SECTIO XXV.

SECTIO XXV.

An si dari assensus circa opinionem minùs probabilem queat, prudens esse possit.
229
*DE hoc doctus Pater Quæst. 10. in
qua, tres statuit Assertiones, & videndum quid ex illis haberi emolumenti possit. Prior sic habet: Qui in sleculatiuisspeculatiuis absolutè assentitur motiuo minùs pròbabili, probabiliore relicto, fine intellectus tantùm spectato, prudenter iudicat, quamuis minùs prudenter, quâm si oppositum iudicium ferret. Probat. Quia operari iuxta opinionem probabilem, verisimili motiuo attento, à prudentia alienum non est. Cùm ergo finis intellectus sit verum attingere, dum ex imperio voluntatis obiecto verosimili affigitur, quia de obscuris agitur, etiamsi minùs verosimili altero, prudens eius est operatio. Quòd autem minùs prudens sit, ex eo conuincitur, quia cùm intellectus finis sit, quem diximus, minùs aptum adhibetur medium ad illius consecutionem, cùm minus verisimilis assensus imperetur. Vbi videtur supponi non solùm in rebus moralibus, sed in quibuscumque id stare posse, quod ab Auctore circa morales caussas affirmatur. Pro quo
230
*Dico Primò. Si talis assensus sit possibi
lis, sustineri potest in moralibus illum esse prudentem. Id probo ex eo quòd opinionis minùs probabilis sequela licita sit, iuxta dicta: Tunc autem licet assensus formalis non sit, vt ostendimus, est tamen æquiualens assensui probabilioris, immò & absolutè vero, quia perinde ac si talis esset, qui eam sequitur, operatur, iuxta dicta | nu. 216. Atqui assensus ille interpretatiuus, aut æquiualens, imprudens non est: ergo neque formalis talis videtur iudicandus. Quòd autem minùs prudens sit, licet benè probari ab Auctore videatur, tamen.
230
*Dico Secundò. Assensus prædictus esset
2. Id negans verosimilius.
imprudens. Probatur. Quia verosimilius est esse falsum, vt constat: verosimili autem se exponere falsitatis periculo à prudentia agendi ratione longè abest. Neque ratio à nobis adducta pro Assertione præcedenti ita vrget, vt responsio congrua illi nequeat adhiberi. In assensu enim illo æquiualenti aut interpretatiuo nullum est verosimilius erroris periculum, sicut non est in assensu circa verosimiliorem opinionem. Errandi enim periculum vitandum prudentia admonet, cùm ratio pro deuorando illo congrua non succurrit, vt in opinionibus accidit, nulla enim est, quæ non sit obnoxia speculatiuè errandi periculo. Atqui vt assensus minùs probabili præbeatur, ratio congrua est nulla: ergo imprudenter se quis periculo errandi committit.
231
*Dices, Ergo neque opinioni probabiliori
assensus præberi potest. Probatur illatio. Quia sic assentiens periculo se exponit errandi, & verosimiliter quidem, quia opinio minùs probabilis opposita est verosimilis eo ipso quòd probabilis est, habet enim pro se non leues rationes. Et illatio quidem in moralibus procedit, in quibus sine assensu ad probabiliores etiam opiniones stare operatio potest, solo circa probabilitatem assensu suffragante. Quæ obiectio non leuis apparet. Respondeo tamen negando quod assumitur, & ad probationem dico, etiamsi operatio stare sine assensu possit, quia ille ex libero voluntatis habetur imperio etiam circa probabiliora, licitum tamen esse, quia in Auctore opinionis præcessit, cui se potest quilibet alius iuxta illam operaturus conformare. Neque est eadem ratio de minùs probabili, etiamsi illa habeat Auctorem: quia eam ille vt magis probabilem est amplexus, & assensus ex conflictu apparentis hîc & nunc verosimilioris impeditur.
232
*Secunda Assertio est tenoris sequentis:
Si finis voluntatis spectetur, sæpè voluntas prudentiùs agit imperando assensum motiuo minùs quàm magis probabili. Declaratur & probatur exemplis. Instituatur Cathedra aliqua ad docendum determinatam opinionem probabilem. v.Verbi g.gratia, quòd mundus possit esse ab æterno, & stipendium opimum annexum sit cathedræ, nec quisquam ad illam assumatur, nisi iuret se absolutè existimare eam sententiam veram esse, nec diutiùs accepturus stipendium, quam & credat & doceat illam veram esse. Vir doctus, sed pauper, cui opposita sententia apparet probabilior, inuitetur ad lectionem illam. Hic vir prudentiùs faciet determinando intellectum, ad credendum opinionem, quæ illi antecedenter minùs probabilis apparebat, quàm opposita; immò imprudenter aget tale iudicium non imperando, si nulla alia via ad indigentiam illius subleuandam suppeteret. Huc spectat praxis eorum, qui iurant in verba magistri, qualis est tam illa Thomistarum schola, qui iurant se non recussuros à doctrina S. Thomæ, quàm aliorum Ordinum, qui absque vlla obligatione laudabiliter suum Auctorem mordicus defendunt. Vtilitas enim propagandi sententias tam illustrium Doctorum ad perpetuum familiæ decus, reddit talem vsum, immò & tale iuramentum valde prudens, quod alioquin non valde prudenter iniri posset, & hoc quidem etiamsi probabiliores quandoque rationes occurrant, vt interrogantibus an sentiant talem sententiam esse veram, respondere possint affirmando; aliàs grauia inconuenientia in sacris cœtibus orirentur.
