CIRCA SECTIONEM XXXI. Ad varias illa materias spectat, pro quibus & distincta Problemata. Sit ergo circa Primum

§. I.

§. I.

Quomodo natura divina videri sine Personis queat.
872
*DIctum quidem & probatum videri
posse, sed non è contra. Contra quod acriter depugnat P. Bonæ-Spei Tomo 1. Tract. 1. Disput. 4. Dub. 5. junctis ijs, quæ habet Disput. 3. Dub. 1. Resolut. 1. 2. & 3. ex principio illo suo Nominalium genuino tollentium omnem inter realiter identificata, & in Deo præsertim, distinctionem, in quo & alios, quos sequi potuit, habuit assertores. Et ille quidem ex summa Dei simplicitate arguit, nihil moratus contradictoria illa de communicata essentia, & non personalitate: producta personalitate & non essentia, & nonnulla alia, id enim non ad distinctionem, sed ad profunditatem & ineffabilitatem mysterij referendum est, quod tradit fides, cùm aliàs eadem fides tradat summam Dei simplicitatem. Et indignum quodammodo reputat profunditate mysterij distinctiones pro illo explicando quærere, quibus illud facilius reddatur, cùm ejus debeat summa profunditas & ineffabilitas prædicari. In quo quidem ego, ut sæpè admonui, contraria penitus gradior via, eam semper meliorem Theologiam reputans, qua mysteria fidei faciliora intellectu redduntur, salvis ejusdem | fidei principijs. Ideò enim Theologia adinventa, & principijs fidei naturalia principia conjuncta, ut faciliora quidem mysteria Christianæ religionis appareant. Quod equidem cum eorum injuria factum existimare, non solùm esset ridiculum, sed egregiè temerarium & sacrilegum. Iuxta fidei quidem dogmata Deus simplicissimus est, quia nulla in illo compositio, quæ quidem locum non habet, ubi est identitas realis. Ea autem admissa, quidquid ad formalitates spectat, sine injuria, immò cum magna Divinitatis gloria proclamatur. Id quod facili discursu convincitur. Nam licet Deus summè simplex sit, distinctionem Personarum admittit: Ergo distinctio talis non obstat summæ simplicitati. Tunc sic: Ergo & aliqualis distinctio concernens mysterium dictum, & stans cum reali identitate non obstabit summæ simplicitati. Sicut igitur quòd distinctio non obstet summæ simplicitati ad mysterij est altitudinem & profunditatem referendum, ita etiam quod ad formalem distinctionem spectat: & sicut distinctio prior est Deo gloriosa, ita est de formali ad illam spectante rationabiliter sentiendum.
873
*Hinc est ut licet Patrum multi, ex
quibus nonnullos adducit citatus Scriptor Resolut. 1. cit. Disputat. 3. identitatem in Deo omnimodam videantur asserere, alij distinctionem non obscurè indicant, de formali quidem accipiendi, ut unum & alterum in illo agnoscere debeamus. Sufficiat modò Edictum Iustiniani Imperatoris, de quo n. 762. & apud citatum Scriptorem magnam habet auctoritatem, sic enim in illo: Quoniam non est idem na
Edictum Iustiniani.
tura & subsistentia: omnes enim SS. Patres consonanter nos docent aliud esse naturam, sive substantiam, aut formam, aliud subsistentiam, seu personam &c. Videantur alia Sect. 21. Problem. 3. §. 2 Et ratio D. ThomęThomæ pro distinctione Processionum Sect. 17. Probl. 8. §. 4. Ibi, Secundùm horum propriam rationem &c. scilicet intellectus & voluntatis, ut distinctorum quidem à natura juxta quod discursus S. Doctoris procedit. Vnde ex parte hujus unitatis non potest concipi propria ratio hujus proceßionis, vel illius, secundùm quam una distinguitur ab alia. Quæ sunt illius verba. Circa quod citatus Scriptor satis exactas & solidas aliquorum impugnationes habet quarumdam explicationum, quæ apud doctos Recentiores extant, dum nulla distinctione formali aut virtuali admissa, distinctionem processionum conantur declarare, sensu satis implicato. Quod dum præstat, meliora profectò erat ille daturus, quod tamen non ita feliciter accidit, ut ex dictis habetur manifestum, dum animosus athleta contra Thomistas, Scotistas, & Patres Societatis se clamat pronuntiare. Manus ergo ejus contra omnes, sed manus etiam omnium contra eum, unde non est opus ut nostras ampliùs exeramus.
