SECTIO XI.

SECTIO XI.

De opinione ex horologijs, ex qua aduersi Auctoris insectatio.
85
*PAg. 148. n. 90. vt licitum vsum opinio
nis probabilis demoliatur. Sic arguit: Quia cùm horologia habeant vim opinionis probabilis liceret sequi modò hoc, modò illud successiuè sonans. Atqui hinc grauissima absurda sequuntur. Ergo &c. Maior patet, quia vtrauis illarum eligatur, practicè probabilis eligetur, & operans poterit ex oppositis practicis quam voluerit eligere electione liberè mutabili in æquè probabilem, quam primò eligere potuit, & non elegit, nam electio saltem primam afficit; non electio verò afficit quidem secundam, sed per meram negationem, quæ sicut nullius probabilitatem tolleret, si vtriusque non electio esset, sic probabilitatem tollit vnius tantùm non electæ, dum vna sola electa est, vt patet à simili: tam enim equus A quam equus B. est sufficiens ad equitandum: per hoc autem quod eligatur equus B. non electio equi A non tollit ab equo A. sufficientiam ad equitandum, quia vterque est sufficiens coniunctim, & solùm disiunctiuè, vt hic equorum A. vel B. est necessarius ad equitandum: tunc enim per electionem equi B. tollitur necessitas equi A. vt patet. Subsumptum autem seu Minorem probat propositis quæstiunculis
n. 93. & seqq. & Primò proponit casum de eo, qui die Sabbati, vt primum audiuit duodecimam noctis, comedit carnes, & postquàm satur excessit èex mensa, audiuit aliud horologium significans horam eamdem. Quo euentu rogat D. Cara
D. Caram.
muel in 1. parte Theologiæ fundament. num. 280. (in Editione 2. habetur num. 457. §. Propono) cur non possit, si velit, communicare, iuxta sententiam de vsu licito probabilium discursu formato, in quo, vt ille ait, quod possem aut negare, aut reprehendere, nihil inuenio. Proponit statim Cardinalis de Lugo responsionem id admittentis
Tomo de Sacramentis Disput. 15. Sect. 2. num. 47. dummodò non habuerit ab initio illum animum, sed per errorem processerit, posteà verò audito secundo horologio mutauerit mentem. Et sic post eam subdit: Hanc puto vnicam & veram solutionem, contra quam nihil poterit dici, quod sit forte, vel efficax.
86
*Si ergo verissima solutio est, ex ea fiet
argumentum præfatum minimè contra sententiam nostram vrgere, quæ & ipsa est Cardinalis ita respondentis. Itaque vbi error, stare poterit, non obstante carnium comestione, communio, si cum sinceritate animi procedatur. Ab Illustrissimo accepi Prælato, dum in Gaditano portu esset Indicam nauigationem expectans, ibidem Excellentissimum Ducem de Maqueda tunc temporis adfuisse generalem armorum habentem
præfecturam, cui pia erat consuetudo sabbatum in honorem Virginis solido ieiunio, sine omni scilicet cibi sumptione transigere. Horam ergo duodecimam noctis, aut ludo, aut alio diuersio|nes genere detentus expectabat. Sed famuli, vt esse illi solent in palatijs parùm scrupulosi, multò ante prædictam horam ad ipsum venientes, iam eam insonuisse dicebant. Ad quos ille: Veniat ergo olla. Comedebat ergo fide quidem bona deuotus Princeps. Et quis, si detecto errore, communicare die Dominico vellet, id fore illicitum pronuntiaret? Idem ergo in casu nostro dicendum, vbi & bona fides adfuerit, & non dolus malus ad præcepti obligationem elidendam, de quo dictum Parte 1. nu. 500. & seqq. Nec dissentit D. Cara
D. Caram.
muel Parte 2. Theolog. fundament. nu. 59. immò opinionem dicti Cardinalis suadendam asserit, sic locutus: Stat igitur opinio Eminentißimi Dom. Lugonis, & interim suadendum erit omnibus, (quidquid de speculatione sit) ne discedant ab illa practicè. Sic ille.
