergo non ita loquatur, sed Quam diligis apponat: euidenter conuincitur non eius matrem reputasse. In quo quidem communis Doctorum sensus obsistit, iuxta quem Salome mater duorum fratrum, Euangelij non obscuro indice, comprobatur. Additur Filia Annæ; & hoc impertinens, quasi Apostolus cuius esset filia eius mater ignoraret. Iam quod de commoratione per quinque menses subditur, si illud Apud eam, ad D. Annam referatur, egregium est paradoxum, tunc quidem temporis illam in viuis fuisse, quam multò anteà mortuam omnes testantur historici. Si autem ad Deiparam, sciebat id Ioannes scribente certiùs, vtpotè filius eidem assistens, vti ei fuerat à Christo in cruce commendatum. Itaque testimonium hoc momenti est nullius, quia ex epistola, quam sicut nonnullas alias vt legitimos S. Martyris fœtus nullus doctus & cordatus admittit. Quòd si quidquam ei deferendum contendat quispiam, addere possumus in Annæ nomine erratum duarum subtractione litterarum, cùm dicendum fortè fuisset Ioannæ, vt alibi passim similes mutationes occurrunt. Cùm ergo testimonio præfato inniti nequeat, omisso illo, & nonnullis alijs, ad alia se præfatus Auctor vti vrgentiora conuertit. Arguit ergo
30
*Primò ex verbis citati Iuliani in Aduer
sarijs num. 6. illis inquam de Salome loquentis: Beatæ MARIÆ consanguineæ, sororisque. Quod quidem eam explicationem patitur, de qua dictum: locutus enim ille iuxta id, quod in Euangelio reperit, circa sororum & fratrum compellationem. Et quidem cum nullum ille pro asserto, quod ipsi attribuitur, fundamentum adducat, nullo modo cogimur ad assensum eidem præstandum. In eo quod ex D. Ignatio adducit, vt vidimus n. præced. pro illa sententia, reijcitur: non ergo tanta est circa hoc illius auctoritas, vt eidem inuerosimiliter loquenti adhibere fidem debeamus.
31
*Secundò ex D. Thoma Lectione 5. in 1.
Cap. Epist. ad Galatas, vbi reiecta sententia de tribus maritis, & tribus ex illis filiabus, sic statuit: Sed huic opinioni dupliciter contradicit Hieronymus, primò, quia Salomè non est nomen viri, vt etiam in Græco apparet, sed est nomen mulieris, quæ fuit soror Beatæ Virginis, & ex Zebedæo genuit Iacobum Maiorem, & Ioannem, sicut Maria Cleophæ ex Alphæo genuit Iacobum Minorem, Iudam, & Simonem. Dicitur autem frater Domini iste Iacobus specialiter inter alios suos Consobrinos &c. Iuxta hæc soror Virginis, & ex eadem matre euincitur Salomè; aliàs sicut ei negatur pater, negaretur & mater: cum & insuper Consobrini dicantur Saluatoris, vnde & ex sororibus procreati. Quod vrgetur ex ratione, quam S. Doctor adducit, cur D. Iacobus Minor sit specialiter frater Christi vocitatus, quia scilicet Alphæus pater eius fuit de cognatione Ioseph; & ideò quia Iudæi cognationis lineam texere solent à maribus, & Christus putabatur filius Ioseph, vt dicitur Lucæ 3. ideò specialiter dictus est frater Domini, & non alij, qui solum ex matre coniuncti erant ei. Vbi si non sentiret Zebedæi filios consobrinos Christi, filios equidem sororis Virginis fuisse; non erat opus ad rationem illam recurrere reputatæ cum D. Iosepho cognationis; cùm satis esset dixisse filios Zebedæi filios sororis non esse, sicut erant filij Alphæi; & ita in his specialem rationem suppetere, vt fratres Domini dicerentur, quæ in Salomè filijs deficiebat. Prætereà 3. p. q. 28. arti. 3. clare asserit filios Alphæi consobrinos fuisse Christi ex Maria Cleophæ sorore Virginis.
32
*Sed nihil horum vrget, cùm iam ex di
Fit illis satis.
ctis constet quomodo possit & debeat nomen sororum & consobrinorum intelligi. Neq;Neque ex eo, quod patrem negauit, asserens cum D. Hieronymo in nomine Salomè commissum errorem, & de matre tacuit, quidquam ad intentum accommodatum eruitur, quia de matre non agebatur, & satis fuit eam sororem dixisse Virginis, vtcumque id stare possit, sicut fratres Domini dicebantur, quos est compertum aliam matrem habuisse. Quomodocúmque autem id steterit, ratio cur conueniens fuit declarari cur Iacobus Alphæi in speciali frater Domini diceretur; non ita tamen vt pro discernendo illo à filijs Salomè, ex eo diceretur talis, quia filius erat sororis Virginis ex eadem matre; id enim falsò supponitur. Nec plus vrget quod ex 3. p. additum: in responsione enim ad 5. cum D. Hieronymo loquitur, materteræ & consobrinorum vocibus, iam explicatis, inductis: nec de Filijs Zebedæi ibi mentio vlla, qui in Euangelio nusquàm reperiuntur fratres vocati Christi: propter quam rationem P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 5. Sect. 4. miratur D. Chrysostomum inter fratres Domini Diuum Ioannem numerasse Homil. 5. in Matth. Sed non est animus excellentiam cognationis | duobus præclarissimis Salome filijs denegare, quam plures agnoscunt, licet pro illa in Euangelio nulla efficacia fundamenta succurrant. Pro quo sic P. Vasquez citata Disput. 22. n. 29. Quòd
autem Chrysostomus hom. 5. in Matth. explicans illud Cap. 1. Cùm autem accepisset, non cognouit eam &c. inquit Ioannem Euangelistam dictum etiam fuisse fratrem Domini, non video quo fundamento confirmari poßit, cùm nusquàm sic nominatus inueniatur, tametsi potuerit. Sic ille.
33
*Tertiò ex Remigio Antisiodorensi, qui
floruit iuxta annos 880. cuius testimonia adducit D. Thomas in Catena Euangelica: ille ergo affirmat Deiparam fuisse Amitam SS. Iacobi, & Ioannis. Vbi amitæ nomine intelligenda matertera, siquidem Deipara nullum habuit fratrem, cuius essent filij Diui fratres, pro quo significando nomen Amita deseruit. Sed hoc est satis debile: nam cùm nomen Amita stare in sua propria significatione non possit, quid sibi voluerit Auctor, ab ipso requirendum est, & dum hoc fieri nequit, eius auctoritati minimè innitendum, si autem adductam interpretationem vti fauorabilem admittamus, & materteram ab eo assertam, ad responsionem est superius propositam recurrendum.
