*Iuxta quæ id potest in quæstionem ve
nire, quod in hac Regum Ciuitate ante annos
non multos accidit. In publicâ enim supplicatione procedens Prorex Regij Senatûs comitatu,
cùm vidisset duos ex Auditoribus, quorum alter
ex equestri erat Diui Iacobi Ordine, communi
galero vtentes, & non honorario, serico inquam,
plicis, & circumligamine curiosiùs concinnato,
eos in ipso maiori foro, spectante multitudine,
recedere iussit, & comminatione coëgit, cùm rubore pariter & dolore
: In quo, quidquid de facto fuerit, & agentis intentione, sed reipsa secundùm se spectatâ, non videtur de grauitate iniuriæ posse dubitari, circumstantiis euentûs ponderatis
: cùm præsertim illi reuerenter abnuerent, & occultationem galeri proponerent, aperto capite processuri. Sic enim id, quod minoris
reuerentiæ videbatur, vitari poterat: quando &
addi etiam posset, vsu non esse legem illam de
singulari capitis operimento penitus confirmatam. Sed confirmatam demus, non debuit certè
defectus ille tali inhonoratione mulctari, quam
neque attendebant circumstantes, & ex cuius tolerantiâ non poterant scandalum incurrisse. Sic
illud Cassiodori accipio
Lib. 10. 13.
Non debet Se
natus corrigi, qui debet alios paternâ exhortatione moderari. Non inquam debet corrigi publicè, &
cum dedecoris adiectione: de quo specialiter
loquitur rescriptum Regium citatum
numer. 59.
Moneri cautiùs poterant, & id satis vt in posterùm se viri præstantes emendarent. Vnde & apud eumdem Scriptorem sequitur
: Sufficiunt hæc
nobilibus, sufficiunt ista verecundis. Verba sunt
Theodahadi regis
: vt inde Proreges nouerint,
quâ debeant honoris significatione Regios prosequi Senatores. Quod & de aliis dictum sit consimilis dignitatis.