SECTIO IV.

SECTIO IV.

Probationes aliæ propositæ & eneruatæ, ex quibus lux amplior receptissimæ positioni.
20
*NVm. 263. principium illud proponit,
Tene certum, dimitte incertum ex Cap. Si quis autem, in fine de Pœnit. dist. 7. circa quod latè discurrit n. seqq. præfati Auctoris verba transcribens. Ait ergo aliud esse in moralibus sufficere certitudinem ex probabilibus, & aliud sufficere certitudinem probabilem. Itaque cùm dicimus, in moralibus sufficit certitudo, quæ oritur & generatur in intellectu ex argumentis & rationibus probabilibus, propositio vera est, quia plures rationes probabiles sunt aptæ natæ generare in potentia rationali moralem certitudinem de honestate operationis absque vlla formidine partis oppositæ; si rationes illæ, sint
tanti ponderis, vt efficaciter moueant intellectum ad iudicandum rem ita se habere, vt probatur ex Cap. Ego solis. vers. Alios autem 9. dicta. & hæc est illa certitudo surgens ex probabilibus, quæ in morali materia sufficit ad rectè operandum. Cùm verò dicimus, In moralibus sufficit certitudo probabilis, propositio est falsa, quia ista certitudo probabilis non datur; immò implicat cōtradictionemcontradictionem quòd sit certitudo, & sit probabilis; quia certitudo est præcisa determinatio intellectus ad vnum; probabilitas autem indeterminatè, & indifferenter se habet ad rectum & obliquum, vnde iudicium probabile non est prudentiæ, cùm non habeat, pro obiecto verum, & sub ratione veri, sed est obnoxium formidini &c. Vnde certitudo &
Aristotel.
probabilitas se mutuò destruunt ex Aristotele 1. Ethicor. Cap. 3. dum ait in morali materia satis esse vt verum ostendatur pingui quadam Minerua, & adumbrata figuratione, atque de ijs, quæ plerumque eueniunt, ratiocinari, & ex ijs similia etiam concludere. Quibus verbis tantùm intendit vt in materia morum non requirantur probationes per rei euidentiam, seu demonstrationem, sed satis sit verum ostendere per coniecturas probabiles, arguendo etiam à communiter accidentibus, & à similibus, quod & se fateri affirmat. Verumtamen oportet secundùm Aristotelem, vt his coniecturis & argumentis probabilibus ostendatur verum, & sic non sufficit vt ostendatur probabile, quod longè distat. Quare qui probabilibus rationibus ostendit opinionem probabilem, non satis facit menti Aristotelis requirentis vt ostendatur verum, excludens scilicet formidinem, & ita obiectum virtutum intellectualium, quod est immutabile, vnde & prudentiam ab opinione distinxit.
21
*Pergit, & ait, cùm D. Antoninus & alij
ex aduerso citati ab ipso nu. 51. dicunt moralem certitudinem consurgere ex coniecturis probabilibus, grossis, & figurantibus; hæc verba non importare vt in moralibus sufficiat certitudo probabilis, sed tantùm vt sufficiat illa, quæ ex probabilibus coniecturis & argumentis generatur, & eodem modo, dum leges & Canones decidunt | quæstiones & caussas ex argumentis probabilibus, non intendunt vt sufficiat iudicium probabile, sed tantùm vt ex probabilibus rationibus simul iunctis possit iudex ita illuminatus formare iudicium certum & infallibile de rei veritate, quia licet argumenta sensim non concludant, si tamen simul iungantur, & sint multi ponderis, sunt apta nata generare certitudinem, vt apprehendat intellectus rem ita se habere; atque ita caussæ sunt probabiles, sed effectus omnino certus & infallibilis: & hoc innuit textus in Cap. Iudican
Cap. Iudicantem 30. q. 6.
tem 30. q. 6. in illis verbis: vt ibi actio ambarum partium illuminata sit plenior. Probat deinde cum prædicta certitudine ex probabilibus deducta licitam esse operationem, per ea, quæ adducit Auctor num. 267. addens in terminis huius casus se non reperisse quemquam contradictorem ex antiquis aut modernis Scriptoribus.