233
*Et ex huiusmodi vsu Assertio præfata com
Comprobatur illa.
probatur. Nam iuramentum tale prudens est: non esset antem, si stante motiuo probabiliori, non possit nisi temerè assensus circa oppositum præstari. Neque enim dici potest Thomistas tantùm obligari ad defendendum doctrinam S. Thomæ exteriùs. Nam contra est, iuramentum ita se gerere debere, vt exteriùs se ostendat opiniones S. Doctoris interiùs reputare. Atqui hoc stare nequit, nisi ita verè iudicet; aliàs mentiretur, cùm eius exteriora signa contra mentem eant, quod est mentiri, iuxta vulgarem interpretationem, vt mentiri sit contra mentem ire. Ergo qui ita voueret, exponeret se manifesto periculo mentiendi, à quo officium Magistri, ad quem spectat totam S. Thomæ doctrinam defendere & docere, esset inseparabile: nisi intellectus flecti posset ad assensum parti minùs probabili præstandum.
234
*Dico Tertio. Ad saluandum quidquid
pro fundamento Assertionis adducitur, non est necessarium vt intellectus circa minùs probabiles opiniones præstet assensum. Id constat. Primò. Nam cùm esse nequeat, iuxta dicta, etiam vtcumque prudens, neque magis prudens esse poterit, euentu quocumque proposito. Deinde, Casus adducti non vrgent: nam quod de Cathedra dicitur, obligationem dictam non importat, quia ad finem institutionis eiusdem nihil interest, quòd doctrinam, quæ promoueri intenditur, animo teneat Professor, dummodò illam ita
doceat, vt perinde se habeat circa illam, ac si absoluto assensu retineret. Iuramentum autem ad solam externam defensionem extenditur. Quòd si vrgeretur Cathedræ prætensor, vt de interiori assensu iuraret, posset vti æquiuocatione, quia illa nullo modo in præiudicium aliquod verget, aut fundatoris Cathedræ, aut finis ab eo intenti. Nec potuit ille ad actum aut temerarium, aut impossibilem obligare. Et hoc idem dicendum ad exem
plum aliud de iuramento Thomistarum: neque enim mentiuntur quando interiùs ita se iudicare significant, dummodò ad eam doctrinam attendant, iuxta quam mentalibus præcisionibus vtilicet, quando in eo alicuius momenti vtilitas ver
titur. Pro quo occurrit nuper specialis doctrina P. Antonij Perez, mirabilis profectò Theologi, Tractatu de Pœnitentia. Disput. 5. n. 58. vbi ita scribit: Obseruandum est iuxta dicta posse pœnitentem vti artificio ad confitendum integrè suum peccatum sine infamia personæ complicis aut non complicis, sed
P. Anton. Perez.
obiecti: vt si dixeris matrem infamari de adulterio, quod credebam esse verum, sed errari, & non est verum. Potest enim vti æquiuocatione iuridica, sub intelligendo non fuisse verum, vt Confessario dicat, & errasse, vt quilibet peccator errat. Et ratio est quia quo ad hoc tribunal non differunt publicatio criminis | veri, & crediti esse verum, à publicatione criminis in se non veri, quod tamen infamans credebat esse verum. Similiter posset pœnitens dicere. Aliquando acceßi ad feminam, quam putabam esse consanguineam in tali gradu: sed erraui, & non erat verum: vtendo scilicet eâdem æquiuocatione. Idem artificium vtile est ad confitenda iudicia temeraria, & multa peccatorum genera, in quibus proximus est obiectum: licet enim sine caussa vtendum non sit æquiuocatione in Confessione; potest tamen cum caussa id fieri; dum tamen peccatum quo ad totam malitiam, quam habuit in conscientia pœnitentis, explicetur. Cùm enim hoc tribunal sit conscientiæ tribunal, sufficit explicare peccatum tam internum quàm externum, quoad malitiam, quam habuit in conscientia pœnitentis. Sic doctus Pater, cuius doctrina multò potiori iure præsenti caussæ venit applicanda.
