Et hanc etiam tertiam restituant Beneficiarij simplices onera habentibus: (corrige
habentes:
) quia
aut nulla habent, & tunc omnes fructus debent restituere, vt suprà n. 7.
aut sunt parui momenti illa onera, & ita pro illis illam tertiam pauperibus aut fabricæ persoluant: quòd si adeò exigua sint onera Beneficiorum simplicium, ego non solùm illam tertiam
imponerem, sed solùm vnam partem Beneficiario simplici relinquerem:
Sed in re incerta regula fixa dari
nequit, vnde prudentis Confessarij arbitrio cum eruditis assumpto relinquendum est. Sic ille
: in cuius
assertis id, quod de Dignitatibus dicitur, ad Indicos non est trahendum, eadem siquidem onera, quæ Canonici habent, vel si prærogatiuam
quampiam, ea tantæ considerationis non est, vt
pro statuenda differentia in ordine ad restitutionem debeat reputari. Deinde vers.
In Episcopis
error est manifestus, dum grauia opera pro leuibus, & leuia pro grauibus apponuntur. Postrema
autem resolutio satis est rationi consona, si posset
facilè deprehendi onerum quantitas; quod tamen
non ita euenit, vnde communes regulæ sine scrupulo poterunt obseruari.