CAPVT VII.

CAPVT VII.

Contractus alius Indis & Hispanis Metallariis vsitatus.
73
*SOlent Indi in fodinis argenteis
laborantes, cùm diues est vena, frusta quædam metalli cum terrâ permixti seligere, & sibi occultè reseruare. Quæ autem occultè sustulerunt, publicè vendenda committunt, nisi fortè etiam per se ipsos vendant: quæ quidem Metallarij emunt vt possunt, sicut & Indi vt possunt, vendunt, & numquàm magno pretio; quia non sunt rerum istarum delicati æstimatores. Circa quem contractationis modum iam pridem iteratæ & seriæ sunt habitæ consultationes, quia res consideratione dignissima videbatur. Vt enim non liceret, communia, & certa fundamenta
Partis negantis fundamenta.
succurrebant, scilicet portiones illas metallicas esse furtiuas, & ita non emptibiles: res enim furtiua vendi nequit, cùm debeat domino restitui, & ita neque emi. Item quia per talem venditionem non transfertur dominium, quod est apud dominum rei furtiuæ, & ita venditio est nulla. Prætereà: ementes fiunt participes criminis venditorum, quia venditio stare sine emptione nequit. Quo pacto etiam illorum peccata fouentur, quia si non essent emptores, non essent qui vt venderent furarentur. In casu item præsenti maximum videbatur inconueniens; quiæ Indi recentis fidei videntes sua furta emi, & ita non reprobari, existimare poterant licitum esse furari. Quid enim furari non liceat, si licet argentum? Et argui quidem hoc dilemmate potest. Aut Indi peccant, aut non peccant in huiusmodi subreptione: si primum, eorum debet peccatum impediri; si secundùm, debent corrigi, & impediendo contractationem dictam efficaciter edoceri. Et vt demus iustificari posse subreptionem ex eo quòd Indi existiment hoc pacto suum laborem compensari, cui merces est satis exigua constituta: id certè locum non habet in Indis conductitiis, quibus stipendium proportionatum tribuitur, & isti vtpotè expertiores talia furta frequentiùs solent committere: & ita cùm eorum furta cum aliis in mercatu concurrant, non debet generaliter eorum contractatio tolerari: & multò minùs frequentari. Deinde ad huiusmodi contractum permittendum nulla esse videtur ratio momenti considerabilis; quia neque bono publico vtilis est, nec Regi, & facilè potest prohiberi.
74
*Nihilominùs suos habuit contractus
Pro affirmante rationes.
iste defensores, vnde & auctoritate publica toleratus, pro quo istæ esse rationes potuerunt.
Prima: etsi prohibeatur, Indos ab huiusmodi subreptionibus non destituros, & vendituros occultè, esse autem vtilius, publicè talia furta vendantur, ne scilicet argenti copia extra Mineralia, in quibus sunt furta communia, deferantur.
Secunda: etsi Indi furando peccent, à dominis tamen Minerarum debita ista remitti, dummodò publicè vendantur; sic enim facilè recuperare oblata possunt; vel etiam vt Indi promptiores hac indulgentiâ in labore sint.
Tertia: quia multoties Indi in hac surreptione non peccant, putant enim sibi licere aliquid reseruare, quod satis exiguum est comparatione eorum, quæ aliis suo labore comportant. Sicut non peccat vindemiator, qui racemum comedit, aut poma colligens, si aliquorum comestione laborem alleuiet collectionis, & quidem labor effossionis adeò est magnus, & horrore plenus, vt non sit mirum putare Indos ista sibi leuamenta licere.
75
*Quarta: quia etiamsi peccare contingat, id ex erroneâ conscientiâ descendit, neque oportet eos circa hoc pleniùs instruere, ne ad maiora audaciam sumant: vnde maius peccatum minoris permissione cauetur. Si enim manifesta quandoque peccata ex tali fine tolerari possunt, cur non etiam illa, quæ peccata reipsa non sunt, nisi quatenus ex erroneâ conscientiâ perpetrantur. Sic frequenter cùm serui in Confessione de furtis se accusant Dominis factis, Confessarij non dicunt apertè in illis non peccare, etiamsi reuerà non peccent, quia domini illis necessaria non tribuunt, ne, si illis ea aperiatur via, ad inconcessa | pertentent, cùm difficile sit intra lineam se iustitiæ continere.
