§. XXXI.

§. XXXI.

Circa permißionem peccati quomodo esse effectus prædestinationis poßit.
720
*ET posse, & reipsa esse statuimus Sect.
14. Problem. 4. Sed non ita ut prædefiniri absolutè queat actus cum culpa connexus ante illius absolutam prævisionem, in quo tamen sunt qui contradicant, ex quibus præter adductos sunt P. Quiros Tomo 2. & P. Izquierdus eum citans in speciali ex Disput. 22. & 23. consentiens ipsi fusè intentũintentum prosecuto, & alijs ab eodem adductis Disp. 43. n. 20. & 32. & desiderabam invenire apud ipsum & alios responsionem, quæ argumento à me proposito cum suis instantijs plenè, si tale esse poterat, satisfaceret; quod secùs accidit. Cùm enim illud proponat n. 33. de necessaria connexione peccati, & ita de necessaria etiam volitione, quandoquidem illud, quando pœnitentia intenditur, sub absoluto statu non videtur, ita respondet: Respondeo ex doctrina tradita Disp. 36. Quæst. 4. Proposit. 2. qui vult efficaciter finem, tunc solùm neceßitari ad volendum id, sine quo finis esse non potest, quando illud aliundè futurum esse non prævidet, aut absolutè, aut sub conditione alterius medij ab ipso ponendi. Et quoniam Deus, cùm efficaciter pœnitentiam prædefinit, prævidet peccatum futurum à voluntate humana, casu, quòd ipse illud permittat: idcircò ex intentione pœnitentiæ efficaci dumtaxat tenetur Deus ad permittendum peccatum, nec opus est ut illud amet aliquomodo: posita enim à Deo permißione peccati, reipsa & infallibiliter existet peccatum: quod solùm, & non ampliùs exposcit intentio efficax pœnitentiæ. Sic ille, qui eo in loco, ad quem se refert, nihil habet specialius, sicut & in alio pariter relato in illo, scilicet Disput. 34. à nu. 150. Tota ergo evasionis vis in eo constituitur (in quo & concurrunt alij ab eo citati) quòd licet existentia peccati sit necessariò connexa cum pœnitentia, non est necessarium intendi, quia aliunde habetur, ex permissione inquam prævisa sub conditione. Quod quidem ex dictis in Problemate sufficienter refelli potest.
721
*Sed arguo insuper meo judicio claris
simè. Nam cùm dicitur non esse necessariam volitionem circa existentiam peccati, quia illud aliundè futurum supponitur, ex connexione cum permissione, rogo in quo signo permissio sit? & quidem quòd posita permissione peccati illud futurum sit, non cognoscitur per scientiam mediam, quia ut Auctor recognoscit, & ex ipso positum, posita in Deo permissione peccati reipsa & infallibiliter existet peccatum; scientia autem media non est de habentibus infallibilem connexionem, undecumque illa proveniat: pertinet ergo illa cognitio ad scientiam simplicis intelligentiæ; unde omnino necessarium est, ut si Deus velit pœnitentiam, necessariò etiam velit permissionem, & in eo non à scientia media, sed ab alia dicta dirigatur, quia secundùm se tantùm ut possibilis proponitur, & ita pro transitu ad statum alium liberum Dei requiritur decretum, de quo inquiritur in quo signo habeatur, an in eo, in quo pœnitentia intenditur, an in posteriori? Si primum dicatur, ejus erit sensus: Volo permittere peccatum, sed reparandum per pœnitentiam. Quod quidem in permissione respectu prædestinatorum per absolutam intentionem necessariò fatendum est, cùm nihil coinquinatum sit ingressurum in cœlestem civitatem. Sic autem receditur à sensu, quem Auctor, & alij cum eo sentientes videntur intendere, & in quo minimè repugnamus. Et ita videtur dicendum secundum, scilicet decretum Dei circa permissionem subsequi decretum pœnitentiæ. Ex quo evidenter sequitur ante decretum permissionis jam peccati existentiam haberi. Constat, quia est pœnitentia, quæ cum peccato habet infallibilem connexionem. Ubi nequit dici ab humana voluntate esse illud, quia humana voluntas non potest illius videri caussa, nisi supposita permissione, circa quam nondum extat Dei decretum. Cumq́ue aliud non sit, à quo esse possit, Deo est necessariò tribuendum, quod Catholicè nequit admitti, unde neque modus ille intendendi admittendus. Hinc est ut etiamsi dicatur permissionem videri in statu conditionato, & consequenter peccatum, etiam per scientiam mediam, difficultatem perstare: nam pro transitu ad statum absolutum requiritur etiam Dei decretum, quod cùm constituatur post decretam pœnitentiam, idem discursus remanet applicandus, cùm nequeat dici per decretum Dei peccatum transire de conditionato statu in absolutum; quod quidem eveniret; si quidem in signo, in quo est pœnitentia, debeat etiam peccatum uti extra statum conditionatum eductum necessariò concipi, ob rationem dictam.