34
*Quartò, ex D. Bonauentura, qui varijs
in locis vocat Salomem Virginis sororem. Sed explicandus vt supra; immò & vt ipse se explicat scribens in Ioannis Cap. 19. & affirmans Mariam Cleophæ dictam, quia illius filia: ergo non D. Annæ, quæ vnius viri vxor. Et ita neque Salome, quæ ab eodem S. Doctore soror illius compellatur. Quòd autem pro huiusmodi interpretatione Glossam adducat, nihil videtur obstare, quia dum nihil contrarium statuit, illius mentem amplectitur, cùm minimè soleant antiquiores Scriptores Glossæ sententiam reijcere, nisi quando absurdum in ea aliquid odorantur. Verba Glossæ sunt: Hæc erat mater Iacobi, filia Cleophæ.
Ad citata verba v. 25. & ita etiam habere versionem Arabicam vidimus nu. 26.
35
*Quinto ex Dionysio Carthusiano, qui in Cap. 4. Matthæi asserit Diuos Iacobum & Ioannem fuisse Christi consanguineos, ex sorore inquam Virginis, & in cap. 20. fuisse illam ipsorum materteram. Ad quod ex eiusdem Doctoris sententia conformanda responsio; siquidem in Matth. 27. arti. 4. affirmat Mariam Cleophæ proptereà dictam, quia illius erat filia. Cùm ergo soror dicatur, non ex D. Anna, sed ex alia ipsi consanguinitate propinqua processisse conuincitur; id quod de Salome pariter accipiendum, cùm constet Virgini non fuisse propinquiorem: vnde citatus Scriptor pro Maria magnum in Euangelio fundamentum esse contendit, cùm tamen pro Salome nullum occurrat, quod est sanè verissimum de ista, quidquid de illa sit.
36
*Sextò, Ex Abulensi varijs in locis, sed
Et Abulensis.
præsertim Quæst. 55. in cap. 20. Matthæi ita scribit. Erant enim in secundo gradu ad Christum, & mater eorum erat Soror Matris Christi? Sic ille: quo nihil videtur dici clarius potuisse. Et hanc ait fuisse caussam cur illa adeò confidenter filijs primas postularit sedes in regno Christi; quibus enim dari illæ decentiùs possent, quàm adeò propinquis, egregijs eorum dotibus pariter concurrentibus, quibus poterant quorumcumque alio
Notanda responsio.
rum turbulentam inuidentiam amoliri. Fateor testimonium præfatum omnium aliorum esse potissimum: ad quod tamen non est inuerosimilis & inconcinna responsio. In Euangelio, vt diximus, nullum est ad pronuntiatum eiusmodi fundamentum. Vnde ergo Doctori tanto ita & sensisse & loqui prouentum? Inde equidem quia de Virginis parentibus notitia nulla. Id constat, quia de illis in illo voluminum pelago nec gutta, quæ illos contingeret. Nullibi de S. Ioachimo, aut Beatissima vxore Anna mentio vlla quorum Festa illis inculta temporibus. Cùm ergo ea, quæ iam in Ecclesia magna sunt consensione recepta de Sanctissimis coniugibus notitiam eius effugerint, inde factum vt de gradu illo cognationis pro lubito pronuntiarit. Vidit Mariam Cleophæ à D. Hieronymo materteram appellatam, appellauit & ipse. Vidit cum Maria Iacobi, quæ soror Virginis Christo patienti adstitisse: Matth. 27. v. 56. & parem illam prærogatiua consanguinitatis affecit. Nihil ergo illius efficere sententia potest, quia sine idoneis testibus est locutus, & ignorantia facit inuoluntarium. Nisi etiam dicamus in ea illum fuisse sententia, sed parùm verosimili, & vnum illum esse auctorem, cùm pro opposita & sensus Ecclesiæ iam sit, & quotquot vidimus suffragantes.
37
*Septimò adducitur reuelatio quædam
Ex reuelationibus quibusdam.
Sanctæ Mechtildis, quæ D. Ioannem rogauit quomodò Virginem compellaret. Et responsum ab ipso eam materteram compellatam, sororem matris. Sed reuelationis huius nutat fides, quia nullus pro ea receptus liber affertur. Et vt demus aliqualem fidem commeritam, rosponsio est obuia ex dictis. Nec plus ponderis habet, quod ex reuelatione S. Birgittæ tumultuarie profertur, loco minimè designato, qui & designari non potuit, cùm in receptarum libris nullatenus reperiatur. Potest autem veriùs & validiùs ex ijsdem pro nostra sententia produci, dum lib. 1. cap. 9. Sic Virgo alloquitur ipsam: Ipse coniugium patris
mei & matris tanta castitate coniunxit, vt tunc non inueniretur castius coniugium, & numquàm conuenire vellent, nisi iuxta legem solummodo caussa suscitandi prolem. Et cùm sibi nuntiatum esset ab Angelo, quòd Virginem parerent, vnde salus mundi procederet, magis voluissent mori, quàm carnali amore conuenire, & voluptas in eis mortua erat. Sic ibi. Qui ergo ita erant affecti vt mori magis vellent, quàm carnali amore coniungi, quibus castitatis incrementis post conceptam Virginem nobilitati fuerint, quis non videat, vt mori magis vellent, quàm abdicatas voluptates reuocare. Pro quo & facit id quod in Sermone Angelico cap. 10. legitur, sic enim ibi Angelus Diuam eamdem alloquitur: Ita Deus, qui huic Aquilæ comparatur,
cuius conspectui omnia futura, sicut & præsentia, clara sunt & aperta, dum vniuersa iusta & honesta coniugia, quæ à primi hominis creatione vsque in finem nouißimum fieri debebant, prospiceret, nullum simile Ioachim & Annæ coniugio, in omni diuina charitate & honestate præuidit, & idcircò ei placuit de hoc sancto coniugio honestißimæ suæ Matris Corpus, quod per nidum intelligitur generari, in quo ipse cum omni consolatione dignaretur quiescere. Hæc Angelus, alia pro Diua Anna satis gloriosa subne|ctens. Et præfata quidem caussam istam videntur absoluere: cùm enim coniugium dictum omnium, quæ in vniuerso, & fuerunt, & sunt vsque ad finem mundi futura diuina charitate & honestate superauerit: ex eo habetur coniuges fuisse monogamos, cùm ad honestatem id valde conducere videatur, quod & qui aduersantur, agnoscunt: & etiam post conceptam Virginem, castissima exacta senectute, minimè operibus carnis dedisse operam, aliàs à coniugio Saræ, & Elisabeth, de quibus superiùs, & ab alijs, de quibus D. Ambrosius nu. 28. & frequens experientia testatur, iret manifestissimè superatum. Quantæ autem auctoritatis Diuæ Birgittæ reuelationes sint, alibi à Nobis dictum, & de peculiari in Sermone Angelico, mirabili ratione dictato, pro quo sic breuiter in distinctione Librorum: Insuper Sermones Angelici de excellentia Beatißimæ Virginis
annectuntur, quæ Romæ Angelo dictante propè Venerabile Sacramentum in Ecclesia S. Laurentij in Damaso B. Birgittæ ad latus habitanti reuelati fuerunt. Sic ille. Circumstantiæ autem sunt admirabiles.