76
*Quinta: nam peccatum tale in Indis non constat esse mortale: quia licet futari prædicta vt malum quid apprehendunt; non tamen ordinariè in rebus talibus malitiam lethalem aduertunt, sed quod dissonum rationi: vt norunt ij, qui cum eisdem agunt & eorum indoles non diu & solerter exculta facilè persuadet. Quando
autem quis eo modo operatur, non pecccat mortaliter, iuxta valde probabilem opinionem, pro quâ Doctores adducit Diana Parte 5. Tractat. 5. Resolut. 31. licèt P. Torres in Selectis pag. 152. vocet improbabilem. Quando autem peccatum veniale est aliquid, facilè occurrere ratio conuenientiæ potest, vt licitus possit esse contractus.
77
*Sexta: quia qualecumque peccatum in furtis talibus accidat, qui emit non cooperatur, dum ignorat an quod hic & nunc venditur, ita furtiuum sit, vt qui vendit nequeat transferre dominium, & actu peccet vendendo. Indis enim multæ iniuriæ fiunt, pro quibus facere compensationem possunt: ad laborandum enim supra vires vrgentur sæpiùs, laboris spatia protrahuntur, & merces generaliter est tenuis. Pro quo est doctrina P. Thomæ Sancij Tomo 1. Consiliorum, Cap. 7. Dub. 3. num. 4. de magistris sartoribus fragmenta vendentibus. Et licet conductitiis maior solui soleat, quia tamen ij pauciores sunt, non est iuxta illos iudicandum, sed iuxta alios, quorum est potiùs commoditas attendenda, sicut in aliis contingit: sic enim multa religionis opera publicè fiunt pro fidelium pietate fouendâ, cùm tamen certum fit aliquos ex illis ad flagitia occasionem sumere, & in ciuili gubernatione ludi publici proponuntur pro communi solatio, quibus abutuntur plures, quorum non habetur ratio, ne communitas debitâ sibi recreatione fraudetur. Et
in eo genere, de quo loquimur, est notanda sententia P. Sancij loco nuper adducto, numer. 5. de vendentibus fragmenta serica, in quo maior pars iustè vendentium attenditur, & ita emi possunt.
78
*Septima: quia ea, quæ furto ablata sunt,
possunt multoties emi, quando non est spes dominum ea recuperaturum. Pro quo videri potest P. Lessius Lib. 2. Cap. 21. Dub. 8. Dicto 3. & P. Molina Disput. 118. §. Illud postremò. Quod præsertim accidit quando publicè venditur. Vbi dici nequit cooperationem esse ad peccatum alterius, quia, vt citati, & alij idem tenentes explicant, ex eo quòd quis non emat, non euitatur vendentis peccatum; erunt enim alij plures emptores. Quæ ratio licet difficilis videatur aliquibus, est tamen satis probabilis, & hoc sufficit ad negotium præsens, in quo eadem est ratio, non scilicet inueniendi domini eius, quod venditur.
79
*Tandem: quia Minerarij scientes furta hæc sibi fieri, possent Indis dicere vt sibi redderent, & se illis aliquid donaturos. In quo quidem non peccarent: tum quia suam redimerent vexationem; tum quia absolutè non suaderent peccatum, sed peccati minorationem: dum enim domino redduntur prædicta, etsi sub præfato onere, minus peccatum committitur, quàm si alijs venderentur. Ex quo fit emere etiam posse quando publicè venduntur, sic enim minus peccatum Indi committunt, quàm si venderent aliò exportanda, ex quo ad dominos peruenire non possent; quod tamen in publicâ venditione contingere valet; quia licet incertum sit quid in particulari ad singulos pertineat: dum tamen vnus hoc, & alter illud, emunt, si non suum, saltem æquiualens tandem assequuntur.
80
*Iuxta hæc (quæ quidem apud nullum
Resolutio quæstionis.
pro vtraque parte expensa deprehendi) dicendum forsan aliquibus visum fuit sine conscientiæ scrupulo posse contractationem talem non solùm permitti, sed etiam ex parte ementium frequentari: sed contraria & communis sententia deserenda non est, vtpote efficacissimis fundamentis fulcita.
Loading...