§. II.

§. II.

Divinarum Personarum visio quomodo ad Beatitudinis substantiam spectet.
874
*STabilitum id Problem. 2. commoda
explicatione. Circa quod P. BonæSpei Tomo 1. Disput. 4. citata, Dub. 6. absolutè consentit sine aliqua distinctione, & probat, quia objectum beatitudinis summè beare & oblectare debet, quod non staret in visa Trinitate, & quia visio beatifica succedit fidei. Post hæc sic objicit: Deus Trinus & unus non est beatitudinis Dei Patris objectum: ergo multò minùs creaturarum beatarum. Probatur Assumptum, quia Pater priùs origine quàm Filium generaret fuit perfectissimè beatus: Atqui hoc non visione Personalitatis Filij, sed ratione præscindente inter naturam & Personalitatem Filij: Ergo &c. Probatur Minor pro utrâque parte, quia in illo priori originis nondum erat Filij Personalitas: Ergo &c. Respondet negando Antecedens: ad ejus verò probationem concessa Majore, negat Minorem pro utraque parte, & ad ejus probationem inquit Personalitatem Filij in illo priori originis nondum esse, non esse illam, nondum esse simpliciter, ut supponitur, & hoc sensu negat Assumptum: sed est illam non esse principium istiusmodi originis: & hoc sensu concedit Assumptum. Sed id non obstare ait, ne simul eodem indivisibilissimo instanti Verbum sit ratione Personalitatis principiatum.
875
*Sic ille respondet, & non quidem ita
expeditè, ut quiescere in ejus responsione animus stimulatus difficultate possit. Et ubi dicitur, Non esse illam nondum esse simpliciter, videtur typographicus error, aut aliundè veniens, irrepsisse. cùm non Illam, sed Illud, dici debuisset, ut sit sensus, cùm dicitur non esse Personalitatem in priori originis, illud non esse, non esse simpliciter tale, cùm sit tantùm originis, quatenus Personalitas Filij non est principium suæ originis, cùm tamen in eodem instanti omnino indivisibili est principiatus. Unde clariùs respondendum, negatione Antecedentis, & ad probationem, negatione Minoris ut supra, statuendo firmiter Patrem fuisse perfectissimè beatum, & ad illius probationem, cùm dicitur quòd in illo priori originis nondum erat Filij Personalitas, id negandum cum supposito, supponitur enim prioritatem originis esse prioritatem in quo, cum tantùm sit à quo. Quam & esse vocandam prioritatem docti aliqui Scriptores affirmant, ne æquivocationibus hujusmodi, ex una ad aliam non sine inconvenienti, ut in argumento, transeatur. Sed sustinendus talis loquendi modus cum debita explicatione, & statuenda in quocumque rationis etiam instanti perfectissima Patris beatitudo.
876
*Sed ex eo quod hæc juxta probabi
lissimam sententiam non solùm actum intellectus, sed etiam voluntatis includat, aliqua oriri potest difficultas: Nam Pater non est diverso | genere beatitudinis beatus quàm Filius: Atqui Filius ut talis non est beatus: ergo neque Pater ut Pater. Major videtur certa, quia Pater communicat Filio eamdem beatitudinem, qua ipse beatus, & non est perfectio relativa. Minor autem ostenditur: Nam Pater ex primaria ratione productionis communicat Filio sapientiam, cùm præcedat per intellectum, & ita quæ ad voluntatem spectant, posteriora sunt: Ergo non est beatus secundùm quod Filius est, & ita neque Pater ut talis. Ad quod quidem respondeo concessa Majore negando Minorem, & ad probationem dico Filium quidem per intellectum procedere, sed hujusmodi processione communicari ipsi etiam quæ ad voluntatem spectant: utpotè naturæ essentialia secundùm physicam constitutionem, juxta dicta Tomo 1. Sect. 2. Probl. 3. Pro quo & faciunt dicta Sect. 17. Probl. 11. & suprà nu. 776. & seqq. Itaque voluntas, quæ in exercitio actualis amoris consistit, Filio simul cum sapientia communicatur, eo modo, quo utroque est in Patre, licet quoad modum sit diversitas aliqua ibidem explicata.