[38]
*Tandem positionem ex eo tendit confirmaturus prædictus Scriptor, quòd ea, quæ obijci contra illam possunt, facilem habeant solutionem. Et inprimis quod de sterilitate diuinitus depulsa dicitur, ex eo diluitur, quod in Anna Samuelis matre præcessit. Et id quidem in ea
propterea accidit, quia licet sterilis, conuenientis tamen esset ætatis; quod & in Diua Anna non secus contigit, quæ quadragenaria concepit Virginem post viginti annos sterilitatis. Sed hoc non satisfacere ex præfatis compertum habemus, & adducta nuper D. Birgittæ reuelatione in dubiæ conuincitur falsitatis. Quòd autem ad Annam antiquiorem spectat dictum de illa n. 27. & ratio diuersitatis adducta. Quia verò ex ætatis vigore arguitur, & annis ad generandos filios accommoda, iuuat quid antiqui Patres circa hoc senserint, eorum allatis verbis, demonstrare. Et quia de Anna Samuelis matre inductum exemplum præstat ex Leonis Imperatoris Oratione in Natiuitate Christi pulchras clausulas delibasse. Sic ergo ille: Tardum fuit genitale germen: at naturæ
Leo Imperator.
totius germen gloria obscurauit. Defuit aruo flos; at vniuersum orbem messe impleuit. Lugebas orbitatis ergo laceßita opprobrijs? atque vnquàm felici adeò, amplaque prole delectata fuit? Puellam nutris, cuius mundus lætitiæ diuitias habebit. Matres vniuersas supergressa es. Parit quoque alia quædam Anna, cùm & ipsa orationis munus filium accepisset: verùm seruum, verum ministrum: quamquàm is prophetica vnctione excelluit: tu verò cæli ac terræ Reginam paris, eam inquam, quam canticis celebrat omnis natura particeps rationis: sola paris Dei Matrem: sola Dei auia existis. O lumbos, quorum habitaculum elegit Deus, cùm in nobis habitare voluisset. Hæc ille; qui post alia sic Diuum Ioachimum salutat: Audi senex progenitor, inque spem meliorem transferaris &c. Iuxta quæ & in
Vrgens ponderatio.
dicia senectutis habentur, & manifesta inter Annam vtramque diuersitas: licet enim prior & Prophetam & alios progenuisse constet; posterior tamen vnius Virginis omnium Reginæ partu habuit, quo desiderium expleret, matres omnes supergressa. Ea de caussa adeò sublimis, vt in eius lumbis habitaculum constituerit Deus, vt minimè nobis persuadeamus eos habitatione tali adeò sublimiter consecratos, ad filiorum aliorum generationem libidinosis pruritibus æstuasse.
39
*Photius Archiepiscopus Constantino
politanus Oratione in Sanctissimæ Dei Genitricis Natalem diem Tomo 8. Bibliothecæ Patrum P. F. Francisci Combefis ita loquitur: Hodie enim Virgo Mater ex matre sterili nascitur, Dominicique aduentus Palatium præparatur. Hodie soluuntur sterilitatis vincula, ac virginitatis claustra obsignantur. Quibus enim infecundus vterus, ac cuius prolificæ rationes emortuæ essent, præclarum fructum protulit, cùm spes omnis abesset: ijs quoque Virginalis incorruptio promittitur, partusque miraculum perspicuis rebus prænuntiatur. Equidem eximia res, ac tota quid maius natura, partus sine viro, seruata Virginitas ab edita prole; verùm naturæ quoque iura superat, ut sterilis vetula fœcunditate augeatur, pariatque: ac rei prodigium virginali partui exordio præit. Sic ille.
S. Andreas Ierosolymitanus Archiepiscopus
Iuxta Andream Cretensem.
Cretensis Oratione 1. in eamdem festiuitatem sic habet post alia: Cùm sic autem Ioachim & Anna tristitia tenerentur, quòd deesset proles generis futura heres, hactenus quidem haud omninò spei scintillam extinxere; ambo autem prolem concedi, ad suscitandum eis semen orabant. Nec prius remiserunt contentionem, quàm vt voti compotes facti essent. Et verò euaserunt compotes. Sic enim querulis vocibus obsecrantibus, ac Deo supplicantibus, affuit citò, quæ non tardat, virtus; illique quibus ederet fructum; huic quibus prolem pareret, vires adiecit: hactenus siccatis genitalium organorum meatibus, fecunditatis infundens humorem, ex non genitalibus genitales ac fœtificos reddidit: iamque ex infecundis, arentibusque, tamquàm ex humore vegetis arboribus generosus nobis fructus, Virgo hæc immaculatißima germinauit, suntque soluta sterilitatis vincula, ac contra spem genitalis oratio fuit &c.
D. Ioannes Damascenus Oratione 2. vt supra
D. Ioannes Damascen.
sic D. Annam loquentem introducit: Congaudete mecum, quæ promißionis germen ex sterili ventre peperi, ac benedictionis fructum vberibus meis, pro eo atque optaueram nutrio. Sterilitatis mœstitiam exui, ac lætam fecunditatis vestem indui. Congaudeat mecum hodie exaudibilis illa Anna, Phenennæ aduersaria, ac nouum hoc atque inopinatum miraculum, quod in me gestum est, suo exemplo concelebret. Exultet Sara senili gaudio gestiens, meummeumque ab sterilitate conceptum præfigurāspræfigurans. Sic ibi. Quod & in sacris habetur Ossicijs, paululùm diuersa translatione. Et duo quidẽquidem proponuntur exempla Annæ videlicet Samuelis matris & Saræ. Non tamen prius vt figura seruiens mysterio profertur, quia in illo non ita prouecta senectus, neq;neque vnica proles: benè tamen secundum, vbi senile gaudium exponitur, vt ętatisætatis indicetur prouectio, & vnius partus singularis gloria componatur.
D. Ildefonsus Sermone in eadem festiuitate
Ex Diuo Ildefonso.
ita loquitur: Consideremus in quantùm possumus, quia nec lingua sufficit loqui, quod voluntas cupit proferre, quanta fuit benignitas Dei, vt de tam longinquo inquireret sibi templum vbi habitaret: quia MARIA Virgo non sic est nata, sicut solent pueri, vel puellæ nasci. Sed de Anna sterili, ac patre iam sene, extra consuetudinem mulierum post refrigescentem | calorem, & sangninemsanguinem iam tepidum in pectore refrigescentem, & omnem amorum libidinis discessum, mundo corde & corpore ab omni pollutione carnali orta est. Sic enim Dominus voluit, vt de tali vasculo mater sua nasceretur. Hæc ille.