87
*Cuius fundamentum est, quia licet subti
litates, quibus recentiores vtuntur Theologi, non videantur à veteribus Pontificibus præuisæ, & ita neque prohibitæ, quas tamen prohibuissent, si præuidissent: nihilominùs censendi sunt prohibuisse omnia voluntaria impedimenta, & voluisse media cuncta necessaria ponere, vt lex teneret. Ergo si necessaria erat secunda lex, quæ compræciperet ne quis mutaret opinionem probabilem, eo scilicet casu, quo ex tali mutatione non satisfieri præcepto sequeretur, censendi sunt & hanc legem implicitè tulisse. Pro quo multùm facere Cardinalis Lugo auctoritatem profitetur. Et hoc non obstante Thesi ab ipso
Quomodo non sibi contrarius.
proposita nu. 285. tenoris sequentis: Hæc propositio: (Ecclesia, quæ ieiunium, Officium diuinum &c. præcipit, compræcipit ne quis mutet sententiam probabilem, eo casu, quo ex tali mutatione hæc præcepta posse non obseruari sequeretur) est falsa. Sic ille. Vnde ipsi Auctor. num. 117. contradictionem doctrinæ exprobrat. Sed certè ex tenore locutionis quid sibi velit apparet & Parte 1. fundament. nu. 478. ita scribit: Ergo vnica & sola tenenda est Eminentißimi Dom. Lugonis sententia quoad substantiam. Consultò. Quoad substantiam dixi, qua in praxi nolumus à Lugone discedere, & in dialecticandi modo fortè conuenimus omnino, fortè differimus tantisper: & hic ipse dissensus (qualis, qualis) lectoribus prodesse poterit. Sic ille, qui num. seq. quod de compræcepto dictum est, resumit ad sententiæ præfatæ comprobationem.
88
*Sed Auctor. nu. 116. contra illud insurgit
ita scribens: Hæc propositio (Ecclesia, quæ ieiunium, diuinum Officium &c. præcipit compræcipit, ne quis mutet sententiam probabilem, eo casu, quo ex tali mutatione hæc præcepta posse non obseruari sequeretur) est falsa (& est illa D. Caramuelis, vt vidimus.) Mihi quidem falsa est, quia talis compræcepti nec vmbram, nec necessitatem video, nam vt supra nu. 103. & nu. 105. probauimus, ne quis prædictis casibus sententiam mutare possit, ipsa lex naturæ dictans meliorem esse conditionem legis possidentis, seu certò obligantis, præcauet. Sed dicerem libenter cùm D. Caramuel Quartam istam thesim hic dicat falsam, & subdat: Cùm vidit Lugo ex natura rei manere libertatem mutandi opinionem probabilem, confugit ad Superioris præceptum, sed hoc effugium nullum est. Sic ille: qui ex eo quod contra D. Caramuelem infert, vt inconsequentiæ arguat, non est multùm impugnandus, pro quo & solutio prompta est iuxta dicta, locutum inquam illum de speculatiua probabilitate, cùm tamen circa practicam satis mentem suam declararit. In eo verò quòd compræceptum negat, meritò vrgendus, quia principium
illud est manifestum, &. communi omnium Theologorum consensu receptum, scilicet præcipientem aliquid, simul præcipere quidquid ad præcepti impletionem necessarium, & sine quo stare nequit obligatio, & quo deficiente illa posset elidi. Pro quo est regula iuris notissima, manifestum esse in legem delinquere, qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem. Vnde lex præcipiens aliquid, vt eius non attendantur sola verba, sed mens legislatoris obseruetur. Quod quidem in casu, de quo agimus, maximè locum habet, dum præceptum ieiunij, & Canonici officij &c. instat, & ratione horarum hoc aut illo modo acceptarum, elidi posse contenditur. Quod & in votis, in quibus vnusquisque sibi legem statuit, videre est: tenetur enim vouens non ponere obicem eius, quod vouit, implemento.
