CAPVT IV.

CAPVT IV.

De nonnullis alijs circa Visitatores.
27
*COncilium Limense tertium Act. 4.
Cap. 3. præcipit, vt dum informationes secretæ fiunt, is, qui visitatur, abesse cogatur, vt Indi liberè valeant de suis Parochis querelas proferre, & sibi factas læsiones iniustas denuntiare. In quo quidem manifestum est grauiter Visitatores delinquere, si secus fecerint; aliàs siquidem Visitationis fructus vix erit vllus, & miselli isti suis sub grauaminibus contabescent. Additur à Concilio sic: Interim
Concilium Lim. 3.
dum Parochus absens est, alius, si commodè fieri queat, Pastoris officio fungatur. Sic ibi. Quid ergo si commodè fieri nequeat? Non equidem proptereà Parochus sustinendus; sic enim, vt dixi, non valebunt Indi liberè conqueri, & frustra
Quis eius loco futurus.
nea reddetur visitatio. Visitator ergo ipse munus Pastoris obibit, vt in Diœcesanâ Synodo Limensi Lib. 1. Titulo 7. Cap. 10. decernitur: quod quidem non sine inconuenientibus fortè constabit. Licèt enim paternum erga Indos, quos defensurus pergit, debeat affectum præseferre, vnde & ipsi pro remedio animæ ad eum non verebuntur accurrere; strepitus tamen ille iudicialis minùs opportunus est, & rerum occurrentium instantia, in caussâ erunt, vt Indi ad eos pro remedio dicto, dum occupatos vident, accedere reformident. Præterquàm quòd periculum est ne, vt obuentionum emolumenta reportent, visitationis tem | tempus protrahant. Vbi dubitari potest an om
ni fraude doloque cessante obuentiones integrè reportare possint, si præsertim Parochi fideles tandem suo in officio deprehensi fuerint, neque aliquâ fuerint condemnatione mulctati. Et affirmatiuè videtur respondendum, quia altari ex integro deseruiunt, vnde & integrum debent seruitij sui fructum obtinere. Quod autem Parochi inculpati inueniantur, nihil obstat, quia absentia talis, in quâ altari non seruiunt, est quid consequens eorum officium. Quòd si ratio innocentiæ valeret, fieret ex eâ neque partem emolumentorum illis esse detrahendam. Et id est Diœcesanæ Synodo Limensi conforme Lib. 3. Tit. 2. Cap. 1. Vbi dicitur doctrinarium in diebus absentiæ non lucrari
Synodus Limensis.
stipendium, etiamsi absit cum licentiâ: quod de obuentionibus saltem accipiendum. Et Pacensi etiam Lib. 3. Titul. 4. Cap. 1. statuenti substitutum
Synodus Pacensis.
omnes habiturum obuentiones, neque circa hoc conuentionem admittendam. Ex Synodo autem, seu annuo salario, nihil videtur detrahendum, quando visitatio breui concluditur: si autem diu protrahatur iustis de caussis, secus dicendum est, in quo arbitrium Episcopi requirendum. Sicut enim vacante Parochiali Ecclesiâ ad Episcopum spectat Vicarium designare, congruâ eius arbitrio fructuum portione assignatâ, vt decernitur à Concilio Tridentino Seßione 24. Cap. 18. de Reformat. Ita etiam in casu præsenti, & similibus dicendum: quia omnium eadem ratio est, vnde & eadem debet esse dispositio. Neque contra hoc facit id, quod habet Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 3. Cap. 15. num. 52. & in Politicâ Pag. 629. §. Cerca de. Vbi adductis Regiis schedulis affirmat talibus esse integrum stipendium reddendum per quatuor menses: id enim tantùm intelligendum quando Parochus est ab officio suspensus; aliàs enim alimentis priuari nequit. Integrum stipendium intelligitur congruum, & labori respondens, attentâ proprietarij necessitate.
