*Quòd autem acquirere dominium possit
quando in eius conspectu ponitur, & illud statim
in Regem transferre, non est profectò impossibile, sicut neque iniustum, si statuto vendat pretio
ementi Regi, & per ministros suos receptionem
mercis, & solutionem exequenti. Vbi & Gubernator duplicem agere personam potest, & priuatæ vendentis, & Regio nomine soluentis, vt alias
accidere solet; & in materia, in qua sumus, Quæstor debita à creditoribus emens personam Quæstoris non agit, cùm tamen soluens Quæstorem
agat, & sic alij in Officio constituti. Est ergo hoc
Admittitur vt probabilis.
satis verosimile & probabile, licet à quodam sublimi Magistratu reprobatum, vtpotè quibusdam
dispositionibus eius aduersum, non ita tamen, vt
credo, circa conscientiæ forum arbitrato. Et quidem contractus, qui Reipublicæ probantur vtiles, & manifestam non præseferunt turpitudinem, non facile condemnandi sunt, præsertim si
à viris timoratæ conscientiæ peragi videantur:
pro quo consulenda ea, quæ à Nobis sunt dicta
Tomo 1.
Thesauri Tit. 9.
n. 47. Ex eo autem quòd
Prætoribus sit prohibita contractatio, idque ab
eisdem iuramento firmatum, quomodo non possit
esse obstaculum, constat ex dictis ibidem
Tit. 6.
Cap. 1. In eo siquidem nulla admiscetur iniustitia,
nihilque in præiudicium Indorum committitur,
quod maximè in prohibitione dicta, & iuramenti
adiectione videtur attendi, cùm potiùs, vt vidimus, commodo eorum militet, dum pecunia suppetit compensandis eorum laboribus profutura.
Iuramentum autem talia non remouet, nec illis
esset remouendis idoneum, sed contra Regiam
mentem in id intentam, vt remotis Vassallorum
vexationibus, ea quæ ipsis, & Regiæ pariter Maiestati vtilia esse possint, à Gubernatoribus curentur, foueantur, protegantur. Pro quo deseruire
potest id quod habet P. Molina
Tomo 2.
Disp. 507.
vers.
Deinde obseruo, de lege quadam locutus ex
Hispanicis prohibente cambium ab vno loco Regnorum Hispaniæ ad locum alium Coronæ Castellæ 8. scilicet
Tit. 18.
Lib. 5.
nouæ Recopilat. de
qua statim, quatenus ad Indias spectare potest.