89
*Quòd autem ratione possessionis dica
tur vrgere obligatio, quia lex aut præceptum possidet, non est discrimen, quod in negotio præsenti multùm negotij facessat, cùm obligatio admittatur, & parùm intersit ad moralem resolutionem hoc aut alio modo eam explicari. Nihilominùs etiamsi admittatur possessio, stat adducti principij veritas, quia illud respectu pręceptipræcepti in possessione status intelligendum est, non de illo à sua possessione, & ita ab omnimoda obligatione deiecto. Et ad tuendam possessionem potest ex illo argui: Si enim non compræcipiatur id, quod est necessarium vt illud teneat, in possessione non erit, & ita neque obligabit. Possessionem autem præcepti ex eo probat, quod habet num. 97. & seqq. scilicet Pontifices, cùm præcepta imponunt, de quibus agimus, obligationem suam ita ad tempus determinasse vltra &
citra quod illa non sit: quod quidem non mathematicè, sed moraliter exponendum est, & ita vt propositio præceptorum accommodata sit eorumdem impositioni, vt scilicet vitam spiritualem ædificet, & mores reformet, non laxet: quod quidem accideret, si hora vltima mathematicè sumeretur, vt absurda ostendunt, quæ statim explicat: quòd scilicet quis intra horam duodecimam posset semel & iterùm, immò & tertiò celebrare, tribus horologijs successiuè sonantibus congruenti spatio. Sic & totum Quadragesimale ieiunium non seruare, sumendo prandium prima illius nocte audita duodecima, probabiliter iudicans se illud anticipare posse: & si deinde eo sumpto audita duodecima in alio horologio velit ieiunare, cùm dies probabiliter incipiat, poterit hora consueta prandere, & sic de ceteris Quadragesimæ diebus. Similiter omnes, qui horas Canonicas in vndecimam diei horam horologij, quod vltimò sonuerit, different, à notabili illarum parte quotidie probabiliter eximi possent, si iudicantes diem transijsse statim ac in alio duodecimam audijssent, licet magna media hora audita priusquàm in isto, statim ab ho|ris desisterent. Concludit horam vltimam explicari debere sic vt omne tempus comprehendat citra & vltra, quod nullus prudenter dicere possit esse duodecimam, seu vltimam diei horam, sed primam alterius, aut vndecimam huius dumtaxat.
90
*Ex quo infert id quod dictis manifestè
obstat; scilicet ita moraliter computandam horam modo dicto, vt etiam si per errorem accidat duodecimam existimatam talem, verè talem non fuisse, & error huiusmodi detegatur, non sit licitum aliter, quàm vt est dictum, operari, vt non habeat locum distinctio operantis probabiliter, aut per errorem, quia etiam inconuenientia ex vtroque sequi possunt. Sic nu. 111. vbi se refert ad dicta. nu. 99. & 100. Sed contra se pugnat, vt vidimus nu. 86. in fine, & pro se nihil, quod vrgeat, adducit; quod enim de inconuenientibus ait, commune est in ijs, quæ erroribus obnoxia sunt: vt in matrimonio specialiter videre licet: graue enim inconueniens est, vt qui per errorem contraxit, & matrimonium consummauit, coniugem dimittat. Item quòd per errorem professus ad sæculum redeat post annos plures, cum communi scandalo. Quod iudicis per errorem intrusi acta rescindantur &c. Nec proptereà fauendum errori: quia licet in vno aut alio inconuenientia non sint adeò magna, generaliter loquendo timeri possunt, & fauendum libertati.
91
*Vbi tamen obseruare oportet, si horologia
sint benè directa, non videri locum esse errori, qui detegi possit; quis enim pro vno certum ferre iudicium possit, quando inter doctos Astrologos obseruatio talis non solùm difficilis, sed & impossibilis iudicatur: pro quo eruditè philosophatur D. Caramuel in Theologia fundamentali n. 384. & seqq. Error igitur solùm in horologijs negligenter & inscitè directis locum habere potest, si quis in domo habitans, in qua horologium habetur negligentiam directoris, aduerterit, & nimiam properantiam ex aliorum successiue sonantium, & qui communiter regulares habentur, auditu confirmarit. Vbi non est necessarium erroris certitudinem mathematicè deprehendi, sed moralis suffi
cit, ex eo desumenda, quod communiter accidit. Inde enim est, vt vbi vnum est tantùm horologium, quod communiter benè regulatum habetur, eidem sit standum, quia omnes horāhoram duodecimam pro certa habent, & ita iuxta illam mensuratur obligatio, vt tradit D. Caramuel suprà n. 393.