41
*Georgius Metropolita. Orat. 1. in Festo
Ex Georgio Metropolita.
Præsentationis Virginis in templo, eximium illud habet Diuorum parentum encomium: Hi itaque ob eximiam ac præcellentem virtutem præ omnibus noti Creatori sunt; quippe præsciti ac prædestinati,
qui mysterijs diuinis ministrarent. Quamobrem viam omnem mandatorum incedentes, ad summum euaserunt perfectionis apicem, solique ea consecuti sunt, quæ à sæculo plurimi cupierunt. Sic cùm præmisisset, rationem adeò dilati conceptus inuestigans, post alia sic subdit: Mihi nihilominus haud in his solutio sistit; quin aliud quidpiam non improbabile dicendum succurrit. Quid verò illud? Eorum pietas ac religio eius ætatis hominibus ignota mansisset. Eorum ad Deum neceßitudo ab oratione confirmata, contentiosum dubitantium sermonem haud quaquàm submouisset. Nunc autem ad eas redacti angustias, qua in alijs quoque cum Deo neceßitudine pollerent, publicante arcanum claro euentu, protinus ostenderunt. Hæc ille, & alia. Iuxta dicta autem clarissimè conuincitur Diuos parentes ad eam sine prole deuenisse ætatem, vt manifestum omnibus appareret eos nisi magno Dei miraculo non posse generare. Vnde comperto conceptu & miraculum pariter & familiaris eorum cum Deo, virtutum omnium consociata perfectione, consuetudo perclaruit. Ex quo fit Diuam Annam plusquàm quadragenariam fuisse; aliàs non esset cur inhabilis ad concipiendum haberetur. Pergit ille, & de Diua parente sic fatur: Haud quaquam pro rei impoßibilitate animum anxietati dedit. Non dubitauit apud se cogitans, vti ferè alijs euenit. Num oraculum in deceptionem cedet? Num diuturna sterilitas promißioni incurret? Num qui apparuit eo venit, vt nuntio mulceret? Ecce iam defloruit ætas. Ecce iam florentißimus vigor tempore emarcuit. Ecce iam membrorum præcipuum robur ad debilitatem tendit. Maxima vitæ pars decursa est. Tempus subfugit, quo quis lubens proli adgaudeat, eâque gestiat. Edendæ prolis gaudium quid primis annis affert, dum graui senio ætate fiuctus speratur? &c.
42
*Sic præfati Patres, vt alios missos faciam;
cùm tamen ingenuè fatear sententiam de viginti annis sterilitatis à bonis Auctoribus receptam; immò & per traditionem haberi affirmat P. Salianus Tomo 6. Annal. anno 4016. n. 12. quod tamen de absoluta traditione non videtur accipiendum, cui præfata obstant, sed qualicumque, nullo pro eo antiquo & authentico testimonio suffragante. Cùm sint prætereà qui plurium annorum magis in speciali loquendo sterilitatem asseuerent. Neque enim sermoni D. Hieronymi de Natiuitate Virginis ea habetur fides, vt quod ibi asseritur de viginti annis, pro oraculo debeat pietas erudita complecti. Sermoni inquam D. Hieronymi, non legitimi auctoris, sed falsò eidem adscripto, vnde inter eius opera minimè extat, sed cum illis, quæ tanto Doctore penitus putantur indigna Tomi 9. Parte 3. collocatur. Quamuis non desint, qui fidem adhibendam censeant in eo scripto (si sermonem non libeat appellare) contentis, quicumque ille auctor sit; nam illa communis fidelium sensus amplectitur, præsertim quoad desponsationem Virginis, & miraculosam sanctissimi Iosephi in id muneris electionem. Et ad hoc forsitan P. Salianus allusit in suo illo de traditione pronuntiato.
43
*Cedrenus ergo in Compendio Historiæ,
Aliqua pro eadem.
quem plures allegant, affirmat D. Ioachimum octogenarium decessisse, & D. Annam duobus annis minorem, post duodecim annos à partu Beatissimæ prolis. Ad quod videtur alludere P. Suarez Tomo 2. in 3. p. Disput. 7. ante Sectionem 1.
P. Suarez.
§. vltimo vbi ex sententia Patrum ait parentes B. Virginis fuisse mortuos post annos vndecim, quibus illa in templo vixerat. Et Nouarinus in
Nouarinus
Vmbra Virginea n. 1209. dicens post adductum D. Hieronymi ex citato sermone, vt ille loquitur, de viginti circiter annis asserto, alios existimare non annis solùm viginti in connubio sine prole Ioachimum & Annam permansisse, verùm & annis circiter quinquaginta. Pro qua eneruanda positione ex Sanctorum historijs exempla longioris sterilitatis accumulat, subdens vix posse de hac re aliquid certum statui, & quo diuturnius parentes sancti sterilitatis opprobrium pertulerunt, magis conspicuam eorum patientiam & spem fuisse: quod est doctrinæ Patrum à Nobis propositæ consentaneum. Facit etiam pro annis illis vndecim aut duodecim id quod graues scriptores affirmant, scilicet Beatissimam Virginem post annos nubiles, cùm scilicet annum attigisset decimumquintum, & desponsata fuisset Iosepho, à sacerdotibus fuisse redditam parentibus. Viuebant ergo illi, & post desponsationem mortui, quidquid de anno mortis fuerit, qui potuit esse proximior. Videndi Cardinalis Baronius in Apparatu n. 55. & Spondanus n. 22. Ex quibus habemus per viginti illos sterilitatis annos non fieri satis grauibus & solidis fundamentis, quibus Beatissima Virgo vnigenita comprobatur.