877
*Licet autem voluntatis actus aliquo
Notanda pro eo doctrina.
modo actum intellectus præsupponat, id non tollit absolutam coexistentiam, quia est prioritas quasi originis, cùm intellectio actum voluntatis essentialiter exigat, quasi compartem suam in naturæ constitutione, unde aliquomodo majoris necessitatis gradu, quàm natura exigat relationes, cùm istæ ad constitutionem non concurrant, & tamen dicamus esse in eodem indivisibili instanti, nullum enim est caput, unde oporteat prioritatem aliam quàm originis admittere, cùm fœcunditas radicalis sit etiam perfectio essentialis, & quidem simpliciter simplex, cùm sit melior ipsa, quàm non ipsa.
§. III.

§. III.

Circa neceßitatem fidei SS. Trinitatis.
878
*DIctum de hoc Problem. 3. & ex præ
fesso etiam in Auctario Thesauri Indici Tomo 2. Parte 5. n. 157. & seqq. ubi firmavi non esse de necessitate medij, quod præter ibi citatos tenent P. Herincx Tomo 3. Disput. 7. Quæst. 6. P. Bonæ-Spei Tomo 3. Disput. 7. de fide Dub. 1. Resolut. 3. qui de mysterio Incarnationis idem affirmant, & doctè probant. Sed insurgit ex adverso P. Philippus à SS. Trinitate Tomo 3. Disput. 4. de fide Dub. 6. ubi asserit in
Vt obstet modernus Auctor.
lege gratiæ esse necessarium necessitate præcepti explicitè credere mysterium SS. Trinitatis, & etiam necessitate medij post sufficientem Evangelij prædicationem. Quod & probat, sed non equidem validioribus fundamentis, quam P. Josephus de Acosta, quæ à Nobis non multo negotio dissoluta. Cùm & pro eo sufficiant, quæ in Problemate dicta.
879
*Sed quidem dum ille argumentis re
Qui impugnatur.
spondet, id habet, quod neutiquàm videtur terminis proprijs quæstionis præsentis conformari. Iuxta receptissimam enim Theologorum doctrinam illud dicitur esse de necessitate medij sine quo finis nequit obtineri: ideò enim & medij dicitur, quia necessarium est respectu finis. Inde est ut non nisi miraculosè possit sine illo finis obtineri. Atqui præfatus Scriptor omnes particulares, quibus non fuerit facta sufficiens Evangelij promulgatio, salutem posse consequi, affirmat. Atqui ex hoc tantum arguitur necessitas præcepti. Nam quod de præcepto est, quo ignorato nullum salutis impedimentum emergit, si proponatur, & intimetur, nec tamen impleatur, cum æternæ salutis consecutione stare nequit: nec tamen proptereà de necessitate medij dicitur. Præterea si post promulgatum Evangelium, is qui audivit, ad alia ante assensum præstitum divertatur, & interim subitaneo correptus morbo actum contritionis eliciat, auditi mysterij Trinitatis immemor, & sic moriatur, quid de illo dicemus? Damnabitúrne? Minimè, quia actum contritionis habuit, cui est justificatio promissa. Erit ergo salvus, & ita stare poterit etiam respectu eorum, quibus est facta sufficiens promulgatio, non esse fidem mysterij, de necessitate medij.
880
*Addit Auctor, quod cùm rari sint ij,
Ejus improbanda responsio.
qui non baptizati se in primo instanti usus rationis (ex eo enim formatũformatum fuerat argumentum juxta D. Thomæ sententiam) debitè in Deum convertant, & justificentur à peccato originali: illi verò qui sic privilegiati ad Deum convertuntur & justificantur, tunc etiam privilegio illuminantur interiùs à Deo de mysterio SS. Trinitatis, & alijs necessarijs, quæ tunc explicitè credunt. Sic ille philosophatur: sed minùs favorabiliter pro sententia D. Thomæ, dum conversionem pervenientium ad statum usus rationis constituit miraculosam, ex quo habetur non esse obligationem ad illam, ut est mafestum, nemo enim ad id tenetur, quod sine miraculo præstari nequit. Deinde miracula confingere, est hallucinari, & sine solido loqui fundamento, ut in Problemate dictum. Quod si non dicantur miracula, sed ad providentiam non ita ordinariam referantur, fit ex eo, quod nuper dicebamus, non esse dicendam fidem hujusmodi de necessitate medij, cùm sine illa stare salus æterna queat, denegato eo, quod extraordinarium est, & relicta in habente actũactum contritionis fide ad illum sufficiente, huic enim & gratia & gloria infallabiliter conferendæ. Et quidem cùm id ad salutem sufficiat, & talibus non sit facta promulgatio, nulla est ratio, propter quam credi debeat illis pro mysterio Trinitatis illustrationem raram tribuendam, cùm ad illam minimè teneantur.