92
*Ex quo contra resolutionem præfatam ar
gui potest, qui nu. 460. & seqq. ita Cardinalis de Lugo sententiam impugnat: Si appareat certus & manifestus error in primo horologio, erit certum, & in confesso licere id quod asseritur: ergo si appareat probabilis error in primo horologio, erit probabile posse similiter operari. Patet, quia si est certò disgregatiuum visus, quod certò est album, erit probabiliter disgregatiuum quidquid sit probabiliter album. Ergo quidquid Cardinalis Lugo certò ex certa erroris cognitione deducit, id omne debebit deducere probabiliter ex eiusdem erroris cognitione probabili. Nec valet quòd ait dictus Cardinalis, posse quidem quempiam probabiliter operari iuxta horologij probabilitatem, sed semel electa vna probabili sententia, non posse circa illam variare, quia ex eo sequerentur grauia inconuenientia, de quibus suprà nu. 89. & alia in materia iustitiæ: vnde præceptum imponens, id etiam compræcipit, iuxta dicta. Non inquam valet: quia si euidenter cognoscerem errorem prioris horologij, esset euidens me posse operari, etiam reclamante tertio, vt admittit dictus Cardinalis. Ergo si probabiliter cognoscam eiusdem horologij errorem, erit probabile me posse operari, etiam reclamante tertio. Neq;Neque obstat damnum, dum præiudiciũpræiudicium non datur, ex eo tantùm resultans, quòd quis iniustè agat: dānadamna enim nata sunt ex opinionum etiam maximè probabiliũprobabilium vsu resultare, quibus inconuenientibus aliunde occurrendũoccurrendum est ab ijs, qui possunt, si talia sint, vt humana possint prouidentia præcaueri.
93
*Ad quam instantiam respondeo vt à citato Cardinali responsum est, & ad impugnationem
responsionis concedo assumptum, & nego consequentiam, & ratio discriminis est; nam pro errore non potuit ferri præceptum, & detecto illo, perinde est, & ita se res habent, ac si ille non præcessisset: & supra impletionem præcepti ferri potest, vt illud non elidatur per sententiæ mutationem, & locus grauibus inconuenientibus aperiatur, eoque agendi modo, qui insidiosus est legibus diuinis & humanis, fraudulentus, & sinceritate indignissimus Christiana. Quidquid de distinctione illa damni & præiudicij sit, in pręsentipræsenti non admittenda: quia si in præceptis non concernentibus ius tertij modo illo Christiana sinceritate indigno agi nequit; multò id verius quando tertij damnum accedit. Aliter responderi potest iuxta eumdem D. Caramuelem n. 412. & seqq. scilicet obligatio
nem pręceptipræcepti respectu temporis, quod referri potest ad diem præsentem & sequentem, vt in casibus, de quibus agimus, esse hypotheticam, seu disiunctiuam: medium scilicet inter sonum primi horologij & postremi, in quo debeat impleri præceptum: ita tamen vt si pro adimpletione partem, quam velit quisque, eligat, & iuxta eam operetur, non possit simul partem aliam assumere ad operandum contra prius: quia partes sunt quidem probabiliter tales ad electionem, sed non vt simul licita esse operatio iuxta vnam possit, & simul iuxta aliam: quod latiùs, explicatis huiusmodi partibus per litteras A. B. C. D. elucidare conatur.