44
*Obijcit deinde sibi auctoritatem Docto
rum, qui de genealogia Christi scribentes in Cap. 1. Matth. affirmant Virginem Vnigenitam fuisse, & suorum parentum heredem. Ad quod respondet se nullum legisse ex antiquis Auctorem, qui Vnigenitam pronuntiarit, in quo graues scriptores decepti, Cardinalis inquam Baronius, P. Suarez, & alij. Addit non esse specialem excellentiam Saræ & Elisabethæ vnicos filios habuisse, sed tales illos fuisse; & vnicos quidem ob peculiares rationes; maioremque gloriam ex prole multiplici Diuam Annam assecutam, cum ratione illius mater fuerit duarum aliarum Sanctarum feminarum, & auia multorum Apostolorum, quorum singuli progenitores possent illustrare. Cui responsioni multa ex dictis validè contradicunt. Et quidem nullum ex antiquis Virginem Vnigenitam compellasse maiori debuit cum fundamento proferri; sunt siquidem qui compellauerint plures. P. Christophorus de Vega citata Palæstra. 10. Certam. 4. Diuum Ioannem Damascenum adducit Orat. 1. in Natiuit. Virginis sic locutum: Te Vnigenitam ac Primogenitam
D. Ioan. Damascen.
hodierno die ex sterili patre produxit. Quæ verba in Oratione præfata non reperiuntur, licet Primogenita asseratur verbis illis: Siquidem Primo|genitam nasci oportebat, ex qua nasci haberet Primogenitus ille omnis creaturæ. Vbi quidem Vnigenita videtur asserta, Filij ad instar, quem tamen Primogenitum dicitur peperisse Lucæ 2. v. 7. Quod ex ijs etiam constat, quæ ex ipso dedimus n. 40. Sed dabimus clariora.
45
*Fulbertus Carnotensis Episcopus sancti
S. Fulbertus Carnotensis.
tate & doctrina illustris sermone in Ortu almæ Virginis inuiolatæ ita fatur: Denique in huius conceptione necessarium haud dubiò est quin vtrumque parentem viuificus & ardens Spiritus singulari munere repleuerit, quódque ab eis Sanctorum Angelorum custodia seu visitatio numquàm abfuerit. Merito siquidem huius Sanctæ Virginis multùm adeò laudandi sunt & extollendi sanctißimi procreatores, qui in cunctis institutionibus tantos ac tales se præstiterunt, vt non immeritò de eorum stirpe prodiret talis succeßio, quæ fieret & priscis ætatibus, & subsequentibus exemplum totius bonitatis. Felix, & præ ceteris Patribus felicior, qui tantæ prolis meruit vocari patrator. Felix etiam qui non plures, sed vnam meruit suscipere natam, quæ vnicum conciperet & proferret Dei Filium. Nec enim decebat vt huius singularis Virginis sanctißimi progenitores fœdarentur plurimorum propagatione filiorum, qui erant futuri vnicæ Matris Domini prouisores & educatores egregij. Verè beata, & omni veneratione habenda, & quodam priuilegio sacro prædicanda mater huius sanctæ, quæ omnium anteceßit matres in concipiendo & generando eam, quæ suum & omnium generaret Creatorem. Gaude & lætare, ô felix, pro tali filia, quoniam tali dote donata es, qua nulla ante te, vel postea meruit antecelli. HęcHæc ille luculentissima positionis nostræ reddita ratione, ex dignitate Virginis, & parentum sanctitate, quos summa decebat castitas, quæ cum talis ac tantæ Filiæ posset generatione componi.
46
*Leo Imperator Oratione, quæ titulum
Leo Imperator.
habet huiusmodi: Leonis, Æterni Regis Christi gratia Imperatoris ORATIO in ortam ex sterilibus lumbis sanctam Dei Genitricem semper Virginem in Sanctis oblatam, seu de Præsentatione in templo, sic inquit: Agite ergo, quicumque tandem huiusce præclaræ prolis parentes estis, eius nos lætitiæ ac choreæ, quæ in Filia agitur, socios adhibete. Quid vero? Pro felici partu gratias habituri pergitis, quæ nimirum mos habet præstituti, sacrisque imitationibus tamquàm signaculis Filiam obsignaturi: vt cuius germen precibus excoluistis, eam precibus augendam ac consummandam credatis? An quibus comparastis vt parentes essetis, ijs pro virili beneficium datori compensantes, eius domui pretiosa vestra poßidenda offertis? Aut magnifico pectore ingenuam consecratis prolem, qui totum, quod vestro agro succreuit frugum, frugum datori præbeatis? Hoc enim vero intelligendum suggerit, eorum voluntas, qui sic affecti fuerunt. Sic Augustus pro Augusta, legibus non comprehensa. Iuxta quem Diui parentes totum, quod in eorum agro succreuerat frugum, vnius Virginis oblatione Domino, à quo illud receperant, consecrarunt. Nihil ergo eis offerendum superfuit, qui in vno illo fructu fructus omnes benedictionis eminenter contentos edocti diuinitus crediderunt. Neque dici potest succreuisse posteà fructus alios; si enim ita esset, vt erat ipso affecta voluntas, eos etiam Domino consecrassent. Atqui tale aliquid accidisse, & filios aut filias pręsentataspræsentatas in templo, si quis proferat, inter fabulas recensendum.
47
*Isidorus Thessalonicensis Archiepisco
Isidorus Thessalonicensis.
pus Oratione, cui Titulus: In ingressum Immaculatæ Dominæ nostræ Dei Matris semper Virginis MARIÆ ad Sancta sanctorum sic loquitur. Decebat enim & illos (Parentes Virginis) tanta nobilitate animi præstantes, tanta iustitiæ laude florentes, tanto ardore Deum rebus omnibus præferentes, tanta mentis deiformitate vigentes, non aliam, sed hanc generare prolem, & ipsam cuius beatam excellentiam prætermittit oratio, quia non potest exprimere, non alios, sed hos habere parentes. Decebat etiam illius congressus, qui concipiendæ Virginis caussa fuit, primordialem & antecedentem caussam non esse aliud quàm Dei congressum, vt, quà fieri posset, sola purißima propheticum quoque illud euitare posset: In iniquitatibus conceptus sum. Psal. 50. v. 7. possetque de se ipsa affirmare: Solam non in peccatis concepit me mater mea. Hæc ille, qui nimis apertè proclamat, non aliam, sed solam Virginem ab omni culpa alienam à Beatis parentibus procreatam.
48
*Et hi tres modò sint satis, à præfato Au
ctore non visi, ex quorum nimis quantùm comperta mente liquet excellentiam Vnigenitæ ad singularem Virginis gloriam conducere, sicut etiam ad parentum; quod enim Filiæ gloriosum accidit, non potest non parentibus esse gloriosum. Et quidem quidquid de gloria sit à filiorum pluralitate resultans, proculdubio maior est, quæ ex castitatis obseruatione procedit; quod negari ab vllo Catholicæ Ecclesiæ filio nequit; illa enim extrinsecus quidam est splendor; hæc autem ex illo est genere, de quo vates Rex: Om
Psal. 44. v. 14. & 15.
nis gloria eius ab intus, infimbrijs aureis circumamicta varietatibus. Psal. 44. v. 14. & 15. Circa quod grauium est scriptorum & dignissima ponderatio, dum Virginem audiunt obijcientem Archangelo: Quomodo fiet istud, quoniam virum
Lucæ 1. v. 34.
non cognosco? Lucæ 1. v. 34. Ne ipsius Dei matrem esse voluisse cum virginitatis inuiolabilis detrimento. Hinc illud B. Gregorij Nysseni Oratione in Christi Natalem, quod & in Catena aurea habetur; Attendite etiam mundæ Virginis vocem. Partum annuntiat Angelus; ipsa verò virginitati innititur: præstantiorem incorruptibilitatem Angelica visione diiudicans, vnde dicit: Quoniam virum non cognosco. Sic ille.