881
*Ubi quidem non est cur doctrina tradita ad non baptizatos penitus adstringatur, licet in istis habitum fidei debeamus agnoscere: nam Symbolum D. Athanasij, cujus auctoritatibus decertat Auctor, de actuali fide procedunt: potest autem contingere, ut baptizatus in infantia post usum rationis mortaliter delinquat, & sine cognitione explicita Trinitatis habeat actum contritionis; cur enim accidere nequeat, cùm in non baptizato illud admittatur? Et verò ex defectu instructionis | posse defectum talem occurrere, ita est manifestum, ut nulla sit opus probatione. Nihil ergo obtinet dictus & doctus Pater sua illa ratiocinatione.
882
*Circa id quod diximus de illo, cui pro
poneretur mysterium Trinitatis, & ad alia diverteretur, opponi potest id, quod habet P. Bonæ-Spei suprà n. 44. ubi circa obligationem exercendi actum fidei affirmat obligare præceptum quàm primùm fidei objectum sic est propositum, ut moraliter non censeatur ulla esse actum fidei differendi occasio. Non ergo stare poterit inculpabilis diversio. Sed quidem hoc non videtur obstare, quia etiamsi obligationem illam per se loquendo admittamus, illius tamen potest ignorantia aut inconsideratio subesse, juxta ea, quæ habet Auctor ipse n. 52. cum P. Oviedo & alijs. Neque illius ratio convincit ex eo ducta quòd licet Ecclesia obligationem pœnitentiæ circa tempus Paschatis determinaverit: fidei verò reliquit juri naturæ determinatam tempore jam dicto: quandoquidem natura dictat auctorem suum & conservatorem, ac ea, quæ sunt ad vitam supernaturalem, saltem necessitate medij necessaria, esse statim, ac sunt proposita, firma fide agnoscenda. Non inquam convincit, quia id non tollit ratione alicujus ignorantiæ aut inconsiderationis fidei assensum quandoque differri. Immò etsi quis velit ut firmior assensus sit, ampliorem considerationem adhibere: neque enim juri naturæ ullatenus contradicit. Et quidem non videtur exacta ratio discriminis in pœnitentia reddi, quia jus naturæ etiam dictat, ut qui mortale crimen admisit, statim ab eo statu debeat exire, & Deum placare, quem offendit, ac ipsi pro offensa satisfacere. Si autem hoc dilationem aliquam admittit, cur non & quod ad fidem mysterij profundissimi spectat? In quo quidem Ecclesia, cùm ad actus inter nos spectet, se non intromittit, sicut neque in ordine ad contritionem, quidquid jus naturæ dictet: præcipit autem Confessionem, quia actus exterior est, sed non utcumque, verùm quatenus à Christo instituta, ut Sacramentalis inquam, & ita cum debito dolore, pro ea, quæ ipsi est à Christo potestas impartita. Et quidem sicut præcipitur fides, ita & Baptismus, quem tamen differre aliquamdiu licet, in quo & professio SS. Trinitatis adhibetur.
§. IV.

§. IV.

Fides erga mysterium SS. Trinitatis qualis in Angelis.
