*Circa dicta in
Problemate §. 4. de
unitate specifica visionum peculiarem habet
philosophandi modum P. Izquierdus
Disput. 21.
Quæst. 2. dicens actiones non diversificari per
ordinem ad principia & objecta, sed ex diverso
modo tendendi, de quo in Pharo
Disput. 16.
Quæst. 4. quem quidem non habent visiones:
quia dissimilitudinis nullum vel leve extat indicium: omniaq́ue prædicata, quæ in illis intrinseca novimus, similia sunt; nimirum esse
cognitiones Dei in seipso, & creaturarum in
Deo intuitivas, judicativas, claras, certas &c.
Probat insuper, quia aliàs juxta perfectiores
intellectus perfectiora essent præmia, etiamsi
merita essent æqualia: quod est erroneum, cùm
sit
certũcertum secundùm fidem
pręmiumpræmium gloriæ meritis commensurandum esse. Sed quidem talis
philosophandi modus peregrinus in Scholis est,
& parùm verosimilis, quia de actione ut respicit principium loquendo, est exercitium
virtutis, in qua continetur, & ita quodammodo ipsa virtus continens, ac proptereà per respectum ad illam illius essentia mensuranda.
De objecto autem, quia est ipsum in fieri, si
factibile sit; si autem merè speculativum, est
illius similitudo, & ita etiam quodammodo
ipsum. Inconveniens autem, quod pro visionibus proponitur, non admittitur, ut
cōstatconstat ex dictis
citato §. 4. Pro quo & Theologi probabiles
alias explicandi rationes adducunt, neque illis
pro inconvenienti illo vitando visum est ad novam illam philosophiam provocare, ut neque
à principijs, neque ab objectis, aut ab eorum
aliquo speciem accipiant actiones. Ingenio
quidem & eruditione valet Auctor, & ut stet
dictis in Pharo, non senili opere, maturiora
opera pergit eisdem conformare. Et quidem
maturum Auctoris cum ingenij subtilitate judicium, non libenter sustinet modos philosophandi à communi sensu deviantes, ut videre
licet citata
Disputat. 21.
Quæst. 5. n. 54. Ubi
quemdam dicendi modum impugnans P. Quiros circa visionem prout attingit perpetuitatem, & ita videtur à Deo
destrui non posse, sic
locutus:
Hic tamen modus etiam est rejiciendus, primò quia philosophiam inducit alienam à communi.
Similia habet
n. 56. Nec plura circa beatificam
visionem, cùm non sit animus novum texere
de illa Tractatum, sed nonnulla adjicere, quæ
stabilitis à Nobis possent
liberũliberum & expeditum
|
progressum impedire: unde neque omnia convellere, quæ displicent, ut in Præfatione admonui, tædet enim semper in pugna versari:
cùm non levis fructus laboris esse possit ingenij, invenisse. Et addidisse aliquid, quo res
divinæ & sacræ possint noviter, sed securè ampliùs illustrari. Sit ergo jam