722
*P. Aldrete Disputat. 21. Sect. 3. & tri
bus seqq. latissimè probat, quod & Nos contendimus, unde potuisset omittere, quod Sect. 7. statuit, esse scilicet probabile permissionem peccati esse posse effectum prædestinationis ex intentione efficaci pœnitentiæ. Proponit autem casum, quem si admittamus, nihil contra prædicta, quod incommodare possit, resultabit. Ex eo enim quòd peccatum non possit præcedere intentionem efficacem pœnitentiæ, probamus illam in Deo esse non posse. Si autem inveniatur casus, in quo peccatum possit præcedere, quid inde? Id quidem juxta ordinariam Dei providentiam frequentissimum, ut prævisis peccatis pœnitentiam in prædestinatis intendat. Sed est peccatum illud rara ex cogitatione deductum. Sit equidem, & sua pro eo laus ingenioso Auctori. Ibi qui voluerit, inveniet, & vel probabit, vel rejiciendum judicabit. Sed Sectione 9. n. 1. id tradit, quod nostræ
videtur adversari doctrinæ de actu simul tendente in pœnitentiam & permissionem, dum ait falsò putasse nonnullos ex Junioribus, licet Deus non possit efficaciter intendere pœniten|tiam ante prævisionem peccati, posse tamen ante præscientiam peccati ut absolutè futuri per eumdem actum indivisibilem virtualiter intendere pœnitentiam, & caussare media requisita ut existat peccatum. Contra quod arguit ex eo quòd Deus in hac sententia applicaret auxilium ex fine carentiæ peccati, & pariter efficaciter vellet pœnitentiam, & applicaret media ad carentiam pœnitentiæ. Non enim caussatur illud auxilium absque vera intentione boni operis, & carentiæ peccati. Prætereà Deus per eamdem voluntatem executivam auxilij amat efficaciter pœnitentiam: ergo nequit intendere bonum opus, nec conferre auxilium ex fine illius. Probatur Consequentia: quia eadem voluntas nequit esse efficaciter executiva, & aliàs versari inefficaciter circa bonum opus, per cujus inefficaciæ cognitionem illa dispositio regulatur. Sic argumentum Auctoris ad formam redigo clariorem. Sed quidem quidquid alij circa simultaneam
illam voluntatem dicant, sententiæ propriæ non obstat: neque ratio adducta convincit, quin cum affectu efficaci pœnitentiæ stare potest affectus erga auxilium congruum, ut homo illum reddat congruum juxta ipsum operando, & sic absolutè non sit pœnitentia, quia licet sit impossibile Dei voluntatem efficacem frustrari, illa impossibilitas in libera hominis voluntate fundatur, cujus operatio prævisa est per scientiam mediam, & ea supposita positum decretum circa pœnitentiam, quod potuit benè operando penitus impediri. Itaque sincerus Dei affectus erga operationem stat eo modo, quo pręvisusprævisus est sub cōditioneconditione, & ita superveniente affectu circa pœnitentiāpœnitentiam nihil minus habetur, & res procedit ac si talis voluntas non sit, ut sit illius sensus: Ego tibi auxilium pro recta operatione confero, desiderans ut rectè opereris: sed quia video te non bene operaturum, de remedio pœnitentiæ provideo. In quo implicatio apparet nulla. Itaque licet Deo pœnitentia placeat ex suppositione peccati, magis placeret operatio, pro qua confertur auxilium, quia illa est bonum simpliciter, quod non habet pœnitentia, unde neque homo illam absolutè desiderare potest. Unde cùm communiter petimus mortem cum pœnitentia, ideò est, quia supponimus nos habere & habituros peccata. Totum hoc autem continetur in unico actu, qui æquivalet pluribus, quem non implicat simul esse efficacem & inefficacem circa diversa, ut constat in voluntate ipsa conferendi auxilium inefficax, quæ circa collationem auxilij efficax est, inefficax tamen circa effectum.