883
*PRobata illa Problem. 4. circa quam non
pauca, neque, ut arbitror, inutilia, aut vulgaria: circa quod tamen P. Herincx Tomo 1. Disput. 5. de Angelis nu. 11. aliquatenus adversatur, dum ait fidem Angelicam esse evidentem in attestante, ut colligitur præter plures alios, ex D. Bonaventura in 3. dist. 23. arti. 2. q. 3. in Corpore docente quòd Angeli à prima conditione sua habuerunt cognitionem aliquam de articulis pertinentibus ad Trinitatem, quæ tamen non meretur dici fides, immò potiùs cognitio contemplationis propter absentiam ænigmatis, scilicet propter præfatam in attestante evidentiam, quæ tamen in rigore non repugnat fidei: nos enim invicem loquimur, & credimus, similiter Angeli: & tamen evidenter cognoscimus testimonium loquentis. Quare etsi fortasse fides Angelorum potuisset non esse evidens in attestante, sicut nostra; tamen ad dignitatem Angelicam pertinebat ut evidenter intelligerent revelationem sive locutionem esse à Deo. Ex quo consequens est Angelos non fuisse meritos per actum fidei: nisi quis dicat præter mysteria ipsis revelata evidenter in attestante, alia fuisse ipsis revelata obscuriùs, & horum credulitate per voluntatem imperata potuisse mereri. Sic dictus Scriptor. Et ab hoc ultimo incipiendo rogo cur Deus erga Angelos non se ita gerat ut eorum dignitas postulat, sed obscurius mysteria multa revelet? Dicetur equidem id ita disponi, ut locus meritis relinquatur. Tunc sic. Ergo revelatio obscura, ut Angeli mereri possint non est contra illorum dignitatem. Ex quo & fit concedendam illam erga articulos pertinentes ad mysterium SS. Trinitatis, in quo fides principaliùs & excellentiùs, & ita cum majori cumulo meritorum exercetur. Deinde similitudo adducta ex mutua inter nos locutione, non congruit, quia agnoscens loquentem in eo veracitatem infallibilem non agnoscit, quia omnis homo mendax. Eatenus verò aptari potest, ut sicut audiens loquentem & testantem aliquid, & loquentem & rem testatam humana fide cognoscit: ita & Deus agnosci loquens potest, & quia verax evidenter agnoscitur, res etiam, quam testatur, evidenter penetratur. Habet prætereà modus ille philosophandi contra se communem Theologorum sensum, & valde urgentem rationem, ut minimè sit Angelis neganda fides, ne etiam decrescat meritum, & in eo servetur communis modus dirigendi ad beatitudinem creaturas rationales.
884
*Pro quo opportunè succurrit id, quod
Instauratur probatio.
habet P. Esparza Tomo 1. Lib. 2. Quæst. 27. Arti. 6. ubi in ordine ad obtinendam beatitudinem respectu Angeli quid esset necessarium exponens, inter alia sic ait: Alterum est non potuisse Angelum pervenire ad beatitudinem supernatura
P. Esparza.
lem, nisi per magnam & eximiam demißionem & humiliationem, & quoad intellectum, & quoad voluntatem. Quoad intellectum quidem, quia oportebat captivare intellectum in obsequium fidei, amplectendo mysteria difficillima, quale in primis est mysterium Sanctißimæ Trinitatis respectu omnis intellectus creati adhuc viatoris, ut innotuit Quæst. 38. de Deo, amplectendo verò ea mysteria firmißimè, & super omnia, cùm tamen proponerentur obscurè, & absque argumento evidenter convincente. Quod patet esse opus humilitatis eximiæ, & valde repugnans naturali inclinationi intellectus cujus vis &c. His ergo eximijs meritis Angeli fraudarentur, quod est prorsus inverosimile: & debuerint quidem multiplicari, quandoquidem illorum via brevissima fuit.
885
*Circa quod P. Bonæ-Spei consuli po
test Tomo 3. Disput. 13. de Angelis, ubi dubitationi respondet, quomodo Angeli adeò brevi durationis spatio tantoperè ingentia potuerint congregare merita, quibus commensuraretur etiam gloria, talia enim oportet credere, sic enim à majori hominum beatorum parte non superantur, cùm tamen superandos esse cumulus meritorum hominum compelleret affirmare, quod non est verosimile, sic dicens: Ratio hæc communiter datur, quia potuissent Angeli in
P. BonæSpei.
tensißimos duos actus, præstantiores omnibus hominum actibus elicere, & sic intentione sui actus brevitatem suæ viæ compensare. Sed rationem istam non probo, quia vix credere possum, gratiam actualem Angelorum, (ex qua operati sunt) fuisse infinitè intensam, & sic propemodùm infinitè intensiorem gratiâ Sanctis Religiosis primò collata, deinde per S. Sacramenta ex opere operato, & per alia operantis opera multùm ad aucta. Quare aliam aßigno, videlicet, quia primo instanti multos valde actus multiplicatis intentionibus sive motivis, elicuerunt, & eos instantibus singulis nova quodammodo libertate continuantes renovarunt: Sicque tantùm poterant brevi tempore mereri, quantùm homines longo, quia tardiùs, & non ita multiplicatis intentionibus sive motivis operantur. Hæc ille, Juxta quæ stat bellè id, quod de fidei merito, & virtutum adjacentium, præsertim respectu Sanctissimæ Trinitatis dicebamus.
886
*Et citatus quidem P. Esparza suprà
Discursus P. Esparzæ.