28
*Sequitur post prædicta in Concilio con
sultissima cautio verbis illis: Visitatores omnes monet hæc sancta Synodus: quòd si timore Dei postposito processus aliquos occultauerint, aut iniquâ collusione cum visitatis, eorum vitia dißimulauerint, ad Ordinarium prædictas caussas integrè non transmiserint, Visitatores ipso facto excommunicatos esse decernimus. Sic ibi. Vbi satis aperta decisio est. Pro conuenientia autem pœnæ propositæ, quæ reclamante per appellationem Parte, nihilominùs à Sacrâ Congregatione Cardinalium ex auctoritate summi Pontificis, rata habita & confirmata est, sic in Proœmio eiusdem Concilij dicitur. §. In Actio. 4. Cap. 3. Fol. 8. Pag. 2. Et sunt verba doctissimi Patris Iosephi Acostæ: Sciunt ex parte illa
rum regionum, visitatorum sæpè cupiditate & fraudibus visitationes non parum fuisse corruptas, vnde remedij nihil rebus Ecclesiasticis allatum sit; quin potiùs damni plurimum datum. Quam visitationis Canonicæ perniciem amouere cupiens Synodus, statuit à Visitatoribus caussas criminales Parochorum cognosci quidem, sed definitiuam sententiam reseruari. Ne verò aut processus occultarentur, aut corruptè transigerentur, excommunicationis latæ sententiam intentandam censuit, idque Sacræ Congregationi etiam placuit. Hæc ille. Vbi cùm excommunicatio supra iniquam collusionem cadat, & Visitatorum, ac eorum, qui visitantur, commune crimen importet, ab
eâ liber erit, qui suâ tantum peruersitate eo in negotio vtitur, & ob fines prauos iudicium corrumpit, visitatis nihil cooperantibus, etiamsi post confectos processus aliquid ab illis accipiat, de quo pactio nulla præcessit. Id quod verba ipsa Concilij satis insinuant, dum dicitur: Aut iniquâ collusione cum visitatis, eorum vitia dißimulauerint. Non ergo dissimulatio quæuis pœnâ dictâ feritur, sed ea, quæ ex iniqua collusione procedit. Quod quidem iuxta communem doctrinam est, & vulgaria iura de restringendis odiis, & pœnalibus statutis. Vnde multò potiùs idem asserendum,
quando quis ex indiscreto zelo occultari curat Parochorum vitia: aliqui enim tales sunt, qui in eo arbitrantur obsequium se præstare Deo, reipsa Iuris Canonicas dispositiones, & Conciliorum Decreta damnantes, eorumque zelo suum præferentes, vti qui Ecclesiasticorum honori plus sibi consulere videantur. Sed certè intolerabilis est ista præsumptio, & quantùm oporteat vt Ecclesiastici pœnarum fræno in officio contineantur, res ipsa clamat, & notant Doctores in Cap. Ad reprimendam, de officio iudicis Ordinarij. In prædictis ergo graue peccatum est, sed Excommunicationis pœna solùm iuxta propositam Concilij formam limitanda. Et quia reseruata non est, à quolibet poterit Confessorio legitimè exposito, submoueri.
29
*Quia verò processus per testificationes
Indorum confici potest; immò multoties per solas illas: quid tunc præstandum sit, prouidè & sapienter cautum ab eodem Concilio Actio. 4. Cap. 6. in quo sic concluditur: Denique vbi neceßitas exigendi testimonij vrgens fuerit, & ex solo Indorum testimonio respondeat, perpendat quan
Concilium Limense 3.
tum fidei talibus debeat adhibere, quos facilè ad peierandum induci notum est. Sic illud. Quod dum facilitatem ad peierandum in his gentibus notam affirmat, satis declarat non esse eumdem numerum testium sufficientem ad concludendum contra aliquem, qui iuxta receptas Iuris regulas aliàs sufficiens haberetur. Circa quod pro Peruuianis extat Ordinatio DD. Francisci à Toleto Peruuiani Proregis, quam & alibi obser
uari affirmat Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 1. Cap. 27. n. 57. iuxta quam sex Indi vnum integrum testem conficiunt. Vnde dubitari potest an Visitatores huic se debeant stylo conformare, vel tutâ conscientiâ possint aliter procedere, ac minori testium numero esse contenti. Et videtur equidem asserendum prius: non quidem ex eo quòd Ordinatio dicta Ecclesiasticos iudices liget ex vi directâ, & iurisdictionis alicuius titulo, quod meritò negabunt omnes rectè sentientes: sed ex illius ratione, quæ pro omnibus tribunalibus idem videtur habere momentum. Viri enim experti & docti sic censent, vt non maiorem fidem sex mereantur Indi, quàm vnus testis integer: in iudicio autem Ecclesiastico, cùm non mutentur res, & de fide adhibendâ agatur, eodem est modo sentiendum. QuemadmodũQuemadmodum rerum pretium idem est respectu illorum & laicorum: quia attentâ rerum vendibilium conditione, viri eo in genere experti & sani iudicij, tale pretium iustum arbitrantur.