49
*Pergit citatus scriptor, & argumento ex in
decentia multiplicatarum prolium desumpto respondet plus ponderationis, quàm substantiæ continere, & concludit inducta memoria reuelationis cuiusdam B. Coletæ, cui Diua apparuit Anna, & filiabus ac nepotibus ostensis, eius sedauit scandalum, minùs benè de temperantia tantæ Matris sentientis. Sed non est equidem audiendus, dum probationes ex indecentia desumptas vix quidquam habere substantiæ contendit, quandoquidem ex ea erga Christum, ipsius Matrem, & ipsam Diuam Annam, virumque sanctissimum, argumenta desumunt. Et quod Diuos parentes spectat, in superioribus vidimus, vbi & de Virgine loquentes audiuimus. Ex quo fundamento citatus Auctor iteratas Diuæ Annæ
Quo & vsus modernus Scriptor.
nuptias explodit, sic enim ille scribit: Conuincitur etiam huius opinionis falsitas, ex magna inde|centia, quam præsefert D. Annam ter fuisse maritatam: licet enim hoc & tunc, & modò licitum sit, arguit tamen incontinentiam, & nimium desiderium nuptiarum, & mariti; quod non est verosimile in matrona sanctissima, qualis fuit D. Anna. Præterquàm quòd cùm certum sit fuisse sterilem, & multos in coniugio annos exactos, ac sine filiorum spe: necessarium est asserere prouectam ætate fuisse, quando Virginem peperit; & iam vetulam duo alia connubia subijsse. Et quæ tali in ætate sic se gerunt, magnam notam incurrunt. Sic ille Latinus redditus, vbi solùm ex indecentia instructa probatio, quæ quidem & in data opera generandis filijs post natam Virginem proculdubio fuisset, & quidem maior, quia in eo non solùm incontinentiæ labes, sed & Filiæ datæ diuinitus iniuria, vti quæ non posset filiorum omnium desiderium satiare.
50
*Quod ad B. Coletæ reuelationem attinet,
Circa reuelationem B. Coleta.
afferri conuenienter nequit, ex illa enim habentur tria Diuæ matris connubia, vt videri potest apud Laurentium Surium in eius vitæ Cap. 21. Tomo 7. die 6. Martij, sic enim fatetur illa quòd etsi tribus viris nupserit, Ecclesia tamen & Triumphans & Militans magnis ex eius progenie sit aucta ornamentis, inter quæ Diuos Iacobum & Ioannem ostendit. Cùm ergo reuelatio huiusmodi circa repetita non sit admittenda coniugia, neque erga duos præfatos debet admitti nec potes: vnde neque quod ad indecentiam attinet videtur infirmatum. Et aliæ quidem circumferuntur reuelationes magis Diuæ parenti fauorabiles, ex quibus tamen neque arguendum censeo, dum maiorem auctoritatem iuxta Ecclesiæ stylum non fuerint consecutæ; qualem neque habet illa facta Beatæ dictæ. Dicere autem illam diuerso modo à quibusdam Auctoribus relatam, fidem non auget, sed deterit, dum eam quisque suæ conatur adaptare sententiæ: vt quod Tertullianus aliàs dixit Deum aut vnum esse, aut nullum, liceat præsenti in caussa proferre, reue
TertnllianusTertulianus.
lationem scilicet dictam aut vnam esse, qualem Auctor contemporaneus scripsit, Stephanus Iuliacus, aut nullam. Cumque non admittatur primum, dicendum secundum. Quæ cùm talis sit, ex ea arguenti non inconuenienter poterit reuelatio contraria proponi, vt res suo in statu maneat, quidquid de reuelationibus fuerit: quamuis negari nequeat eam, quæ magis est conformis rationi, Ecclesiæ sensui, & Patrum doctrinæ, piè, & laudabiliter præferendam. Id quod casui, in quo sumus, erunt qui censeant piè etiam & laudabiliter, applicandum.
51
*Aliud argumentum sibi obijcit præfa
tus Scriptor, quod specialiter contra Mariam Cleophæ graues Scriptores instruunt, ex eo scilicet, quod si illa Virginis fuisset germana soror, & nata post ipsam, eius filij minores ætate Christo fuissent: quod tamen secus habet: Iacobus enim martyrium passus septimo Neronis anno, qui fuit sexagesimus tertius à nato Christo, vt affirmat D. Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis in Iacobo, & omnes admittunt: tunc autem sextum supra nonagesimum annum numerabat, vt tradit D. Epiphanius hæresi 78. & Ecclesia in Officijs sacris: sicq́ue triginta & tres habebat annos, quando Christus natus. Sanctus autem Simon mortuus est anno ætatis vigesimo supra centesimum, nono & centesimo Christi, vt affirmat Eusebius in Chronico, & ita vndecim erat annis Christo maior: ex quibus apparet Mariam Cleophæ duorum horum Apostolorum matrem minimè esse potuisse.
Sic ab eo instructo argumento respondet ne
gando ætatem dictam D. Iacobo, & falso creditum ex decepto D. Epiphanio, qui D. Iacobum filium D. Iosephi asseruit, & plures illi annos quàm sit rationi conforme, attribuit. Vnde & Cardinalibus Baronio & Bellarmino, quod de ætate D. Iacobi dictum, non fuisse visum verosimile, & posse ex Breuiario Romano expungi, sicut alia constat fuisse expuncta. Simonem cum Simeone confundi, qui Cleophæ filius asseritur in eius Officio die 18. Februarij. Quòd si Cleophas etiam S. Simonis pater, ex eo accidere potuit, quòd bis vxoratus, primò quidem ducta matre S. Simeonis, & secundo Maria sorore Virginis. In quo quidem quod ad Diuum Simonem spectat, proculdubiò admittendum; & quod ad duplex coniugium Cleophæ, vti voluntariè dictum reijciendum, cùm tot sint, qui patrem velint esse Mariæ; & vt vxor illius fuerit, Diuæ Annæ tamen filiam hucusque euictum non est, nec poterit, vt reor, euinci. Licet autem Diui Simeon & Simon distincti fuerint, Simeonem tamen filium fuisse Mariæ præfatæ affirmant multi cum Hegesippo apud Eusebium lib. 3. Hist. Cap. 11. qui videri possunt apud Interpretes in 13. Caput. Matthæi v. 55. Ex quo fit argumentum suum robur retinere; quidquid de D. Iacobo sit, cuius ætas in Sacris Officijs non sine magnis fundamentis commendata reperitur. Verum quidem est à præfatis Cardinalibus, sicut & ab Henrico
Tomo 1. anno 63. n. 1.