Quæst. 23. Arti. 1. ad 4. tenens evidentiam in attestante obstare rationi propriæ fidei, cùm sit illi propria obscuritas, unde evidentiam hujusmodi negandam Angelis, ad difficultatem, quęquæ pro obscuritate occurrit, eo quòd necessarium sit loqui Deum, respondet omnipotenti virtuti Dei non deesse modum, quo intellectum quemlibet creatum obliget ad credendum firmissimè, quæ ipse dicit, quantumlibet non cognoscatur evidenter ipsum dicere, sed tantùm evidenter cognoscatur esse credibile quòd non alius loquatur, quàm Deus ipse, sicut respectu hominum accidit, sed quia hoc minùs sufficiens videbatur, aliquid adjicit Lib. 6. Quæst. 19. Arti. 2. dicens Angelum supremum habuisse immediatam à Deo notitiam rerum supernaturalium, quam ceteris ipse communicaret, non tamen ipsam accepisse à Deo immediatè manifestante se, suamq́ue internam locutionem, sed reddendo credibile se esse auctorem locutionis per effectus, & indicia supernaturalia, ad eum modum, quo fit respectu hominum. Nempe assensus existentiæ revelationis divinæ conceptus ex vi ejusmodi effectuum ac indiciorum tamquàm ex motivo immediato assentiendi est fides coacta propria Dæmonum, non illa laudabilis & proprijssimè talis propria fidelium & Angelorum, ut tradit ex professo D. Thomas 2. 2. q. 5. arti. 2. consentiente ibidem Cajetano. Sic doctus Pater.
887
*In quo quidem non modica est diffi
Quæ in illo difficultas.
cultas: loquamur enim de mysterio nostro Sanctissimæ Trinitatis, quod est primo Angelo revelatum. Pro eo quidem revelatio statuenda est Dei ita testantis. Et cum proportione, ut dicitur, loquendo de modo, quem Deus servat in nostra fide fundanda & firmanda, effectus debent esse supernaturales, quibus certò sibi Angelus persuadeat locutum sic Deum. Atqui in fidei nostræ processu præter effectus supernaturales est ipsa Dei attestatio, cujus firmitas effectibus dictis stabilitur, ut constat, nam Christo revelante mysterium secuta sunt mi
Matthiæ, & Marci ult.
racula: Baptizantes eos in nomine Patris &c. Et posteà: Signa autem eos, qui crediderint &c. Loquatur ergo Deus Angelo, & statuat, prius fundamentum credibilitatis. Qualis hæc locutio ab effectibus distincta? Equidem cùm sit futura certissima, & immediatè ab ipso, ut talis profectò cognoscenda, & ita evidenter etiam eum esse, qui loquitur, sicut Apostoli evidenter cognoverunt Christum loquentem, licet in eis locus fuerit fidei, quia Christum ut Deum evidenter non cognoverunt: Angelus verò non poterat non evidenter cognoscere Deum esse, qui loquebatur, quia idem ipse erat, qui supernaturales illos patrabat effectus, qui non dicuntur formalia motiva fidei supernaturalis, sed coactæ & dæmoniacæ.
888
*Res ergo hæc magis exactè videtur declaranda. Unde Auctor explicationi dictæ non videtur planè insistere: & ita Quæst. 24.
Amplior Auctoris explicatio.
ejusdem Lib. 6. Vers. Ad 5 ait Angelos non habuisse evidentiam in attestante, nec potuisse evidenter cognoscere quo pacto, aut quo auctore extitisset illa locutio, quæ revera erat Dei, & an esset, vel non esset in rerum natura, alius à Deo distinctus, qui sic loqueretur. Licet evidenter cognoscerent esse credibile absque formidine Deum esse ejus auctorem. Quod esse Deo possibile, licet non facilè explicetur per conceptus ultimò specificos, facilè tamen in universum concipitur cum assensu, & suadetur efficaciter exemplo locutionis ad homines. Suppetunt enim Deo totidem proportionales modi loquendi cum Angelis, atque nobiscum. In hunc ille modum, sed qui & obscurus ille, ut materięmateriæ congruat etiam obscuræ, sed quidem major in ea congruentia est, si pro claritate lux competens conquiratur. Quod à Nobis in Problemate accuratum, & an id simus consecuti, erunt forsitan qui benignè & amicabiliter arbitrentur. Et fortè nihil aliud
Vt stare queat.
sibi vult præfatus Scriptor, sed explicatio claudicat, cùm id, quod de fide eorum accipiendum est, qui primo revelationem accipiente præstant assensum, ad ipsum primò accipientem videtur extendere, cùm tamen diversa in illis ratio sit. Et quidem cùm adversus dicta & probata à Nobis apertè non sint, non est cur in eis convellendis immoremur, licet non inutile fuerit difficultatem ostendere, & modum explicationis convenientem præfatis adjecisse.