30
*Nihilominùs oppositum magis videtur
Negatiua prafertur.
similius vero: nam Concilium probè nouerat Ordinationem talem non multò antè editam; & tamen illius non meminit, vt iuxta ipsam Ecclesiasticum iudicium formaretur. PręterquàmPræterquam quòd à tempore Ordinationis dictæ anni fluxerunt iam plures, & maior in Indis capacitas deprehenditur, vt meritò plus fidei debeat eorum dictis adhiberi. Et quidem respectu laicalis iudicij semper videtur discrimen aliquod obseruari debuisse. Sex enim Indi vnum integrum testem constituunt, attentâ eorum incapacitate & facilitate ad peierandum: ergo si capacitas supra communem sit, aliter est procul dubio sentiendum, quia dissimilium simile non debet esse iudicium, & à disparatis non fit eadem illatio. L. Papinianus. D. de Minoribus. Et Cap. Ad audientiam, de decimis. Sic cùm matrimonium generaliter loquendo contrahi ante pubertatem nequeat, ea regula fallit, vbi malitia supplet ætatem, iuxta dispositionem Cap. De illis, de dispensatione impuberum. Maior ergo capacitas diuersum ius statuit. Sapienter ergo Concilium Visitatorum arbitriorum istam committendam censuit, vt perpendat quantùm fidei talibus debeat adhibere. Solerti enim inuestigatione falsitas testium detegi poterit, sicut & dictorum sinceritas coniectari. Etenim cir
Cap. Prætereà, de testibus.
cumspectus iudex atque discretus motum animi sui ex argumentis & testimonijs, quæ rei aptiora esse compererit, confirmabit, vt ait Cælestinus Tertius in Cap. Prætereà, de testibus, &c. Pro quo est & Cap. Cùm autem, eodem Titul. in quo
Cap. Cùm autem eod. tit.
Innocentius Tertius sic loquitur: Ac eos diligenter examinare procures: & de singulis circumstantijs prudenter inquirens, de caußis videlicet, personis, loco, tempore, visu, auditu, scientiâ, credulitate, fama, & certitudine, cuncta plenè conscribas. Hæc ille. Quæ si à Visitatoribus strenuè perficiantur, testificantium Indorum poterit depositiones quoad earum qualitatem explorare.
31
*Et hoc modo conuenienter stare po
test Concilij dispositio, dum præfatis verbis, vt perpendat quantum fidei talibus debeat adhibere, additur: Quos facilè ad peierandum induci notum est. Talibus namque nulla adhibenda fides, vt colligitur ex Cap. Testimonium, de testibus, &c. vbi periurus à testificando repellitur, etiamsi videatur emendatus; cùm tamen emendatis in aliorum criminum genere plus CanonicęCanonicæ Sanctiones indulgeant. Hi namque, quos facilè ad peierandum induci notum est, non plus merentur fidei quàm illi, qui aliquando peierarunt. Et videntur emendati: habitus enim, seu naturalis inclinatio, maius motiuum suspicionis generat, quàm vnus actus eius, qui habitualiter affectus non est: cùm vna hirundo non faciat ver, neque vnus actus vitiosum, iuxta doctrinam Philosophi. Si ergo fides non adhibenda talibus,
vt quid ad testificandum admittantur? Rationem reddit Concilium ex necessitate desumptam, verbis illis: Vbi neceßitas exigendi testimonij vrgens fuerit. Ratione enim necessitatis admittuntur testes, aliàs non admittendi, vt constat ex pluribus Canonici iuris decisionibus, & præsertim ex Cap. Tam Litteris, de testibus, &c. vbi sic dicitur: Nos, vt tantæ irregularitatis obiectio non remaneat indiscußa, mandamus quatenus testes, si
ue laicos siue fœminas, &c. Verùm si attendamus quod statim sequitur, ex eo videtur ratio prædicta penitus informari; sic enim ibidem: Dum
Ex decisione illius obiectio.
taxat idoneos, qui ad hoc fuerint probandum inducti, recipiatis legaliter, & examinatis prudenter. Atqui Indi idonei non sunt, ipsius attestatione Concilij, cùm asserat eos facilè ad peierandum induci, & esse id notum. Vnde Dom. Solorzanus suprà, numer. 55. & in Politicâ Lib. 2. Cap. 28. Pag. 233.
D. Solorz.
Col. 1. ait quòd meliùs agi cum Indis videtur, si eis non credatur, quàm si peierandi occasio præbeatur, propter iudicij infirmitatem, falsitatisque suspicionem, prout in simili disposuit Concilium Matisconense Cap. 21. Pro quo & adducit Decretum Limensis Concilij, de quo agimus. Sed cùm Decretum dictum eos à testificando non repellat, id tantùm dicens, quod vidimus, immeritò ad intenti probationem adducitur. Dicendum ergo Concilium ob vrgentem necessitatem Indos ad testificandum esse admittendos decernere, quia ex solerti examinatione verosimile Visitator potest formare iudicium. Licèt autem idonei non sint, si in indiuiduo singuli inspiciantur, eorum tamen numerus idoneitatem supplere potest. Quòd autem eis occasio peierandi præbeatur, malum est, quod propter bonum commune permittitur, ne grauissimæ caussæ maneant indiscussæ, vt sacri Canones loquuntur. Et quidem fœminas idoneos testes non esse habetur in Cap. Forus, de verb.