Spondano, in dubium reuocari adeò prouectam ætatem, eo quòd ex eo fiat tempore Passionis Christi annum egisse septuagesimum secundum, quod non videtur verosimile. Sed verò D. Epi
phanius non est credendus circa ætatem (quidquid de patre fuerit, ita lapsus, vt magno annorum numero eum fuerit degrauādumdegrauandum arbitratus. Quo stante verosimili fundamento, vis argumenti persistit, si videlicet decem, aut etiam plures anni detrahantur, maior enim Deipara comperietur. Quod verò à Christo prouectæ iam ætatis fuerit electus, robustus aliàs & vegetus, ratio esse potuit eximia sanctitas, quæ non debuit Apostolici culminis maiestate priuari. Cùm insuper, non ad obeundas prouincias, & imbuendum Euangelio mundum, vt loquitur D. Leo; sed ad Ierosolymitanam regendam Ecclesiam fuerit destinatus. Non ergo est cur de Officiorum Sacrorum emendatione tractemus, & eam nobis licentiam leuibus ducti suspicionibus vsurpemus.
Alia proponit argumenta, quibus suas adhibet
solutiones, circa quas non est operæ pretium distineri, quia argumenta non adeò robusta reputamus. Concludit autem reuelationes quasdam recensendo. Scilicet Carmelitanorum quorumdam Eremitarum sexagesimo septimo anno ante Verbi incarnationem, in qua ipse aliquas illius circumstantias difficiles arbitratur, addens non esse præsentis loci, scilicet quo ad discussionem. Quæ ergo talis est, parùm profectò momenti | esse poterit ad firmandam Auctoris positionem. Et contra illam stat id, quod ex D. Hippolyto Portuensi Episcopo, & Martyre refert Nicepho
Nicephor. Callistus.
rus, Mathan scilicet, aliqui Nathan, sacerdotem ex coniuge Maria tres suscepisse filias; Mariam, quæ nupsit in Bethleem, & peperit Salomen: Sobam, quæ in Bethleem genuit Elizabetham matrem Ioannis Baptistæ, & Annam Virginis matrem: in prædicta autem visione vnica tantum Annæ soror extat, Ismeria nomine, quæ D. Præcursoris futura mater affirmatur. Licet sint qui Nicephoro sua in narratione non plenāplenam adhibeant fidem, quatenus ex antiquissimo Hippolito suam contexit narrationem; quando id, quod ex eo refert, nouioris Hippolyti est, Thebani inquam, vt cum Ioanne Thoma à S. Cyrillo habet P. Cancellotus in Apparatu citato n. 79. Sed certè quisquis ille fuerit, ita receptum à multis, vt videri potest apud P. Salianum Tomo 6. anno 1416. n. 12. Spondanum in Apparatu nu. 19. suo cum Antesignano loquentem, & alios. Non ergo effectus visioni respondit, & ita illa vero non similis reprehensa. Prætereà, Diua Anna repræsentata est sub schemate arboris, cuius vnus ramus tres habebat surculos quibus tres sunt eius filiæ adumbratæ. Tunc sic. Ergo rami alij filios adumbrarunt alios; sed steriles cùm in illis nulli fuerint conspecti surculi: ex quo fiet D. Annam plures huiusmodi habuisse filios, aut filias, quod sacra nequit mente pronuntiari. Et cum reuelatio dicta dicto anno sexagesimoseptimo ante incarnationem Verbi dicatur accidisse, mirum est profectò quod additur ex obscuri nominis auctore, illam scilicet à Diuo Cyrillo scriptam, & quod, si ita est, ex eo fieri sententiam de tribus filijs satis esse antiquam. Quid ad hæc? Videat id lector eruditus, etiamsi non admodum talis.
53
*Aliam reuelationem S. Mechtildis breuis
Quid de reuelationibus alijs.
simo sermone, aut commemoratione proponit. Sed vbi illa? Allusio fortè est ad compellationem Materteræ, qua Diuus Euangelista vsus, vt vidimus nu. 37. vbi & quàm parum ponderis habeat. Item ex D. Brigitta idem simili cum transcursu profertur, fundamento sanè perleui, vt eôdem loco ostensum. Et iuuat modò addidisse aliquid ex citato illo Cap. 9. vbi sic loquitur Virgo: Tamen pro certo dico tibi, quòd ex charitate di
S. Birgitta.
uina, & ex verbo Angeli nuntiantis, conuenerunt carne, non ex concupiscentia aliqua voluptatis, sed contra voluntatem suam ex diuina dilectione, & sic ex semine eorum per diuinam charitatem caro mea compaginata est. Hæc ibi pro certo habenda proponuntur, vt & pro certo habeamus Diuos parentes ab alijs carnalibus abstinuisse congressibus, qui ad eum, qui cœlitus prænuntiatus fuerat, contra suam voluntatem conuenerunt. Beatæ etiam Coletæ mentio inducta, animaduersione addita, quod in eius reuelatione, sicut in priore illa de tribus rami surculis, nihil de triplici D. Annæ coniugio habeatur: cùm tamen euidens sit quod à Nobis est circa illam dictum nu. 50. Concludit ita dicens: Habemus itaque quatuor; & plures equidem sunt, vt non credantur. Ad quæ reponere non immeritò possumus, & si multò plures eius farinæ sint, pro futuras nihil, & vnius D. Brigittæ reuelationibus obscurandas. Et potuisset quidem Euangelista sanctus ab ea, quæ ipsum concernit, nos eximere quæstione, matrem suam cum Virgine, & sorore Maria Cleophæ, Christo patienti adstitisse commemorans, cùm Salomem, quæ & mater filiorum Zebedei, adstitisse sit certum ex Matth. 27. & Marci 15. gradu cognationis expresso. Dum autem de Maria Cleophæ locutus, quam Virginis testatur fuisse sororem, de matre penitus tacet, id quidem non sine ratione factum debemus æstimare. Satis illud videbatur consonum: & mater Discipuli eius, quem diligebat IESVS. Quidquid de mysterio sit, nihil matris honori detractum iri putauit, dum de assistentia tacuit, & Virginis comitatu, quia non tanta illius erat obligatio, quanta in Maria Cleophæ, ob maius vinculum cognationis & affinitatis: erat siquidem neptis D. Iosephi ex fratre Cleopha, vt docent plurimi. Si autem Salome soror esset germana, valde esset profectò notabile à filio id omissum, quandoquidem sic esset vinculum obligationis maius, aut certè æquale, si Maria Cleophæ germana etiam soror asseratur; cui non defuisse debuit à filio ad omnia pietatis officia attentissimo testatum Euangelica in narratione relinqui, quod & duo alij Euangelistæ reliquerunt.