889
*Cardinalis Cajetanus circa citatum Ar
ticulum 1. Quæst. 5. multa habet pro doctrina S. Doctoris elucidanda: quæ quidem, sicut & illa, difficilia profectò sunt. Quia verò non vacat, nec juvat impugnationibus distineri, unum aliquid tantùm attingam, quod videtur assertis repugnare. Diximus enim fidem Mysterij Sanctissimæ Trinitatis Angelis adscribendam, ut magnis meritis sit locus, contra | quod id videtur stare, quod habet Vers. Ad hoc dicendum, sic locutus: Angelus autem de Deo ut revelante non habuit fidem sed scientiam, de revelatis autem primarijs saltem, ut Trinitate, & beatitudine supernaturali fidem habebat. Evidentia enim suæ cognitionis terminabatur ad Deum ut revelantem, & non ultra procedebat, nisi ad ejus correlativum, scilicet enuntiata, ut revelata, ut prædictum est. Ex hoc enim non videbat Deum esse Trinum, nec beatitudinem supernaturalem esse, sed credebat, quia Deus, qui non potest mentiri, ita dicebat sibi. Convictio autem intellectus ex evidentia testis veri non perducebat ad visionem attestatorum, sed ad credendum, vellet, nollet, illis. Hæc ille. Iuxta quæ esse potest fides minimè libera, & consequenter neque meritoria, circa mysterium Sanctissimæ Trinitatis. Sed quidem id minimè admittendum est, licet præfatus Scriptor videatur consequenter locutus: posita enim evidentia testificantis Dei, nulla est necessaria pia voluntatis affectio, & ita necessarius erit assensus. Sed hoc est à propria fidei ratione penitus alienum, unde D. Thomas suprà Quæst. 2. Arti. 9. tamquàm certum statuit fidem esse meritoriam ratione imperij voluntatis, sic enim in Corpore: Ipsum autem credere est actus intelle
ctus assentientis veritati divinæ ex imperio voluntatis à Deo motæ per gratiam: & sic subjacet libero arbitrio in ordine ad Deum. Vnde actus fidei potest esse meritorius. Sic S. Doctor: qui & Arti. 10. in Corp. ita scribit: Dicendum quòd sicut dictum est, actus fidei potest esse meritorius in quantùm subjacet voluntati, non solùm quantùm ad usum, sed etiam quantùm ad assensum. Sic ibi id confirmans quod dictum à Nobis n. 1410. actum fidei debere esse propriè talem per assensum. Usum autem vocat quando aliàs elicito utitur voluntas in ordine ad aliquem finem, cùm ex ejus imperio non sit elicitus, nec verò etiam sit propriè talis, licet testimonio videatur aliquomodo respondere.
890
*Habet autem in responsione ad 2. pe
Dubium ex illius doctrina.
culiarem doctrinam, quam oportet adnotare, sic enim ait: Vnde per tales rationes (non demonstrativas) non diminuitur meritum fidei, nec ratio fidei: sed rationes demonstrativæ inductæ ad ea, quæ sunt fidei præambula, non tamen ad articulos: etsi diminuant rationem fidei, quia faciunt esse apparens id, quod proponitur, non tamen diminuunt rationem charitatis, per quam voluntas est prompta ad ea credendum, etiamsi non apparerent, & ideò non diminuitur ratio meriti. Sic Doctor Angelicus, juxta quæ videtur dici posse cum evidentia revelationis stare posse fidei meritum, sicut juxta S. Doctorem stare potest cum rationibus evidentiam inducentibus, quatenus faciunt esse apparens, quod proponitur. Qui non penitus impediri ait assensum fidei, sed diminui, unde aliquomodo stare cum evidentia potest. Sed verò quod diminui asserit ita exponendum ut consonet ab eodem traditis diversis in locis, evidentiam scilicet cum fide non posse componi, præsertim quæ habetur per demonstrationem, de qua adducta doctrina procedit, & probat in speciali Quæst. 1. Arti. 5. De evidentia autem in attestante, licet P. Esparza affirmet eam negare: re tamen vera pro affirmatione magnum est fundamentum Arti. 1. Quæst. 5. citato, ut qui eum adire voluerit, facilè deprehendet. Sed quidem quod ad præsens institutum facit, ibidem manifestè fidem admittit, unde non sequitur ex solius charitatis affectu meritum desumendum. Et Nos quidem contra eos argumentati, qui merita inficiabantur ex eo quòd & fidem, unde & ex D. Thoma nihil contra nos, fidem adstruente, licet quoad evidentiam non videatur penitus adstipulari citato loco, cùm sit Nobis satis ex illius doctrina alibi conspicua receptissimum placitum comprobasse. Aliorum circa hoc considerationes omitto, crescente volumine, cùm non Commentarios scribam, sed eorum aliqualia supplementa, utilitatis aliquid allatura, Utinam & Sanctissimæ Trinitati gloriæ aliquid, quam vitâ propriâ habeo incomparabiliter chariorem.
