*Et citati quidem Patres Emmanuel &
Miranda, atque alij eos secuti, exemplum in
concessione apponunt PP. Minoribus facta ne recipere possint Mahometano genere infectos vsque ad quartum gradum
: & negant concessionem istam esse communem Religiosis alijs. In
quo tamen non defuerunt, qui aduersarentur, litigioso in casu, vt ex eodem Emmanuele constat; & non sine fundamento, quia Religiones
aliæ iudicare possunt ad instituti puritatem & decorem, modumque cum sæcularibus agendi in
spiritualibus ministerijs digniorem, id prorsus expedire. Nihilominus stare dictorum Patrum sententia potest, quia concessio dicta non videtur
rationem priuilegij habere, sed specialis statuti à
Pontifice confirmati, pro quo Religiones aliæ
communicatione non indigent, cùm possint illæ
simile statutum suis in Generalibus Capitulis edere: pro quo videndus P. Suarez
Tomo 4.
de
Relig. Tract. 10.
Lib. 2.
Cap. 2. pro Societate in speciali depugnans, quæ pro eo diuersa Decreta
condidit,
in Congregatione scilicet 5.
& 6. in illa
quidem 52.
& 53. & Canonem. 3. in hac. 28.
vbi nulla de necessaria Pontificis approbatione
dubitatio suborta, vel si fuit aliqua, rationum est
pondere à doctissimis Patribus penitus extirpata.
Licet autem P. Sancius
Lib. 7.
de Matrim. Disput.
47.
n. 30. secutus Nauarrum, & nonnullos alios,
teneat non posse sine auctoritate Pontificia impedimentum irritans professionem statui; id tamen addit, quo omnis videatur difficultas cessare,
& quod in ordine ad praxim videtur in idem recidere; scilicet posse Religionem admittere ad professionem præmissa protestatione non esse
animũanimum
admittendi, si Professus patiatur vitium contrarium statuto: & tunc professio non valeret, non
ob statutum, sed quia deficit animus recipientium. Cui quidem opponi potest animum recipientium deficere, quia stante statuto nequeunt
consentire: ergo de primo ad vltimum, id est ad
statutum referendum. In Societate quidem ita
res habet, vt ex præfatis Decretis constat, quæ se
minimè consensuram testatur in huiusmodi hominum receptionem, dum Generali ipsi ad hoc
facultas denegetur, licet in
Societate ipsa generaliter congregata potestas resideat ad disponendum circa negotium istud, quod fuerit magis
conueniens arbitrata.