22
*Nec bonam consequentiam esse ait, Cer
titudo moralis nascitur ex probabilibus: ergo probabilia sunt moraliter certa: Quia in primo casu consideratur illud totum & aggregatum perfectum, quod resultat ex pluribus singularibus imperfectis. In secundo autem considerantur ipsa singularia imperfecta & insufficientia. Quo sit vt si aliqua propositio haberet pro se vnam tantùm
rationem seu pręsumptionempræsumptionem non conuincentem sed solum probabilem, illa non esset moraliter certa, quia esset cum formidine partis aduersæ: Secus verò si ratio illa seu præsumptio esset conuincens, vt est textus in Cap. Afferte, de præ
Cap,. Afferte de præsumpt.
sumpt. vbi proponitur iudicium Salomonis, qui ex præsumptione violenta pronuntiauit pro matre dicens: Date huic infantem viuum &c. Vnde
3 Reg. 3. v. 27.
iudicium illius non fuit probabile, sed omnino certum: non quidem certitudine mathematica, sed morali. Quando autem præsumptio vehemens non est, tunc quæ non prosunt singula, multa iuuant. l. 2. §. Ætas. Et ibi Glossa in verbo Legi
tionis ff. de excusat. tutor: l. Instrumenta, vbi etiam Glossa in verbo. Alijs quoque. Cod. de probationib. Glossa Cap. Cùm caussam in verb. Adminicula, de testibus. Et duæ probationes semiplenæ etiam diuersi generis similiter iunguntur ad faciendam vnam plenam probationem: vt notat Bartholus l. Admonendi n. 48. vers. Veritas est quòd duæ semiplenæ faciunt vnam plenam. ff. de iureiur. Vnde vnus testis, qui facit semiplenam, & confessio facta absente parte, quæ facit aliam semiplenam, simul iuncta plenè probant. Casus est in Cap. Cum dilectus de Succession. ab intest.
& notat Bartholus vbi supra. Item vnus testis & fama publica, eo casu, qui faceret semiplenam, vt in Cap. 1. de appellat. & notatur in l. 3. §. Ijsdem quoque principijs. ff. de testibus, & per Bertholum loco citato. Idem in fama & scriptura priuata, pluribus præsumptionibus & adminiculis, quandò vnum adminiculatur alteri, ostendit adductis textibus & Doctoribus: vnde concludit pro casu, de quo agitur, citatis pro sua positione Merenda, Carena, & Mercoro. Et hæc pro prima Confirmatione, ad quæ minimè est operosum
respondere.
23
*Et in primis quod ad Aristotelem attinet, pro opposita non obscurè sententia facit, cùm dicat in moralibus satis esse vt verum, pingui Minerua, adumbrata figuratione, ex frequenter euenientibus, & similibus, ostendatur. Hæc enim manifestè indicant non esse necessariam omnimodam & infallibilem certitudinem, qualis ab Auctore exigitur: sicut & verum immutabile: hoc enim non pingui Minerua verum est, vt liquet: Quod neque in sic arguentis sententia stare potest, cùm accidere queat esse falsum id, quod vt certum quis, dum operatur, amplectitur. Deinde D. Antonini doctrina cùm Aristotelicæ consonet, sinistrè ad contrarium sensum inflectitur. Iam quod certitudo ex probabilibus genita ad caussarum decisionem sufficiat quis negat? Illud tamen negari meritò debet, certitudinem
scilicet talem extrahere rem iudicio subiectam ab statu probabilitatis. Vnus quidem testis non satis ad iudicium probabile de veritate, si non sit sublimi aliqua prærogatiua qualificatus, de qua in Cap. Cùm à nobis de testibus &c. Sed in ordi
ne ad iudiciale forum duo sunt satis ex Cap. Licet vniuersis eodem tit. & alijs. Atqui id quod illi affirmant, tantùm est probabile, quia falsum esse
potest, vt in iudicibus contra Susannam est de fide, & frequentes euentus comprobarunt, vnde tot in Iure vtroque pro testibus cautiones. Addantur alij, erit quidem probabilius, quia formale motiuum assentiendi non variatur, sicut non variatur ratio fidei humanæ, quæ testimonio dicentis innititur: vnde & vni, & duobus, & pluribus, vltra creditur, sicut creditur instrumentis, & ita extat titulus de fide instrumentorum. Et quidem circa hoc æquiuocatio vitanda est: aliud est enim
iudicem vti certum de sententia procedere, secundùm quam operatur, aliud verò certum esse de probationibus, siue argumentis, & testimonijs, quibus motum animi sui conformat, vt loquitur Cælestinus Tertius in Cap. Prætereà de testibus &c. quod est ad procedendum in ea necessarium. Primum enim ex eo habetur quòd lex præcipit iuxta determinatum testium numerum ferre sententiam siue illi verum dicant, siue mentiantur, dum de mendacio nequeunt coargui: Sic enim cùm legi obediat certam sequitur ille sententiam. Posterius autem non ita, vt ex modo dictis apparet, quia potest non immeritò formidare quòd testes non verum deponant, siue ex malitia, siue ex inscitia, aut incuria. Pro quo explicando opportunè succurrit casus in Cap. In
Cap. In nostra cit. tit.
nostra vbi plures pro Monachis in caussa contra Archidiaconum quemdam deponunt testes, & tamen eorum depositionibus non standum decernit Innocentius Tertius.