§. V.

§. V.

Circa cultum Sanctißimæ Trinitatis.
891
*DE illo à nu. 1435. ubi modos reci
tandi Rosarij dedimus, quibus addendus is, quem habet Jacobus Merlus Horstius in Paradiso animæ Christianæ Sect. 1. Cap. 4. pag. 46. & sic procedit:
Præmisso Apostolorum Symbolo Credo &c. dic:
Pater de cælis Deus, miserere nobis.
Iacobus Merlus.
Fili Redemptor mundi Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
S. Trinitas unus Deus, miserere nobis.
Deinde Rosarium per tres Decades hoc modo decurres. Initio cujusque Decadis, seu ad tres majores globulos Rosarij leges Orationem Dominicam adiecto illo Hymno Angelico ex Apocal. 7. Benedictio, & claritas, & sapientia, & gratiarum actio, honor, virtus, & fortitudo Deo nostro in sæcula sæculorum. Ad singulos verò minores globulos legas verba trishagij Seraphici Isai. 6. & doxologi æ Ecclesiasticæ, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus. Gloria Patri, & Filio, & Spiritui, Sancto. Sicut erat in principio, & nunc, & semper, & in sæcula sæculorũsæculorum, Amen. Sic citatus Auctor citans pro hoc Exercitio P. Cornelium Isaiæ 6, scilicet v. 8. licet revera apud P. Cornelium alio modo Rosarium procedat, juxta dicta citato n. 1435. Sed est quidem nuper adductum, etsi brevius, satis profectò aptum fovendæ pietati, sicut & alia apud eumdem Auctorem. Nec omittendum quod habet P. Nadasi in Anno dierum memorabilium S. I. die 1. Martij ubi de Fratre Petro Basto, sic enim ibi, Fuit cùm à Deo petenti ecquod precum genus esset illi gratißimum, docuit ad majora grana Rosarij Symbolum Apostolorum, ad minora Gloria Patri &c. recitaret. Pergratum id Deo fore obsequium. Sic ille. Ubi & modus recitandi noster approbatur, futurus gratior additione Symboli.
892
*In eo autem recitandi modo, qui
à Nobis propositus, extat Ecclesiasticus hymnus:
Iam Sol recedit igneus,
Et quia Rosarium potest non serò recitari, adnotatum in margine ut dicatur Procedit. Sed quia potest summo manè etiam, dici poterit Propinquat, & quia jam orto, Recurrit. Quamquàm & tunc Procedit bellè cōsonetconsonet Psalmo 18. ubi illud: Et ipse tamquàm sponsus procedens de thalamo suo. v. 5. Ubi de rigore metrico non scrupulosè curandum. Et pro Procedit, adulta jam luce, stabit aptè Progressus. Sicut si noctu, Receßit. Quæ quidem pia erga sacratissimum mysterium affectio minimè molesta judicabit. Decet enim veros adoratores adorare Patrem, & pariter Filium, ac Spiritum sanctum in spiritu & veritate, de quo licet suprà profundiorem dederimus intellectum, eum etiam perspicuum debemus amplecti, ut in adoratione pura veritas inveniatur, & ita quæ unius sint temporis, neutiquàm alteri tribuantur. Mihi tamen ad mortis umbram omni obscuriorem nocte proparanti, licet quidem quàm verissimè dicere
Iam sol recedit igneus,
Sed & licet etiam SanctissimęSanctissimæ Trinitatis sperare lumen, gemitibus inenarrabilibus expetitum, quia dictante Spiritu, Trinitatis vinculo. Et cur non sperem, quando ille ipse qui postulat, postulatorum est fons, qui non poterit exhauriri? Rom. 8. v. 26.
Loading...