Significat. Vbi sic dicitur: Natura si vir, non fœmina: nam varium & mutabile testimonium semper fœmina producit. Sic ibi. Cùm ergo ad testificandum accersuntur, occasio illis peccandi ministratur: & tamen admittendas Sacri Canones determinant, eâ quam vidimus, redditâ ratione.
32
*Eadem Act. 4. Cap. 5. agit Concilium de
visitatione fabricæ & ornamentorum. Et quod ad ibi contenta spectat, nullam exigit discussionem. Potuisset autem conuenienter addi, vt circa illa peculiaris ratio haberetur, & Parochorum mulctæ in ornatum cederent Ecclesiarum. Sunt enim plures Indorum ParęciæParæciæ satis pingues, vnde & earũearum opulenti Pastores, quorum mensæ, & alia suppellex, sublimẽsublimem redolent dignitatem. Cùm tamen EcclesięEcclesiæ nihil splendidum, nihil decens, nihil quod sine fastidio spectantium possit conspici, præseferant. Et certè vbi Ecclesiæ paupertas &
indecentia talis est, debere Rectorem de suo tribuere, quando superfluum habet, res ipsa videtur clarissimè persuadere. Si enim debet pauperibus, quomodo non Ecclesiæ quæ & pauper est, & in quâ præter paupertatem tot alij tituli concurrunt, ad religionem, charitatem, pietatem pertinentes? Prætereà id tradunt communiter Scriptores, iuxta id, quod sacri Canones indicant, vt videri potest apud P. Azor Tomo 2. Lib. 9. Cap. 3. §. Nonò quæritur. Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 3. Cap. 23. num. 10. iunctis iis, quæ ex Doctoribus aliis, quos citat, habet P. Thomas Sancius Lib. 4. Consiliorum, Cap. 2. Dub. 14. quod scilicet nomine fabricæ veniant etiam ornamen|ta. Concilium etiam Tridentinum Seßione 21. Cap. 8. de Reformat. iubet vt ab Episcopis, singulis annis, quæ ad Dei cultum spectant, visitentur,
Concilium Trident.
curentque congruentibus remediis, etiam per sequestrationem fructuum, vt quæ renouatione indigent aut restauratione, refricantur. Est autem satis opportunum iuris remedium, vt Parochi circa diuinum cultum, aut aliàs delinquentes, suis sumptibus, quæ ad illum spectant, cogantur instaurare. Pro quo & extat Decretum Concilij Limensis Tertij Act. 3. Cap. 14. vbi statuitur vt defectus doctrinæ Ecclesiis Indorum debeat cedere: quan
Concil. Limense 3.
do scilicet propter absentiam aliqua de legitimis stipendiis subtrahuntur: quamquàm & ibidem dicatur pauperibus oppidi posse distribui. Sed certè si Ecclesia pauper est, ita vt decenter in eâ nequeant diuina peragi, omnium est prima inter pauperes computanda, quando necessitates tantùm communes sunt. Quòd autem Ecclesiis Indorum sua sit assignata portio, nouena inquam cum dimidiâ, vt videri potest apud Consilium idem Cap. 13. Actionis citatæ, ea, quæ diximus, non debet infirmare. Hic enim & nunc Ecclesia in statu paupertatis est, qualitercumque id obtigerit & ita hic & nunc subueniendum est ipsi, quęquæ sibi nequit ex legitimè debitis subuenire. PręsertimPræsertim quia cùm portio dicta assignata sit, incuriæ Parochi adscribendum est, quòd ea non applicetur cum effectu, vnde ex hac parte non debet impunitus remanere. Et quidem cùm videamus Parochorum plures Ecclesiarum suarum & fabricam & ornatum promouere in eisdem Prouinciis, in quibus Ecclesiæ aliæ squalidæ & indecoræ cernuntur, socordiæ profectò Rectorum incommodum tale venit adscribendum, quibus viles sponsæ sunt, vnde ab illis deberent meritissimò remoueri. Nec plura de Visitatoribus, vt ad visitatos, Parochos inquam, trāseamustranseamus.
Loading...