94
*In eo autem Cardinali Lugo contrarium agit, quòd non à mutatione aut non mutatione
dictaminis solutionem argumentorũargumentorum censeat desumendam, sed aliunde. Itaq;Itaque qui audito sono mediæ noctis, ex primo horologio operatur iuxta illud ac si vnicum esset & ordinatissimum, non potest audito alio, & alio, aliter operari, ex eo quòd nequeat mutare sententiāsententiam, quia in eo talis mutatio non habet locum attenta præcepti obligatione, cùm non sit materia circa quam; obligat enim illud disiunctiue modo dicto: & cùm sic obliget, posita operatione iam clausa est ianua operationi non conformi eidem, quia nihil relinquitur vltra probabile ex suppositione electionis probabilis spatij ad operationem: in quo sine attentione ad dictaminis retentionem aut illius negationem, res ista genuinè & sufficienter declaratur. Sed certè
licet modus dicendi iste, quem ampliùs explicuimus, non contemnendus videatur, sententia Cardinalis congruentior apparet: Si enim quis contendat obligationem illam non esse disiunctiuam, sed præceptum tantùm obligare | vt ante horam sequentis diei certam moraliter illud impleatur, & ita toto illo tempore intermedio locum esse opinioni, & sic post operationem iuxta primum horologium, posse iuxta aliud successiuè sonans operari, rogantique cur id non possit, nequit per obligationem illam disiunctiuam responderi, quia erit petitio principij: benè tamen dicendo non posse locum esse mutationi sententiæ ob rationes dictas. Immò etiam stante obligatione illa disiunctiua, & licita disiunctiuè operatione, videtur locus esse interrogationi, cur scilicet non liceat iuxta horam successiuè auditam operari? quia id non videtur obstare. Sicut in exemplo adhiberi solito, de quo & Auctor n. 90. vt vidimus n. 85. de equo necessario ad equitandum: licet enim quis vnum elegerit, non impeditur quo minùs possit alium eligere, dimisso primo.
95
*Et Auctor quidem n. 128. post adductam
Vt obsistat Auctor.
D. Caramuelis explicationem, eum non plenè satisfacere contendit; cuius rationes aut inconsequentiam in eius dictis videntur arguere, circa quod non est cur immoremur, aut ex suo illo principio descendunt de morali certitudine, nulla circa oppositam opinionem stante formidine: & reuera illius argumenta parum vrgent, vnde non est etiam circa illa diutiùs insistendum: quatenus verò contra nostram sententiam deriuari possunt, sic ex illo argues. Duas sententias secundùm se
ArgumentũArgumentum pro eodem.
probabiles sequi licet, non solùm disiunctiuè, sed copulatiuè, quia copulatiuè sunt probabiles iuxta sensum nostrum: hoc autem negatur in casu præsenti, quia improbabiles copulatiuè sunt. Atqui in illis eadem est ratio, quæ in alijs: Ergo dicendum est, vel quòd in casu præsenti copulatiuè operari liceat iuxta illas, & ita iuxta improbabiles opiniones, quod constat quàm sit absurdum; vel, si non licet, quia improbabiles, idem in alijs dicendum. Minor probatur. Nam in casu, de quo agimus, ideò non licet iuxta vtramque copulatiuè operari, quia duarum opinionum nequit stare simultas, specialis enim alia reddi nequit. Si qua enim, periculum erit peccandi, dum se illi operans exponit. Atqui periculum hoc generaliter occurrit, cùm quis iuxta dictas opiniones operatur, vna enim earum necessariò est falsa. Ergo &c. Item stante operatione iuxta electum tempus, ideò eidem insistendum, quia certum est sic operantem non peccare, & ita nulla est formido circa partem aduersam: Ergo iam deuoluimur in sententiam aduersantium de necessaria certitudine ad operationem.
96
*Respondeo concessa Maiori negando Mi
Exacta responsio.