723
*Sed subintrat hîc doctrina alia ejus
dem Auctoris, de qua Disputat. 11. Sect. 3. & seqq. ubi multis contendit Deum non posse applicare auxilia efficacia ex sincero affectu nostri boni operis, dum positivè intelligitur præscire infallibiliter inefficaciam illorum auxiliorum, unde neque de facto sic illa conferre: ad id enim quod certò non futurum scitur, nequeunt media prudenter applicari, ut de eo, cui reveleretur ejus æterna damnatio, communis sententia firmat. Unde Sect. 7. ostendit signum esse quoddam, in quo Deus præscindens à cognitione inefficaciæ auxilia decernit. Qui philosophandi modus videri non immerito parùm consentaneus possit: dum scilicet auxiliorum largitio tantoperè incongrua & & Dei benignitate sincera, ac benigna sinceritate indigna judicatur, si cognoscens eorum qualitatem conferat, cùm aliàs Deum illam scire nequeat dubitari. Ex multitudine enim rationum pro insinceritate audientium aut lectorum mens imbuitur, & cùm ad explicationem devenitur, & illa aut non percipitur, quia revera difficilis est, aut uti falsa respuitur, in periculum non leve sinistrè de Deo sentiendi incurritur. Quæ ergo labefactare fidem aut pietatem possunt nimis urgenda & premenda non sunt, sed sufficienter propositis explicatio est luculenta & solidis firmata fundamentis exhibenda. Circa quod magis exacuendum ingenium, quàm pro novis difficultatibus inveniendis, quibus mysteria fidei difficiliora creditu demonstrentur.
724
*Ostendit quidem doctus Pater sig
Contra illum arguitur.
num aliquod, in quo Deus non agnoscatur cognoscens auxiliorum inefficaciam: at revera illam cognoscit; ergo revera sciens & volens auxilia hujusmodi tribuit: ergo revera non sincera & candida voluntate. Deinde Deus post cognitionem necessariam possibilium immediatè cognoscit futura sub conditione, ut superius arguebamus contra decretum disiunctivum nu. 717. quod ex eodem fundamento inveni posteà à P. Esperza rejectum Quæst. 24. Arti. 1. ad 2. Ergo & supponitur cognitio illa ad voluntatem conferendi auxilia incongrua, quæ talia per scientiam mediam cognoscuntur. Neque enim potestati Dei subest anteponere aut postponere ordinem objectorum, quem ipsa necessariò habent, unde neque scientiam visionis priorem cōparationecomparatione scientiæ simplicis intelligentiæ, & sic contingentia priora reddere necessarijs, aut saltem simultanea. Quomodo etiam poterit hæretico arguenti rationibus illis, quas ex citato Auctore desumet, ut de more illis est, subtilitatibus illis & argutijs satisfieri, quas neque Catholici, & pij, & docti etiam admittant?
725
*Quomodo ergo respondendum? di
Opportuna responsio.