235
*Assertionis tertiæ tenor est vt sequitur:
Iudicium affixum motiuo minùs probabili, probabiliori relicto, etiam in moralibus est prudens, quamuis solus finis intellectus inspiciatur. At si sensus sit vtrùm res aliqua liceat, sæpè est longè prudentius iudicio opposito, si omnia considerentur. Priorem partem pro
Vt eum probet.
bat ex eo quòd considerato intellectu vt intellectus est, non magis ipsi refert quòd decipiatur, aut periculo deceptionis exponatur in practicis, quàm in speculatiuis. Vnde pro Assertione ista eadem fundamenta militant, quæ pro priori, quia finis intellectus est veritas. Secundam autem probat argumentis adductis, pro quorum efficaciori applicatione supponit quæstionem ad hoc in pręsentipræsenti restringi, an liceat v., verbi g.gratia, pingere in die festo. In hoc casu voluntas spectato fine suo proprio prudenter affigit intellectum ad probabiliter credendum quòd liceat pingere in die festo, licet oppositum sit probabilius; quia sic ex vna parte plurimùm promouet bonum suum, & ex parte opposita nil detrimenti patitur: quia etsi iudicet quòd liceat pingere, adhuc fruitur tota sua libertate ad non pingendum, quod erit opus consilij, & maioris perfectionis. Plurimùm verò auget bonum suum, quia aufert à se obligationem abstinendi ab illo opere, atque ita caret periculo peccandi, cui se exponeret, si intellectum ad oppositum determinaret. Ergo in eo casu voluntas prudenter se gerit. Quæ ratio maximè vim habet pro casu, quo quis videret se expositum periculo desiderandi aut faciendi rem illam, siue propter indigentiam, siue propter alterum imperium &c. Tunc enim stultissimè ageret, & si imperaret assensum de inhonestate operis: quia sciens & volens exponeret se periculo peccandi, quo liberari posset, si intellectum contrariæ parti suo imperio affigeret: cuius maiorem declarationem inferius exhibendam promittit, scilicet in solutionibus obiectorum.
236
*Dico Quartò. Sola intellectus ratione
Reijcitur conclusione 4.
habita, iuxta illius finem, qui est attingere veritatem, nulla prudentiæ laus apparet in eo quòd per assensum minùs probabilis sententia teneatur. Probatur. Quia ex eo quòd voluntas huiusmodi assensum imperet, non est laude speciali digna. Quid enim in eo laudabile est quòd intellectus affigatur minùs probabili sententiæ, in ipsius pura intellectione sistendo? Equidem quòd oculus affigatur visioni alicuius obiecti ex imperio voluntatis, nihil habet in genere moris laudabile, & sic in alijs sensibus: licet illi ratione talis affixionis suum aliquo modo finem assequantur. Ergo neque in eo quòd minùs probabili affigatur intellectus; quando etiam affixio ad magis probabile sub consideratione dicta idem videtur habere.
237
*Dico Quintò. Pro morali conuenien
tia, exemplo pictoris explicata, minimè est id necessarium, quod Assertione præfata declaratur. Id probo. Quia ex sola licita sequela opinionis probabilis sine assensu circa illam, stat omne illud, quod ex Auctore præmisimus, constat; promouetur enim bonum, detrimentum nullum sequitur, potest oppositum cum laude exerceri, cessat periculum peccandi: quod cùm datur, stultissimum enim minùs probabilem sententiam non amplecti. Quod quidem tunc euidentiùs est cernere quando quis nulli affixus sententiæ etiam probabiliori, minùs sequitur probabilem: tunc enim nullum est peccandi periculum, quod extare dicitur quando quis probabiliori sententiæ adhærens, contra ipsam operatur. Sed neque tunc periculum subest, quia sic adhærens potest iuxta minùs probabilem operari, vt cum multis est à nobis aliàs probatum, & ex nouioribus id tenet citatus P. Antonius Perez Tractatu de Iust. & Iure. Disput. 4. nu. 41. vbi exempla apponit in materia restitutionis, & in matre, cui probabile sit suum filium infantem extremè lacte indigere, probabilius autem extremè indigere extraneum. Et Illustrissimus Dom. Ildefonsus de la Peña Montenegro Episcopus Quitensis in Itinerario Parochorum Indicorum Lib. 5. Sessione 20. & 21. In eo ergo euentu qui operaretur iuxta opinionem probabiliorem, quam veram reputat, consilij opus exerceret, quod cum opere præcepti concurreret: licet enim præcepto se teneri censeat, scit tamen ab eo abstinere inculpatè posse iuxta probabilem opinionem, quæ forsitan est vera, iuxta id quod præfatus Illustrissimus Scriptor doctè grauiterque discurrit, vulgari quidem idiomate, sed non vulgari eruditione, toto in opere suspicienda.
Loading...