norem, & ad probationem nego Maiorem, quòd scilicet in casu nostro sit ea tantùm ratio, quæ ex periculo desumitur; non enim est illa, sed manifesta præcepti transgressio, per fraudulentum & insidiosum agendi modum, iuxta dicta: quod quidem in contrariarum opinionum concursu generaliter non accidit. Nego item Minorem: non enim in sequela opinionum contrariarum periculum aliquod extat, cùm certus sit qui operatur, se non peccare. Ad id autem quod additur, respondeo, non ideò in electa opinione iuxta tempus insistendum, quia is, qui operatur, certus est vtcumque de licita sua operatione; id enim, vt nuper dicebamus, in quacumque operatione iuxta probabilem opinionem euenit; sed quia prætereà certus est de sua obligatione, cui satisfacit adimplendo præceptum: cùm sit etiam certus se non posse fraudulenter agere, & cauillis vti ad præceptorum obligationem elidendam. Vnde modus hic philosophandi valde est ab eo, quem aduersantes amplectuntur, alienus. Auctor ergo libenter admittit iuxta electam opinionem posse quempiam in casu nostro operari, sed suo illi principio de certitudine innitens, asserit, cùm operatur, ita certum esse de sua opinione, vt de contraria formidinem nullam patiatur. Atqui ex hoc vrgeri ille potest: quia horologijs successiuè sonantibus, quæ quidem benè directa sint, nullus potest esse certus de opinione, quam sequitur, vt est compertum, & ita respectu aliarum necessarium est formidine aliqua pulsari. Ergo ea non obstante operari licet in præsenti casu, ex quo ad alios validum insurgit argumentum. De quibus hæc satis: neque enim ad Francisci Verde defen
siones, de quibus Auctor num. 130. oportet descendere. Cùm enim D. Caramuel sententiam reformauerit, aut declarauerit, ineptum est eum defendere in eo, in quo ipse defensione se indignum iudicauit, aut potiùs non indigum; sicut ineptum est eum excusare, qui se ipsum accusat, & lapsum ingenuè protestatur.
97
*Illud autem contra defensorem dictum ab
Auctore obiectum iuuat proponamus, sic enim ille nu. 134. Nota tamen quod pro Caramuel demonstratiuum (argumentum) quærat, & multò obscurius, ac minùs certum num. 507. proferat, videlicet: Dicamus ergo subditum semper debere obedire legi in aliqua parte determinata temporis disiunctiuè, ita vt si non in vna, in altera sit necessarium parere mandatis Ecclesiæ; secus non constaret quando esset Ecclesiæ obediendum, & sic numquam esset obtemperandum, quod nemo Catholicus dicet. Contra enim est, quòd ipse partem illam determinatam diei, in qua est Ecclesiæ parendum quæsierit, & per ista determinatam non afferat, sed indeterminatam, videlicet vltimam, si in alia non obedierit, vel aliam, in qua obedierit. Sed quid si probabile sit vltimam esse primam sequentis diei: erit ne hac prima necessariò parendum. Nihil respondet, & sic minus dat, quam ab alijs quærit. Sic ille: cuius interrogationi, in qua difficultatem constituit, & obiectionis vim, dicendum est vltimam diei horam non esse futuram talem, quæ prima sequentis diei probabiliter dici queat, sed quæ moraliter talis sit iuxta communem acceptionem, & circa quam omnes conueniant, iuxta num. 91. Sic etiam
tenendum de parte illa, quæ vltimi horologij sonum præcedit: quando enim illud mediæ noctis signum exhibet, opiniones omnes cessant; licet reuera possit accidere mediam non esse noctem, siue per defectum, siue per excessum. Quòd si fortè contingeret esse probabiliter partem sequentis diei, in ea erit obseruandum præceptum, quia electa est ad illius impletionem: & etiamsi non sit omnino certa, ad illam se tamen obligauit, qui in alijs operatus non est. Sicut enim qui disiunctiuè elegit priorem, non potest mutare sententiam, eo quòd ex mutatione, absurda dicta sequerentur, & ita debet probabili insistere; ita qui elegit eam, vltra quam alia esse non potest, quæ ad diem præsentem pertineat: ex eo enim | quòd in illa non operaretur iuxta præceptum, præcepti ipsius elusio sequeretur. Et quidem cùm quis intra spatium illud operatur, quod est inter primi & aliorum horologiorum sonum, quod fieri posse Auctor admittit, probabile est spatium illud ad diem sequentem pertinere. Et ita si argumentum quidquam vrget, omnes illud tenentur soluere, & sic dicendum parùm illud vrgere, & partem illam esse vltimam, quia iuxta omnes illa, licet ad sequentem diem pertinere sit possibile, est tamen moraliter certum non posse nisi vltimam esse, si pertineat ad præsentem.
Loading...