24
*Audiendus ille: Si testes vtrimque produ
cti eiusdem honestatis & æstimationis extiterint, cùm constet testes Monachorum esse testibus Archidiaconi numero pauciores, pro Archidiacono sententiam proferatis. Addit deinde. Si verò testes ex parte Monachorum producti, tantæ præeminentiæ fuerint, quòd eorum auctoritas aliorum sit meritò multitudini præferenda, ab impetitione Archidiaconi absoluatis eosdem. Vbi quis non videat propter aliqualem excessum testium dicta ex aduerso stantium non penitus infirmari, & posse reipsa contingere, vt illi veritatem attingant, qua sint aduersantium dicta destituta: Ergo iudex meritò potest de veritatis formidare defectu, cùm tamen certus ad sententiam procedat, legis imperijs obsecutus. Et verò si extra iudicialiter res agatur, | ob prædictam formidinem nemo quemquam condemnarit: constat autem non cessare illam eo quòd caussa ad iudicium forense deferatur. Vbi quod de iuramento dici potest, non obstat, quia testes vtrimque producti iurant, & nihilominus pro alterutra stantes parte formaliter aut materialiter saltim mentiuntur. Quando etiam pauciores ob rationem dictam præferuntur, suus etiam formidini locus relinquitur. Si enim tales non iurati deponant, eorum testimonio non defertur, nisi fortè id à parte remittatur aduersa. Cap. Tuis. Et Cap. Nuper cit. tit. Ergo formidari circa eorum depositionem potest, aliàs non essent repellendi. Ex eo autem quòd iuramentum accedat, præeminentia non crescit, & stat ex aduerso plurium iuramentum, vnde & potest locus esse formidini; & ea non obstante iudex iuxta eorum deposita pronuntiare.
25
*Quòd ergo stante propria ratione proba
bilitatis, sine certitudine, quam præfatus Auctor necessariam esse contendit, operari liceat, ex adducto illius discursu potiùs euincitur, quàm aliqualiter conuelli videatur. Concedimus enim quidquid de minùs sufficientibus probationibus dicitur, sed negamus ex illis certitudinem omnimodam euinci, sed eam, quam leges sufficientem esse statuunt, quæ non excedit probabilem: vnde & fatetur leges & Canones decidere quæstiones & caussas ex argumentis probabilibus: cùm tamen non semper multa argumenta, aut vehemens aliqua præsumptio concurrat, vt in citato Cap. In nostra, ad decisionem caussæ vnicum est argumentum excessus aliqualis testium, aut eorum præeminentia: in quibus tamen ea est, quam vidimus, efficacia. Occurrit etiam casus in Cap.
Per duas de probation. in quo habetur iuranti concubinæ eum quem in domo amasij peperit, non esse illius filium, sed alterius, eo quod à priori diuerterat, ad quem tamen regressa, quem tamen vt filium habuerat, & talem nominauerat, non esse credendum: Cùm indignum sit (iuxta legitimas sanctiones) vt quod sua quisque voce dilucidè protestatus est, in eumdem casum proprio valeat testimonio infirmare. Quæ sunt verba Innocentij Tertij. Vbi manifestè apparet vnicum esse argumen
Et probabile illud.
tum pro decisione, & probabile esse vel saltim suspicabile, sic iurantem non peierare. Quod quidem, quæ sequuntur, etiam manifestant, sic enim idem: Vnde apparet per consequens, quod prædictus R. Sophiam, neptem memorati T. cuius prima facie præsumitur consobrinus, non potest habere aliquatenus in vxorem. Circa quod ita Glossa: sed
Glossa.
videtur quòd potiùs secundo dicto matris standum est, quàm primo; quia potius iuramento, quàm simplici verbo creditur; maximè cùm alia præsumptio procedit, quòd de alio sit genitus: sed fauore filiationis potiùs statur communi opinioni, & nomini vtriusque parentis. Sic Glossa: ex quo compertissimum habetur cum opinione tantùm stare posse quæstionis decisionem, & argumentum vnicum sufficere, vt in præsenti, rationem scilicet filiationis, impedimento matrimonij declarato ex eo quòd tantùm prima facie præsumitur, eidem obstare, non rei veritate penitus explorata, iuxta quam oppositum posset comperiri: Pro quo hæc satis, vbi multa alia possent aggerari.
Loading...