54
*Et beatissimus quidem Euangelista æqui
bonique consulet, si non eam ipsi cum Christo & eius Matre sanguinis consortionem adscribamus, quam nonnulli minùs consideratè concedunt, sicut & frater vndequaque Sanctissimus, cùm sint illi zelotes integerrimi veritatis, neque iam sedes sibi immeritas matris intercessionibus æmulentur. Est equidem consortio dicta Virgini, vt vidimus, indecora, cui est Vnigeniti titulus gloriosus. Ex quo fit id esse gloriosum & Ioanni, cui data Mater, cuius & ille filius, sic Vnigenito ex crucis culmine statuẽtestatuente; quo enim matris gloria maior, eo & filij. Est & Iacobo, pro quo speciale aliquid, Domino, vt reor, suggerente, dicendum, scilicet curam Virginis fratri Ioanni traditam, ad ipsum vti maiorem natu, & fidelissimum pariter, pertinuisse. Quod si secus factum,
eius in Hispaniam festinata profectio, & præpropera mors in caussa fuit. Hinc accidit miraculosus ille Virginis in Hispaniam aduentus, vbi tunc ille erat, visitaturæ filium, non enim nisi pro filio filium reliquisset. Nec mihi quispiam Ioannis Virginitatem obijciat: fuit namque & Iacobus
D. Iacobus Virgo,.
Virgo, vt affirmat D. Epiphanius hæresi 58. vbi adductis Christi verbis ex Matth. 19. v. 12. & sunt eunuchi, qui se ipsos castrauerunt propter regnum cælorum, ita subdit: Ioannes quidem & Iacobus filij Zebedæi, qui manserunt in virginitate, neque tamen proprijs manibus membra secuerunt, neque nuptias contraxerunt, sed proprio corde decertarunt, & mirabiliter gloriam coronæ huius certaminis abstulerunt. Sic ille: cuius auctoritatem, cùm de antiquarum rerum notitia agitur, tanti facit Cardinalis Baronius, vt in Apparatu, eius circa parentes Virginis testimonium positurus nu. 45. Sic dicat: Qui vnus instar omnium nobis est. Quomodò autem Sancti fratris elogium illud in Officijs sacris contrarium non sit: Quia singularis prærogatiuæ castitatis ampliori dilectione fecerat dignum: benè explicat citatus Dom. Antonius Calderon lib. 2. cap. 6. vbi & plus in eo quàm frater videatur esse laudabilis, quia eo maior, vnde & diuturnior | continentia, ac coronæ plures ob magis continuata prælia castitatis. Et quidem licet videatur illud mirabile illo in statu, in quo nuptiæ in honore erant, & vsus inuiolabilis coniugiorum, Deo sic disponente in Euangelicæ legis confinio, id stare potuit, sicut in D. Iosepho accidit, qui matura cùm esset ætate, Virgo vsque ad connubium cæleste permansit, seruaturus in eo thesaurum illum, pro cuius custodia diu laborarat.
54
*Neque contra hoc faciunt, quæ apud
P. Bordonum occurrunt Tomo 1. Cap. 3. n. 31. & seqq. rogans enim an habuerint vxores Apostoli, respondet aliquos habuisse, & probat ex 1. Corinth. 9. v. 5. Numquid non habemus potestatem, mulierem sororem circumducendi, sicut & ceteri
1. Cor. 9. v 5.
Apostoli, & fratres Domini, & Cephas? & post illa, quæ ad D. Petrum spectant, subdit Apostolos circumduxisse vxores, non vt vxores amplectendo, sed vt sorores alerent de mercede prædicationis, vt inquit Leo Papa relatus Cap. Omnino 11. dist. 31. vbi refert ea verba protulisse D. Paulum, & ita fuisse vxoratum contra Bellarminum
de Monachis cap. 33. asserentem vxorem non habuisse, & probantem ex 1. Cor. 7. v. 8. vbi ait: Dico autem non nuptis & viduis, bonum est illis, si sic permaneant, sicut & ego. Et Act. 7. v. 58. vocatur adolescens, quo indicatur vxore caruisse. Quæ tamen auctoritates non vrgent, quia Paulus comparatur cum viduis, factus & ipse viduus post Apostolatum, quia continuit ab vxore, ac si viduus esset morte vxoris. In secunda status adolescentiæ non opponitur statui vxoratus, & Gauantus in calce sui Thesauri ex œcumenio probat, & Saulum cum seruaret vestimenta lapidantium Stephanum, triginta annorum fuisse.
56
*Sic præfatus Scriptor, audiendus, & ex
Apertè conuelluntur.
positione sua solis hæreticis, apud quos illa est celebris, placiturus, pro quo Recentiores Interpretes consulendi, qui receptissimam antiquorum Patrum sententiam amplexi, sorores apud Paulum matronas honestas esse dixerunt, quæ & comitatæ Christum, & alendis Apostolis pium, & minimè apud Hebræos scandalo obnoxium, ministerium contulerunt. Quod ad Leonem Papam spectat, quæ adducitur auctoritas, illius
Cap. Omninò 11. dest. 31.
non est, sed Humberti eius Legati, (Leonis inquam IX.) qui contra libellum Nicetæ Abbatis scripsit, in quo ille contra Latinos conabatur ostendere sacris hominibus, qui cùm essent vxorati ordinati, & consecrati sunt, licitum esse carnale consortium; pro quo præfatam Apostoli sententiam adducebat: cui in eo condescendens Humbertus, negat sacris licere hominibus, quod & asserit Apostolis minimè licuisse; quidquid de officioso fuerit comitatu. Et pro D. Paulo
adducta ipsius verba ex cap. 7. ita faciunt, iunctis etiam quæ præcesserant n. 7. scilicet: Volo enim omnes esse sicut me ipsum, vt non vereatur P. Cornelius ita scribere: Hinc clarißimum est S. Paulum
P. Cornel.
non habuisse vxorem, sed cœlibem fuisse. Ita Patres citati v. 7. scilicet Diui Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Epiphanius, Anselmus, & prætereà Theodoretus, Theophylactus, œcumenius. Vnde adducta illa expositio neutiquam admittenda, iuxta quam simplex & sincera locutio ad improprium sensum detorquetur. Sua ergo constet Diuo Iacobo prærogatiua castitatis, sicut & debet sanctissimo fratri constare: quod quidem non ita esset, si iuxta absurdam illam explicationem vxores sororum nomine intelligendæ venirent: nam verba illa sicut & ceteri Apostoli ad omnes spectant, vt admittamus sequentia, & fratres Domini alios indicare, eo quòd Diui Iacobus & Ioannes non inueniantur in Euangelio fratres Domini compellati, de quo diximus nu. 32. & pro his satis.
Loading...