cendo utique Deum sincerissimo affectu auxilia etiam inefficacia præbere, ea talia cognoscentem, quia ex se effectum habere possunt, &, ut nuper dicebamus, Deo fore gratissimum, si effectum à se desideratum obtinerent. Neque obstare cognitionem carentiæ illius, quia ille non se habet ex parte Dei, sed ex parte creatæ voluntatis, cui oportet de necessariis præsidijs ad salutem providere. Cur autem cùm possit præbere congrua, incongrua præbeat, ad profunditatem divinorum judiciorum referendum est cum Divis Paulo & Augustino, ac sacris alijs Doctoribus; quod & hæretici negare nequeunt sacras Scripturas admittentes. Et ita opportunior est illa responsio, quàm nonnullæ aliquæ, quas illi possint tradere. Cùm alias nullam ipsi reddere possint, quæ non levis, frivola, & Deo injuriosa non sit, ut in præsenti caussa; ex | fundamentis enim indicatis Deum ad peccandum necessitare confingunt; & vim meritoriam bonis operibus detrahunt, utpotè ex necessitate confectis, & sic alia. Fateor veritates esse aliquas nimis arcanas in divinis, quæ à Doctoribus explicari solent subtilibus, & argutijs plenis ratiocinationibus, quales sunt quæ ad generationem Verbi pertinent, & ad actus liberos, ac sic aliæ. Fateor inquam, sed nullus est, qui veritates dictas novis difficultatibus obruat, ut tandem rationem aliquam parùm verosimilem, & ita improbandam exhibeat; sed difficultate omnibus perspecta proposita, explicationem pro suo captu in spiritu humilitatis adornat, ad solida potiùs, quàm ad subtilia prudenter attentus. Sit ergo Scotus titulo subtilis insignis: sed illum non ipsi Doctor Angelicus invidebit, & ipse cum profunditate solidus, & cum sobrietate subtilis.
726
*P. Ortega Disput. 4. Quæst. 3. Certa
Quid P. Ortega.
mine 3. præfiniri posse pœnitentiam asserit, & argumento de necessaria volitione peccati respondet ex quadam doctrina P. Vasquez Tomo 1. in 1. 2. Disputat. 4. Cap. 2. ubi probat proximiora media non habere rationem finis, neque exercere finis caussalitatem respectu mediorum remotiorum. Hinc longo discursu deducit non esse necessariò amandum peccatum, licèt rationem aliquam medij videatur habere, quia ad summum rationem medij proximioris habet respectu gloriæ, ad cujus consecutionem aliorum interventione conducit. Unde concludit Patrem Vasquez principij hujus & Aristotelici & sui immemorem tantùm argumento huic suo tribuisse, ut eo in primis convictus in negātemnegantem sententiam ierit, Doctosq́ue alios memoratos secum traxerit, nec parum negotij an
Ejus discursus improbatus.
tecessoribus nostris affirmantis etiam patronis facesserit. Quæ quidem non sine injuria Doctoris tanti prolata sunt, & ex non intellecta ipsius mente & doctrina constat prodijsse. Licet enim pro neganda ratione effectus in permissione admittenda non sint, quia stare illa sine volitione absoluta pœnitentiæ potest, ut in Problemate demonstratum; quatenus verò ex volitione pœnitentiæ antecedente peccati prævisionem, illius amorem futurum esse contendit, optimè est philosophatus, nec suum illud principium deseruit de amore mediorum, in quo est incursa deceptio. Quando enim ille cum Aristotele probat media non amari nisi propter finem, mediorum amorem non negat, sed affirmat illum esse relatum ad finem, & ita non exercere munus caussæ finalis. In quo quidem probabiliter procedit, siquidem multi, ex quibus aliquos retulit Cap. 1. contrarium sentiunt. Ipsum utile non potest absolutè amari,
P. Vasquez.
sed relatè, quæ sunt illius verba ibidem inculcata. Iuxta illius ergo mentem si pœnitentia amatur ut finis permissionis, etiam & peccatum licet relatè. Atqui hoc etiam modò amari absolutè repugnat Deo: ergo rectè & consequenter ad propriam doctrinam argumentatus ille, sicuti & eum secuti quoad modum absolutæ prædefinitionis. Responsio ergo Auctoris præfati nullius momenti est, neque plausibilis, sed improbanda, ex minimè opportuno verborum apparatu. Id autem quod juxta præfatam philosophiam inconveniens emergit, juxta aliorum sententiam, qui in medijs finalizationem agnoscunt, evidentiùs apparet: ut scilicet nullo modo possit amari peccatum: unde argumentum neutrius ex prædictis sententiæ obtentu potest infirmari.
Loading...